|
1. Secundo autem qui secundum aliam virtutem et cetera. Postquam
philosophus ostendit quod perfecta felicitas est et principalis secundum
speculationem intellectus, hic inducit quamdam aliam secundariam
felicitatem, quae consistit in operatione moralium virtutum. Et primo
proponit quod intendit; dicens, quod cum ille qui vacat speculationi
veritatis sit felicissimus, secundario est felix ille qui vivit
secundum aliam virtutem, scilicet secundum prudentiam, quae dirigit
omnes morales virtutes. Sicut enim felicitas speculativa attribuitur
sapientiae, quae comprehendit in se alios habitus speculativos tamquam
principalior existens, ita etiam felicitas activa, quae est secundum
operationes moralium virtutum, attribuitur prudentiae, quae est
perfectiva omnium moralium virtutum, ut in sexto ostensum est.
2. Secundo ibi, secundum ipsam enim etc., ostendit propositum
quatuor rationibus. Quarum prima est, quia operationes quae sunt
secundum alias virtutes activas sunt operationes humanae. Sunt enim
circa res humanas. Primo quidem circa res exteriores, quae in usum
hominis veniunt. Opera enim iustitiae et fortitudinis et aliarum
virtutum, quae adinvicem agimus existunt in commutationibus, prout
secundum iustitiam homines invicem sua bona commutant. Existunt etiam
in necessitatibus, prout scilicet unus homo alteri subvenit in sua
necessitate. Existunt etiam in quibuscumque actionibus et passionibus
humanis, circa quas secundum virtutes morales conservatur id quod
convenit unicuique. Omnia autem praedicta videntur esse quaedam
humana.
3. Secundo autem, quaedam ad virtutes pertinentia videntur pertinere
ad corpus et ad animae passiones, quibus virtus moralis, secundum
quamdam affinitatem, appropriatur. Multae enim moralium virtutum sunt
circa passiones, sicut ex praedictis patet. Sic igitur virtus moralis
est circa humana bona in quantum est circa bona exteriora, et circa
bona corporis et circa animae passiones.
4. Morali autem virtuti coniungitur prudentia intellectualis virtus
existens, secundum quamdam affinitatem, et e converso, quia principia
prudentiae accipiuntur secundum virtutes morales, quarum fines sunt
principia prudentiae. Rectitudo autem moralium virtutum accipitur
secundum prudentiam, quae facit rectam electionem eorum quae sunt ad
finem, ut patet ex his quae in sexto dicta sunt. Ea autem, scilicet
virtus moralis et prudentia, simul copulantur cum passionibus, quia
scilicet secundum utramque modificantur passiones. Passiones autem
sunt communes totius compositi ex anima et corpore, cum pertineant ad
partem sensitivam.
5. Unde patet, quod tam virtus moralis quam prudentia sunt circa
compositum. Virtutes autem compositi proprie loquendo sunt humanae,
inquantum homo est compositus ex anima et corpore, unde et vita quae
secundum has, id est secundum prudentiam et virtutem moralem, est
humana, quae dicitur vita activa. Et per consequens felicitas, quae
in hac vita consistit, est humana. Sed vita et felicitas
speculativa, quae est propria intellectus, est separata et divina.
6. Et tantum dicere ad praesens de ipsa sufficiat. Quod autem magis
per certitudinem explicetur, est aliquid maius quam pertineat ad
propositum. Agitur enim de hoc in tertio de anima, ubi ostenditur,
quod intellectus est separatus. Sic igitur patet, quod felicitas
speculativa est potior quam activa, quanto aliquid separatum et divinum
est potius quam id quod est compositum et humanum.
7. Secundam rationem ponit ibi: videbitur autem utique et cetera.
Et dicit, quod speculativa vita et felicitas videtur parum, vel
saltem minus quam moralis, indigere quod homini largiantur exteriora
bona. Verum est enim quod ambobus, idest tam speculativo quam
morali, opus est habere necessaria vitae, puta cibum et potum et alia
huiusmodi; quamvis circa corpus magis laboret activus quam
speculativus, quia exteriores actiones per corpus aguntur; tamen
quantum ad hoc non est magna differentia, quin aequaliter necessariis
uterque indigeat. Sed quantum ad operationes utriusque, magna est
quantum ad hoc differentia, quia virtuosus multis indiget ad suas
operationes, sicut patet quod liberali opus est pecuniis ad agendum
liberaliter, et similiter iustus indiget pecuniis ad hoc quod reddat
illa quae debet.
8. Et si quis dicat, quod actus liberalitatis est etiam velle dare,
et actus iustitiae velle reddere, quod potest esse etiam sine
pecuniis; considerandum est, quod voluntates hominum non sunt
manifestae sine operationibus exterioribus. Multi enim qui non sunt
iusti simulant se velle iuste agere. Sed ad hoc, quod sit manifestum
de aliquo an sit fortis, indiget aliquo exteriori, si debet aliquod
opus exterius fortitudinis perficere. Et similiter, temperatus
indiget potestate utendi delectabilibus ad hoc quod manifestetur
temperantia. Aliter enim, nisi adsit facultas operandi, non poterit
esse manifestus neque iste virtuosus, scilicet temperatus vel fortis,
neque aliquis alius.
9. Et ideo potest quaeri, quid sit principalius in virtute morali:
utrum electio interior vel actiones exteriores, cum utrumque ad
virtutem exigatur. Et quamvis electio sit principalior in virtute
morali, ut supra dictum est, tamen manifestum est quod ad omnimodam
perfectionem virtutis moralis requiritur non solum electio, sed etiam
operatio exterior. Ad actiones autem exteriores opus est homini quod
habeat multa, et tanto plura quanto actiones debent esse maiores et
meliores.
10. Sed ille qui vacat speculationi, nullo talium indiget ad suam
operationem. Quinimmo potest dici, quod exteriora bona impediunt
hominem a speculatione, propter sollicitudinem quae ex eis ingeritur
homini, distrahens animum hominis ne totaliter possit speculationi
vacare. Sed si homo speculativus indigeat exterioribus rebus, hoc
erit inquantum est homo indigens necessariis, et inquantum convivit
pluribus hominibus, quos interdum oportet iuvare; et inquantum homo
contemplativus eligit vivere secundum virtutem moralem. Et sic
indigebit talibus ad hoc quod humaniter conversetur. Sic igitur
patet, quod felicitas speculativa est potior quam activa, quae est
secundum virtutem moralem.
11. Tertiam rationem ponit ibi, perfecta autem felicitas et
cetera. Et dicit, quod hoc, quod felicitas perfecta consistat in
quadam speculativa operatione, ex hoc apparet, quod diis, idest
substantiis separatis, maxime videtur competere quod sint felices et
beati. Nec tamen possumus eis attribuere actiones moralium virtutum.
Si quis enim attribueret eis iustitiae operationes, apparerent
deridendi, utpote commutationes facientes, vel etiam sua bona apud
alios deponentes, vel quaecumque alia opera iustitiae facientes. Et
similiter non potest eis attribui fortitudo, ut scilicet sustineant
terribilia et pericula propter bonum commune. Similiter etiam non
competit eis liberalitas prout est virtus humana.
12. Non enim erit assignare cui mortalium dent huiusmodi bona quae
dant homines liberaliter, quia inconveniens est quod aliquis dicat eos
uti ad dandum denarium vel aliquid huiusmodi. Si autem aliquis
attribuat eis temperantiam, huiusmodi laus magis erit onerosa Deo quam
grata. Non enim est laudabile Deo, quod non habeat pravas
concupiscentias, quia non est natus eas habere. Sic igitur
pertranseundo, omnes actiones moralium virtutum, apparet, quod sunt
parva, et indigna diis, idest substantiis superioribus.
13. Sed tamen omnes opinantur quod vivant et per consequens quod
operentur. Non enim convenit eis quod nihil operentur, sicut
dormientes, sicut dicitur de quodam philosopho qui diu vixit dormiens.
Si igitur a vita divina auferamus agere moralium virtutum et
prudentiae, et adhuc multo magis auferamus a divina vita facere, quod
est proprium artis, nulla alia operatio relinquitur Deo praeter
speculationem. Et sic patet quod operatio Dei, quae excellit in
beatitudine, est speculativa et per speculationem sapientiae suae omnia
fecit. Ex quo patet quod inter operationes humanas illa quae est
simillima divinae speculationi est felicissima.
14. Quartam rationem ponit ibi: signum autem et cetera. Et
dicit, quod signum huius, quod perfecta felicitas consistat in
contemplatione sapientiae, est quod animalia irrationabilia, quae
carent felicitate, omnino sunt privata tali operatione; quia non
habent intellectum, quo nos speculamur veritatem. Aliquo autem modo
participant operatione virtutum moralium, sicut leo actu fortitudinis
et liberalitatis et ciconia actu pietatis ad parentes. Et hoc
rationabiliter.
15. Diis enim, idest substantiis separatis, quia habent solam
intellectualem vitam, tota eorum vita est beata, homines autem in
tantum sunt beati, inquantum existit in eis quaedam similitudo talis
operationis, scilicet speculativae. Sed nullum aliorum animalium est
felix, quia in nullo communicant speculatione. Et sic patet, quod
quantum se extendit speculatio, tantum se extendit felicitas. Et
quibus magis competit speculari, magis competit esse felices, non
secundum accidens, sed secundum speculationem, quae est secundum se
honorabilis. Unde sequitur, quod felicitas principaliter sit quaedam
speculatio.
|
|