|
1. Videturque felicitas et cetera. Positis quinque rationibus ex
quibus ostendebatur, quod felicitas consistit in speculatione veritatis
secundum convenientiam ad ea quae supradicta sunt, hic addit sextam
quae procedit ex quadam conditione felicitatis, quam supra non
posuerat. Felicitas enim consistit in quadam vacatione. Vacare enim
dicitur aliquis quando non restat ei aliquid agendum: quod contingit
cum aliquis iam ad finem pervenerit. Et ideo subdit, quod non vacamus
ut vacemus, idest laboramus operando, quod est non vacare, ut
perveniamus ad quiescendum in fine, quod est vacare. Et hoc ostendit
per exemplum bellantium, qui ad hoc bella gerunt quod ad pacem
adoptatam perveniant.
2. Est tamen considerandum, quod supra philosophus dicit, quod
requies sit gratia operationis. Sed ibi locutus fuit de requie, qua
intermittitur operatio ante consequutionem finis propter
impossibilitatem continue operandi, quae quidem requies ordinatur ad
operationem sicut ad finem. Vacatio autem est requies in fine ad quem
ordinatur operatio, et sic felicitati, quae est ultimus finis, maxime
competit vacatio. Quae quidem non invenitur in operationibus virtutum
practicarum, quarum praecipue sunt illae quae consistunt in rebus
politicis, utpote ordinantes bonum commune, quod est divinissimum;
vel in rebus bellicis, quibus ipsum bonum commune defenditur contra
hostes, et tamen his operibus non competit vacatio.
3. Et primo quidem, circa bellicas operationes hoc est penitus
manifestum, quia nullus eligit bella gerere aut praeparare bella solum
gratia bellandi, quod esset vacationem habere in rebus bellicis. Quia
si in bellis gerendis finem suum constitueret, sequeretur quod esset
violentus et occisor, in tantum, quod etiam de amicis faceret
impugnatores ad hoc, quod posset pugnare et occidere.
4. Secundo etiam hoc manifestum est in actionibus politicis, quod
non est in eis vacatio; sed praeter ipsam conversationem civilem vult
homo acquirere aliquid aliud, puta potentatus et honores; vel, quia
in his non est ultimus finis ut in primo ostensum est, magis est
decens, quod per civilem conversationem aliquis velit acquirere
felicitatem sibi ipsi et civibus, ita quod huiusmodi felicitas, quam
intendit aliquis acquirere per politicam vitam, sit altera ab ipsa
politica vita; sic enim per vitam politicam, quaerimus eam quasi
alteram existentem ab ipsa. Haec est enim felicitas speculativa, ad
quam tota vita politica videtur ordinata; dum per pacem, quae per
ordinationem vitae politicae statuitur et conservatur, datur hominibus
facultas contemplandi veritatem.
5. Si igitur inter omnes actiones virtutum moralium excellunt
politicae et bellicae, tam pulchritudine, quia sunt maxime
honorabiles, quam etiam magnitudine, quia sunt circa maximum bonum,
quod est bonum commune; cum huiusmodi operationes non habeant in
seipsis vacationem, sed agantur propter appetitum alterius finis et non
sint eligibiles propter seipsas, non erit in operationibus virtutum
moralium perfecta felicitas.
6. Sed operatio intellectus, quae est speculativa, videtur a
praemissis operationibus differre secundum rationem studii; quia
scilicet homo vacat huiusmodi operationi propter seipsam, ita quod
nullum alium finem praeter ipsam appetit. Habet etiam huiusmodi
operatio propriam delectationem ex ipsa procedentem, quae auget eam.
Sic igitur patet, quod secundum huiusmodi operationem speculativam
intellectus manifeste apparent omnia existere in homine quaecumque
solent attribui beato, scilicet quod sit per se sufficiens, et quod
vacet, et quod non laboret. Et hoc dico quantum possibile est homini
mortalem vitam agenti, in qua vita huiusmodi non possunt perfecte
existere.
7. Sic igitur in contemplatione intellectus consistit perfecta
felicitas hominis dummodo adsit diuturnitas vitae. Quae quidem
requiritur ad bene esse felicitatis, secundum quod oportet nihil
eorum, quae pertinent ad felicitatem, esse imperfectum.
8. Deinde cum dicit: talis autem utique etc., ostendit qualiter
huiusmodi vita contemplativa se habeat ad hominem. Et primo ostendit
propositum. Secundo excludit errorem, ibi, oportet autem non
secundum suadentes et cetera. Dicit ergo primo, quod talis vita,
quae vacat contemplationi veritatis, est melior quam vita quae est
secundum hominem. Cum enim homo sit compositus ex anima et corpore,
habens sensitivam naturam et intellectivam, vita homini commensurata
videtur consistere in hoc, quod homo secundum rationem ordinet
affectiones et operationes sensitivas et corporales. Sed vacare soli
operationi intellectus videtur esse proprium supernarum substantiarum in
quibus invenitur sola natura intellectiva, quam (homo) participat
secundum intellectum.
9. Et ideo manifestans quod dictum est, subdit quod homo sic
vivens, scilicet vacando contemplationi, non vivit secundum quod
homo, qui est compositus ex diversis, sed secundum quod aliquid
divinum in ipso existit, prout scilicet secundum intellectum divinam
similitudinem participat. Et ideo quantum intellectus in sua puritate
consideratus differt a composito ex anima et corpore, tantum distat
operatio speculativa ab operatione quae fit secundum virtutem moralem,
quae proprie est circa humana. Sicut ergo intellectus per
comparationem ad hominem est quiddam divinum, ita et vita speculativa,
quae est secundum intellectum, comparatur ad vitam moralem, sicut
divina ad humanam.
10. Deinde cum dicit: oportet autem etc., excludit quorumdam
errorem, qui suadebant, quod homo debeat intendere ad sapiendum humana
et mortalis ad sapiendum mortalia. Et fuit hoc dictum Simonidis
poetae, ut patet in principio metaphysicae. Quod quidem philosophus
dicit esse falsum, quia homo debet tendere ad immortalitatem quantum
potest, et secundum totum posse suum facere ad hoc quod vivat secundum
intellectum, qui est optimum eorum quae sunt in homine, qui quidem est
immortalis et divinus. Quamvis enim hoc optimum sit parvum mole, quia
est incorporeum et simplicissimum, et per consequens caret magnitudine
molis, tamen quantitate virtutis et pretiositatis multum excedit omnia
quae in homine sunt.
11. Virtute quidem sive potentia excedit in suis operationibus,
quibus superioribus coniungitur, et inferioribus principatur, et sic
quodammodo omnia complectitur; pretiositate autem quantum ad dignitatem
suae naturae, quia intellectus est immaterialis et simplex,
incorruptibilis et impassibilis. Unumquodque autem, idest totus homo
videtur esse hoc, scilicet intellectus, si ita est, immo quia ita
est, quod intellectus est principalius et melius, quod sit in homine.
12. Dictum est enim supra in nono quod unumquodque potissime videtur
esse id quod est principalius in eo, quia omnia alia sunt quasi
instrumenta illius. Et sic dum homo vivit secundum operationem
intellectus, vivit secundum vitam maxime sibi propriam. Esset autem
inconveniens si aliquis eligeret vivere non secundum vitam propriam
suiipsius, sed secundum vitam alicuius alterius. Unde inconvenienter
dicunt qui suadent, quod homo non debeat vacare speculationi
intellectus. Et cum hoc dictum sit prius in nono, quod id quod est
secundum intellectum est proprium homini, congruit etiam et nunc in
proposito. Illud enim quod est optimum secundum naturam in unoquoque
est maxime proprium sibi: quod autem est optimum et proprium,
consequens est quod sit delectabilissimum, quia unusquisque delectatur
in bono sibi convenienti; sic igitur patet quod, si homo maxime est
intellectus tamquam principalissimum in ipso, quod vita, quae est
secundum intellectum, est delectabilissima homini, et maxime sibi
propria.
13. Nec hoc est contra id quod supra dictum est, quod non est
secundum hominem, sed supra hominem: non est enim secundum hominem
quantum ad naturam compositam, est autem propriissime secundum hominem
quantum ad id quod est principalissimum in homine: quod quidem
perfectissime invenitur in substantiis superioribus, in homine autem
imperfecte et quasi participative. Et tamen istud parvum est maius
omnibus aliis quae in homine sunt. Sic ergo patet, quod iste qui
vacat speculationi veritatis est maxime felix, quantum homo in hac vita
felix esse potest.
|
|