|
1. Si autem felicitas est et cetera. Postquam philosophus ostendit
quod felicitas est operatio secundum virtutem, hic incipit ostendere
cuius virtutis sit operatio. Et primo ostendit hoc in generali.
Secundo in speciali, ibi, quoniam autem est speculativa et cetera.
Dicit ergo primo, quod cum felicitas sit operatio secundum virtutem,
sicut et hic et in primo ostensum est, rationabiliter sequitur, quod
sit operatio secundum virtutem optimam. Ostensum est enim in primo,
quod felicitas est optimum inter omnia humana bona, cum sit omnium
finis. Et quia melioris potentiae melior est operatio, ut supra
dictum est; consequens est quod operatio optima hominis sit operatio
eius, quod est in homine optimum. Et hoc quidem secundum rei
veritatem est intellectus.
2. Sed quia circa hoc diversimode sunt aliqui opinati, nec est nunc
locus talia discutiendi, sub dubio ad praesens relinquit, utrum
optimum hominis sit intellectus, vel aliquid aliud. Ponit tamen signa
quaedam, ex quibus potest cognosci, quod intellectus sit optimum
eorum, quae sunt in homine.
3. Et primo quidem, per comparationem ad ea quae infra intellectum
sunt, quibus intellectus propter sui excellentiam principatur et
dominatur. Principatur quidem respectu irascibilis et
concupiscibilis, quibus ratio sive intellectus praesidet quasi politico
principatu, quia in aliquo resistere possunt rationi. Dominatur autem
corporeis membris, quae ad nutum obediunt imperio rationis absque
contradictione. Et ideo ratio vel intellectus praesidet corpori,
quasi servo, despotico principatu ut dicitur primo politicae.
4. Secundo vero, ponit signa excellentiae intellectus per
comparationem ad superiora, scilicet ad res divinas, ad quas
dupliciter comparatur. Uno modo secundum habitudinem, quasi ad
obiecta. Solus enim intellectus habet intelligentiam de rebus
essentialiter bonis, quae sunt res divinae. Alio modo comparatur
intellectus humanus ad res divinas, secundum connaturalitatem ad
ipsas, diversimode quidem secundum diversorum sententias.
5. Quidam enim posuerunt intellectum humanum esse aliquid sempiternum
et separatum. Et secundum hoc ipse intellectus esset quiddam divinum.
Dicimus enim res divinas esse, quae sunt sempiternae et separatae.
Alii vero intellectum partem animae posuerunt, sicut Aristoteles.
Et secundum hoc intellectus non est simpliciter quiddam divinum, sed
est divinissimum inter omnia quae in nobis, propter maiorem
convenientiam quam habet cum substantiis separatis, secundum quod eius
operatio est sine organo corporeo.
6. Quocumque autem modo se habeat, necesse est secundum praedicta,
quod perfecta felicitas sit operatio huius optimi secundum virtutem
propriam sibi. Non enim potest esse perfecta operatio, quod
requiritur ad felicitatem, nisi potentiae perfectae per habitum qui est
virtus ipsius secundum quam reddit operationem bonam.
7. Deinde cum dicit: quoniam autem est speculativa etc., ostendit
in speciali cuius virtutis operatio sit perfecta felicitas. Et circa
hoc duo facit. Primo ostendit, quod in operatione speculativae
virtutis consistit perfecta felicitas. Secundo comparat felicitatem
perfectam ad res exteriores, ibi, opus erit autem et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit, quod perfecta felicitas consistit
in operatione speculationis. Secundo praefert hanc felicitatem
felicitati quae consistit in actione, ibi, secundo autem qui secundum
aliam virtutem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit,
quod felicitas consistit in operatione speculativa. Secundo ostendit
qualiter se habeat ad hominem, ibi: talis autem utique erit et
cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et
dicit, quod ex supra dictis in sexto manifestum est, quod speculativa
operatio est intellectus secundum propriam virtutem eius, scilicet
secundum sapientiam principaliter, quae comprehendit intellectum et
scientiam. Et quod in tali operatione consistat, felicitas, videtur
esse consonum eis, quae in primo dicta sunt de felicitate, et etiam
ipsi veritati.
8. Secundo ibi: optima et enim etc., probat propositum sex
rationibus. Prima ergo ratio talis est. Dictum est prius, quod
felicitas est optima operatio. Optima autem inter operationes humanas
est speculatio veritatis. Et hoc patet ex duobus, ex quibus pensatur
dignitas operationis. Uno modo ex parte potentiae, quae est
operationis principium. Et sic patet hanc operationem esse optimam,
sicut et intellectus est optimum eorum quae in nobis sunt, ut prius
ostensum est. Alio modo ex parte obiecti, quod dat speciem
operationi. Et secundum hoc etiam haec operatio est optima; quia
inter omnia cognoscibilia optima sunt intelligibilia, et praecipue
divina. Et sic in eorum speculatione consistit perfecta humana
felicitas.
9. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem continuissima et
cetera. Ostensum enim est in I quod felicitas est maxime continua et
permanens. Inter omnes autem operationes humanas continuissima est
speculatio veritatis. Manifestum est enim, quod magis continue potest
homo perseverare in speculatione veritatis, quam in quacumque alia
operatione.
10. Cuius ratio est, quia necesse est discontinuari operationem
nostram propter laborem quem non possumus continue ferre. Labor autem
et fatigatio accidit in operationibus nostris propter passibilitatem
corporis, quod alteratur et removetur a naturali dispositione sua;
unde, cum intellectus in sua operatione minimum utatur corpore,
sequitur quod minimum eius operationi adveniat labor et fatigatio.
Quae nulla esset si intellectus in speculando non indigeret
phantasmatibus existentibus in organis corporeis. Et sic patet quod
maxime invenitur felicitas in speculatione veritatis propter eius
continuitatem.
11. Tertiam rationem ponit ibi, existimamusque et cetera. Et
dicit, quod sicut in primo dictum est, communiter existimamus quod
felicitati delectatio adiungatur. Inter omnes autem operationes
virtutis delectabilissima est contemplatio sapientiae, sicut est
manifestum et concessum ab omnibus. Habet enim philosophia in
sapientiae contemplatione delectationes admirabiles, et quantum ad
puritatem, et quantum ad firmitatem. Puritas quidem talium
delectationum attenditur ex hoc, quod sunt circa res immateriales.
Firmitas autem earum attenditur secundum hoc, quod sunt circa res
immutabiles.
12. Qui enim delectatur circa res materiales, incurrit quamdam
impuritatem affectus ex hoc quod circa inferiora occupatur. Qui autem
circa res mutabiles delectatur, non potest firmam delectationem
habere, quia mutata re aut corrupta quae delectationem afferebat,
delectatio cessat, et quandoque in tristitiam vertitur. Dicit autem
delectationes philosophiae esse admirabiles propter inconsuetudinem
talium delectationum apud multitudinem hominum, qui in rebus
materialibus delectantur.
13. Speculatio veritatis est duplex: una quidem quae consistit in
inquisitione veritatis; alia vero quae consistit in contemplatione
veritatis iam inventae et cognitae. Et hoc perfectius est, cum sit
terminus et finis inquisitionis. Unde et maior est delectatio in
consideratione veritatis iam cognitae, quam in inquisitione eius. Et
ideo dicit quod delectabilius conversantur illi, qui iam sciunt
veritatem, habentes intellectum perfectum per intellectualem virtutem,
quam illi qui adhuc inquirunt eam. Unde perfecta felicitas non
consistit in quacumque speculatione intellectus, sed in ea quae est
secundum propriam virtutem ipsius.
14. Quartam rationem ponit ibi, et quae dicitur et cetera.
Ostensum est enim in primo, quod per se sufficientia, quae Graece
dicitur autarchia, requiritur ad felicitatem. Huiusmodi autem per se
sufficientia maxime invenitur circa speculativam operationem, ad quam
homo non indiget nisi his quae sunt necessaria omnibus ad communem
vitam: indiget enim necessariis vitae tam sapiens, scilicet
speculativus, quam etiam iustus, et reliqui habentes virtutes
morales, quae perficiunt vitam activam.
15. Si autem alicui dentur sufficienter necessaria vitae, adhuc
pluribus indiget virtuosus, secundum virtutem moralem. Indiget enim
iustus ad suam operationem aliis. Et primo quidem illis ad quos debet
iuste agere, quia iustitia ad alterum est, ut dictum est in quinto.
Secundo autem indiget aliquibus, cum quibus operetur iustitiam, ad
quod indiget homo frequenter multorum auxilio. Et eadem ratio est de
temperato et forti, et de aliis virtuosis moraliter.
16. Sed non est ita de sapiente speculativo, qui potest speculari
veritatem, etiam si solus secundum seipsum existat. Quia contemplatio
veritatis est operatio penitus intrinseca ad exterius non procedens.
Et tanto aliquis magis poterit solus existens speculari veritatem,
quanto fuerit magis perfectus in sapientia. Quia talis plura
cognoscit, et minus indiget ab aliis instrui vel iuvari.
17. Nec hoc dicitur quia contemplantem non iuvet societas; quia ut
in octavo dictum est, duo simul convenientes et intelligere et agere
magis possunt. Et ideo subdit, melius esse sapienti, quod habeat
cooperatores circa considerationem veritatis, quia interdum unus videt
quod alteri, licet sapientiori, non occurrit. Et quamvis sapiens ab
aliis iuvetur, tamen inter omnes ipse per se magis sibi sufficit ad
propriam operationem. Et sic patet, quod maxime in operatione
sapientiae invenitur felicitas.
18. Quintam rationem ponit ibi, videbitur autem utique et cetera.
Ostensum est enim in primo, quod felicitas est ita per se
appetibilis, quod nullo modo appetitur propter aliud. Hoc autem
apparet in sola speculatione sapientiae, quod propter seipsam diligatur
et non propter aliud. Nihil enim homini accrescit ex contemplatione
veritatis praeter ipsam veritatis speculationem. Sed ex exterioribus
operabilibus semper homo acquirit aliquid praeter ipsam operationem,
aut plus aut minus; puta honorem et gratiam apud alios, quae non
acquirit sapiens ex sua contemplatione, nisi per accidens, inquantum
scilicet veritatem contemplatam aliis enunciat, quod iam pertinet ad
exteriorem actionem. Sic ergo patet quod felicitas maxime consistit in
operatione contemplationis.
|
|