|
1. Post haec autem de delectatione et cetera. Postquam philosophus
determinavit de virtutibus moralibus et intellectualibus, et etiam de
continentia et amicitia quae quamdam affinitatem cum virtute habent, in
hoc decimo libro intendit determinare de fine virtutis. Et primo
quidem de fine virtutis qui est hominis in seipso. Secundo autem de
fine virtutis in respectu ad bonum commune, quod est bonum totius
civitatis, ibi, utrum igitur si et de his et cetera. Circa primum
duo facit. Primo determinat de delectatione, quae a quibusdam esse
ponitur finis virtutis; secundo determinat de felicitate, quae
secundum omnes est finis virtutis, ibi: dictis autem his quae circa
virtutes et cetera. Circa primum duo facit. Primo prooemialiter
ostendit quod determinandum est de delectatione. Secundo prosequitur
suum propositum, ibi, Eudoxus igitur delectationem et cetera. Circa
primum duo facit. Primo proponit quod intendit.
2. Et dicit quod post praedicta consequens est, ut pertranseunter,
idest breviter, de delectatione tractetur. Tractaverat quidem supra
in septimo de delectatione, inquantum est materia continentiae, unde
potissime sua consideratio versabatur circa delectationes sensibiles et
corporales. Nunc autem intendit determinare de delectatione secundum
quod adiungitur felicitati. Et ideo praecipue determinat de
delectatione intelligibili et spirituali.
3. Secundo ibi: maxime enim etc., probat quod de delectatione sit
agendum, tribus rationibus. Quarum prima sumitur ex affinitate
delectationis ad nos. Videtur enim delectatio maxime connaturaliter
appropriari humano generi et inde oiakizontes id est gubernatores
domorum, maxime erudiunt pueros per delectationem et tristitiam;
volentes enim eos provocare ad bonum et declinare a malo, bene agentes
eos student delectare, puta aliquibus munusculis, male autem agentes
contristant, puta verberibus. Et quia moralis philosophia de rebus
humanis considerat, pertinet ad moralem de delectatione considerare.
4. Secundam rationem ponit ibi: videtur autem et cetera. Quae
sumitur per comparationem ad virtutem. Et dicit quod maxime videtur ad
moralem virtutem pertinere quod homo gaudeat in quibus oportet et odiat
ea quae oportet et contristetur in eis. Praecipue enim consistit
virtus moralis in ordinatione appetitus, quae cognoscitur per
ordinationem delectationis et tristitiae, quae consequuntur omnes
appetitivos motus, ut supra in II dictum est. Et hoc est quod
subdit: quod haec, scilicet delectatio et tristitia, protenduntur ad
omnia quae sunt humanae vitae, et habent magnam potestatem ad hoc quod
homo sit virtuosus et feliciter vivens, quod non potest esse si
inordinate delectetur, vel tristetur.
5. Homines enim frequenter eligunt delectabilia etiam mala, et
fugiunt tristia etiam bona. Nequaquam autem videtur quod homo qui vult
esse virtuosus et felix debeat eligere delectationem et fugam tristitiae
pro talibus, scilicet pro hoc quod incurrat aliquas malas operationes
vel quod careat operibus virtutis. Et e converso potest dici quod non
est eligendum facere mala, aut vitare bona pro talibus, idest pro
delectabilibus accipiendis et tristibus fugiendis. Et sic patet quod
ad moralem philosophum pertinet considerare de delectatione, sicut et
de virtute morali et de felicitate.
6. Tertiam rationem ponit ibi, aliterque et cetera. Quae quidem
sumitur ex dubitatione existente circa delectationem. Et circa hoc duo
facit. Primo enumerat diversas opiniones circa delectationem, ex
quibus dubitatio probatur; secundo reprobat quiddam quod in opinionibus
dictum est, ibi, ne forte autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
alia ratione determinandum est de delectatione et tristitia, quia
habent multam dubitationem. Quod patet ex diversitate loquentium de
eis.
7. Quidam enim dicunt, delectationem esse quiddam bonum, quidam
vero e contrario dicunt, delectationem esse aliquid valde pravum. Et
hoc diversimode. Nam quidam hoc dicunt, quia persuasum est eis, quod
ita se habeat et ita credunt se verum dicere, alii vero, licet non
credant hoc verum esse quod delectatio sit aliquid pravum, tamen
existimant melius esse ad vitam nostram enunciare, quod delectatio sit
quiddam pravum, quamvis non sit, ad retrahendum homines a delectatione
ad quam multi inclinantur et inserviunt delectationibus, et ideo
oportet homines in contrarium ducere, ut scilicet abhorreant
delectationes, enunciando eas esse malas; sic enim pervenietur ad
medium, ut scilicet homo moderate delectationibus utatur.
8. Deinde cum dicit: ne forte autem etc., reprobat id quod ultimo
dictum est. Non enim videtur esse bene dictum, quod homines falso
enuncient delectationes esse malas, ad hoc, quod homines retrahantur
ab eis: quia circa actiones et passiones humanas minus creditur
sermonibus, quam operibus. Si enim aliquis operetur quod dicit esse
malum, plus provocat exemplo quam deterreat verbo.
9. Et huius ratio est, quia unusquisque videtur eligere id quod sibi
videtur esse bonum in particulari, circa quod sunt passiones et
operationes humanae. Quando ergo sermones alicuius dissonant ab
operibus sensibiliter in ipso apparentibus, tales sermones
contemnuntur. Et per consequens interimitur verum quod per eos
dicitur. Et ita acciderit in proposito.
10. Si enim aliquis vituperans omnem delectationem aliquando
videretur ad aliquam delectationem inclinari daret intelligere, quod
omnis delectatio esset eligenda. Multitudo enim vulgaris non potest
determinare distinguendo hoc esse bonum et illud malum, sed indistincte
accipit esse bonum, quod in uno bonum apparet. Sic igitur sermones
veri non solum videntur esse utiles ad scientiam, sed etiam ad bonam
vitam. Creditur enim eis inquantum concordant cum operibus. Et ideo
tales sermones provocant eos, qui intelligunt veritatem ipsorum ut
secundum eos vivant.
11. Ultimo autem epilogando concludit, quod de talibus sufficienter
dictum est. Oportet autem procedere ad ea quae dicta sunt ab aliis de
delectatione.
|
|