|
1. Opus erit autem et exteriori et cetera. Postquam philosophus
ostendit quae sit perfecta felicitas, hic ostendit quomodo se habeat ad
exteriora. Et primo ostendit, quomodo se habeat felix ad bona
inferiora. Secundo quomodo se habeat ad Deum, ibi, secundum
intellectum autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
quantum indigeat felix exterioribus et terrenis bonis. Secundo
confirmat per auctoritatem sapientium, ibi, et Solon autem et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod felix indiget
exterioribus bonis; secundo ostendit quod non indiget multis et
magnis, ibi: non tamen existimandum et cetera. Dicit ergo primo,
quod felix cum sit homo, opus habet exteriori prosperitate. Humana
enim natura non est per se sufficiens ad speculandum propter conditionem
corporis, quod ad sui sustentationem indiget exterioribus rebus.
Substantia autem intellectualis incorporea per se sufficiens est ad
speculandum.
2. Homini autem, ad hoc quod speculetur, opus est primo habere
corpus sanum; quia per infirmitatem corporis debilitantur vires
sensitivae quibus homo utitur in speculando. Distrahitur etiam
intentio mentis ab attentione speculationis; indiget etiam homo cibo ad
nutritionem corporis, et reliquo famulatu, ut scilicet sibi
ministrentur omnia alia, quae sunt sibi necessaria ad vitam humanam.
3. Deinde cum dicit: non tamen existimandum etc., ostendit, quod
homo non indiget multis exterioribus rebus ad felicitatem. Et dicit,
quod etsi non contingat aliquem esse beatum beatitudine huius vitae
absque exterioribus rebus necessariis ad vitam humanam, non tamen est
existimandum quod ad hoc quod aliquis fiat felix, indigeat multis et
magnis divitiis. Quod enim aliquis sit sibi per se sufficiens, quod
requiritur ad felicitatem, non consistit in superabundantia
divitiarum. Paucis enim indiget natura. Superabundantia autem facit
minus per se sufficientes. Indiget enim homo multorum auxilio seu
ministerio ad custodiendas seu gubernandas superabundantes divitias.
Similiter etiam rectitudo iudicii tam rationis speculativae quam
practicae, et exterior actio virtuosa potest esse absque divitiarum
superabundantia.
4. Et quia hoc manifestum erat quantum ad iudicium rationis,
manifestat hoc consequenter quantum ad actionem virtutis, quae pluribus
indigere videtur, ut supra dictum est. Et dicit, quod possibile
est, quod illi qui non sunt principes terrae et maris, quasi in
divitiis non superabundantes, bene operari. Si enim aliquis moderate
habeat de bonis exterioribus, poterit operari secundum virtutem. Quod
manifesto apparet experimento: homines enim ydiotae, id est popularem
et privatam vitam agentes, videntur agere virtuosa non minus quam
potentes, sed etiam magis, quia potentes impediuntur a multis
virtuosis actibus tum propter nimias occupationes et sollicitudines,
tum etiam propter superbiam quam etiam superabundantia divitiarum
gignit. Sufficit autem ad felicitatem quod homo tantum habeat de
exterioribus bonis, quod possit virtuosa operari: quia si aliquis
operetur secundum virtutem, erit vita eius felix, cum felicitas in
operatione virtutis consistat, sicut prius dictum est.
5. Deinde cum dicit: et Solon autem etc., confirmat quod dictum
est per dicta sapientum. Et primo proponit eorum dicta. Secundo
ostendit in proposito eis esse credendum, ibi, consonare itaque et
cetera. Circa primum duo facit. Primo introducit dictum Solonis,
qui illos enunciavit esse felices, qui moderate sunt ditati quantum ad
exteriora bona. Huiusmodi enim maxime inveniuntur agere virtuosa et
vivere temperate: quia aliqui moderatas divitias possidentes possunt
agere quae oportet: a quo impediuntur tam illi qui superabundant in
divitiis propter nimiam sollicitudinem, vel propter elationem, quam
etiam illi qui in talibus deficiunt, quos oportet nimis sollicitari
circa victum quaerendum. Deficit etiam eis in pluribus opportunitas
bene operandi.
6. Secundo ibi: videtur autem etc., inducit ad idem sententiam
Anaxagorae, cui videbatur, quod aliquis neque dives neque potens
potuit esse felix. Nec mirabitur, si hoc videatur inconveniens
multis. Quia multitudo hominum iudicat secundum exteriora bona quae
sola cognoscit, ignorant autem bona rationis, quae sunt vera hominis
bona, secundum quae aliquis est felix.
7. Deinde cum dicit consonare itaque etc., ostendit quod dictis
sapientum in hac materia est acquiescendum; concludens ex praedictis,
quod opiniones sapientum consonant rationibus, unde videntur habere
quandam fidem. Sed in operabilibus magis iudicatur verum circa dictum
alicuius ex operibus et modo vivendi ipsius, quam etiam ex ratione;
quia dominans, id est id quod est principale circa operabilia,
consistit in his, scilicet in operibus et modo vivendi. Non enim
circa talia principaliter quaeritur cognitio sed opus, ut in secundo
habitum est. Et ideo ea quae dicta sunt, oportet considerare per
comparationem ad opera et vitam sapientum. Et ea quibus opera
sapientum consonant, sunt acceptanda; puta quod non requirantur ad
felicitatem superabundantes divitiae, quas sapientes non quaerunt; si
vero dissonent opera, suspicandum est quod sint soli sermones veritatem
non habentes. Sicut patet de sententia Stoicorum, qui dicebant
exteriora nullum bonum hominis esse; cuius contrarium in operationibus
eorum apparet. Appetunt enim ea et quaerunt tamquam bona.
8. Deinde cum dicit: secundum intellectum autem etc., ostendit
quomodo felix se habeat ad superiora, scilicet ad Deum: et dicit,
quod felix felicitate speculativa, quia operatur secundum intellectum
contemplando veritatem, et curam suam apponit ad bonum intellectus,
videtur esse optime dispositus, inquantum excellit in eo quod est
optimum hominis, et etiam amantissimus Deo. Supposito enim, sicut
rei veritas habet, quod Deus habeat curam et providentiam de rebus
humanis, rationabile est, quod delectetur circa homines de eo quod est
optimum in eis, et quod est cognatissimum, idest simillimum Deo.
Quod quidem est intellectus, ut ex praemissis patet. Et per
consequens rationabile est, quod Deus maxime benefaciat his qui amant
intellectum, et honorant ipsum bonum intellectus omnibus praeferentes,
quasi ipsi dii curent de his qui sunt eis amici; rationabile etiam est
quod beneficia conferant his qui recte et bene operantur.
9. Manifestum est autem, quod omnia praedicta conveniunt sapienti.
Sapiens enim diligit et honorat intellectum, qui maxime amatur a Deo
inter res humanas. Sapiens etiam et recte et bene operatur.
Relinquitur ergo, quod ipse sit Deo amantissimus. Ille autem est
felicissimus, qui maxime amatur a Deo qui est fons omnium bonorum.
Relinquitur igitur quod, etiam secundum hoc quod felicitas hominis
dicitur esse per hoc quod amatur a Deo, sapiens est maxime felix.
10. Ex quo patet, quod ultimam felicitatem humanam ponit
Aristoteles in operatione sapientiae, de qua supra in sexto
determinavit, non autem in continuatione ad intelligentiam agentem, ut
quidam fingunt.
11. Attendendum etiam, quod in hac vita non ponit perfectam
felicitatem, sed talem qualis potest competere humanae et mortali
vitae. Unde, et supra in primo dixit, beatos autem ut homines.
|
|