|
1. Utrum igitur, si et de his et cetera. Postquam philosophus
determinavit de fine virtutis, considerato in ipso homine virtuoso,
qui est delectatio vel felicitas, hic determinat alium finem qui
accipitur per comparationem ad bonum commune, ostendens, quod praeter
praedictam doctrinam moralium, necesse est esse aliam legis positivam,
quae intendit ad bonum commune. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit necessariam esse legispositionem; secundo necessarium esse,
quod aliquis fiat legis positivus, ibi, in sola autem Lacedaemoniorum
etc.; tertio ostendit quomodo possit fieri legis positivus, ibi,
igitur post hoc intendendum et cetera. Circa primum duo facit. Primo
movet quaestionem, utrum scilicet, si sufficienter dictum est in
tipis, id est quantum tipice et figuraliter dici debuit, de his
scilicet quae pertinent ad felicitatem, et de virtutibus, et de
amicitia et delectatione, existimandum sit quod electio nostra habeat
finem et complementum, qua scilicet eligimus tractare de bono humano,
vel adhuc est aliquid superaddendum.
2. Secundo ibi: vel quemadmodum dicitur etc., determinat
veritatem; ostendens, quod adhuc aliquid aliud requiritur. Et primo
ostendit, quod requiritur aliquem fieri bonum. Secundo ostendit,
quod ad hoc quod aliquis fiat bonus, requiritur consuetudo vitae
bonae, ibi, siquidem igitur essent sermones etc.; tertio ostendit
quod ad hanc consuetudinem habendam requiritur legis positio, ibi, ex
iuvene autem et cetera. Dicit ergo primo, quod finis scientiae quae
est circa operabilia, non est cognoscere et speculari singula, sicut
in scientiis speculativis, sed magis facere ipsa. Et quia secundum
virtutem sumus boni et operatores bonorum, non sufficit ad scientiam,
quae intendit bonum humanum, quod aliquis cognoscat virtutem. Sed
tentandum est, quod aliquis habeat eam, scilicet secundum habitum, et
utatur ea scilicet secundum actum: vel si aliquis aestimet, quod per
alium modum possit homo fieri bonus, quam per virtutem, tentandum est
illud habere.
3. Deinde cum dicit: si quidem igitur etc., ostendit, quod ad hoc
quod aliquis fiat bonus, requiritur consuetudo. Et primo ostendit,
quod ad hoc non sufficit solus sermo persuasivus. Secundo ostendit,
quod necessaria est consuetudo, ibi, amabile autem et cetera. Dicit
ergo primo, quod si sermones persuasivi per se sufficerent ad faciendum
homines studiosos, multae et magnae mercedes deberentur alicui secundum
thegnin, id est secundum artem persuadendi ad bonum, et esset omnino
necessarium, quod magnae mercedes retribuerentur persuasoribus. Sed
non ita est universaliter.
4. Videmus enim quod sermones persuasivi, possunt provocare et
movere ad bonum iuvenes liberales, qui scilicet non sunt subiecti
vitiis et passionibus, et qui habent nobiles mores, inquantum sunt
apti ad operationes virtutis, et qui vere amant bonum possunt fieri
cathacotini, id est repleti virtute et honore. Tales enim qui sunt
bene dispositi ad virtutem, ex bonis persuasionibus provocantur ad
perfectionem virtutis.
5. Sed multi hominum non possunt per sermones provocari ad
bonitatem, quia non oboediunt verecundiae, quae timet turpitudinem,
sed magis coercentur timore poenarum. Non enim recedunt a pravis
operibus propter eorum turpitudinem, sed propter poenas quas timent:
quia enim vivunt secundum passiones, et non secundum rationem,
(proprias delectationes persequuntur,) per quas passiones propriae
magis in eis crescunt, et fugiunt tristitias contrarias quaesitis
delectationibus, quae per poenas eis inferuntur, non autem intelligunt
id quod est vere bonum et delectabile, neque etiam dulcedinem eius
gustu percipere possunt. Tales autem homines nullo sermone transmutari
possunt.
6. Ad hoc enim quod aliquis sermone transmutetur, requiritur quod
proponatur homini aliquid quod accipiat, ille autem cui non sapit bonum
honestum, sed inclinatur ad passiones, non acceptat quicquid
proponatur sermone inducente ad virtutem. Unde non est possibile, vel
saltem non est facile, quod aliquis per sermonem possit hominem
transmutare ab his quae per antiquam consuetudinem comprehendit. Sicut
etiam in speculativis, non posset reduci ad veritatem ille qui firmiter
adhaereret contrariis principiorum, quibus in operabilibus
proportionantur fines, ut supra dictum est.
7. Deinde cum dicit: amabile autem etc., ostendit, quod
requiritur consuetudo ad hoc quod aliquis fiat bonus. Et dicit, quod
non debemus esse contenti solis sermonibus ad acquirendum virtutem.
Sed multum debet esse carum nobis, si etiam habitis omnibus per quae
homines videntur fieri virtuosi, consequamur virtutem. Circa quae
triplex est opinio. Quidam enim dicunt, quod homines fiunt boni per
naturam: puta ex naturali complexione cum impressione caelestium
corporum; quidam vero dicunt, quod homines fiunt boni per exercitium:
alii vero dicunt, quod homines fiunt boni per doctrinam. Haec quidem
tria aliqualiter vera sunt.
8. Nam et naturalis dispositio proficit ad virtutem; secundum quod
in sexto dictum est, quod quidam mox a nativitate videntur fortes vel
temperati, secundum quamdam naturalem inclinationem. Sed huiusmodi
naturalis virtus est imperfecta, ut ibidem dictum est. Et ad eius
perfectionem exigitur, quod superveniat perfectio intellectus seu
rationis. Et propter hoc exigitur doctrina, quae sufficeret si in
solo intellectu seu ratione virtus consisteret secundum opinionem
Socratis, qui ponebat virtutem esse scientiam. Sed quia requiritur
ad virtutem rectitudo appetitus, necessaria est (quod) tertio
consuetudo per quam appetitus inclinetur ad bonum.
9. Sed illud, quod ad naturam pertinet, manifestum est, quod non
existit in potestate nostra, sed provenit hominibus ex aliqua divina
causa; puta ex impressione caelestium corporum quantum ad corporis
humani dispositionem, et ab ipso Deo, qui solus est supra intellectum
quantum ad hoc quod mens hominis moveatur ad bonum. Et ex hoc homines
vere sunt bene fortunati, quod per divinam causam inclinantur ad
bonum, ut patet in capitulo de bona fortuna.
10. Dictum est autem supra, quod sermo et doctrina non habet
efficaciam in omnibus, sed oportet quod, ad hoc quod efficaciam habeat
in aliquo, quod auditoris anima ex multis bonis consuetudinibus sit
praeparata ad gaudendum de bonis et ad odiendum mala; sicut etiam
oportet terram esse bene cultam ad hoc quod nutriat semen; sic enim se
habet sermo auditus in anima, sicut semen in terra. Ille enim qui
vivit secundum passiones, non libenter audiet sermonem monentis, neque
etiam intelliget, ita scilicet quod iudicet illud esse bonum ad quod
inducitur. Unde non potest ab aliquo persuaderi.
11. Et ut universaliter loquamur, passio quae per consuetudinem
firmata in homine dominatur, non cedit soli sermoni, sed oportet
adhibere violentiam, ut scilicet homo compellatur ad bonum. Et sic
patet, quod ad hoc, quod sermo monentis in aliquo efficaciam habeat,
oportet praeexistere consuetudinem, per quam homo acquirat morem
proprium virtutis, ut scilicet diligat bonum honestum, et abominetur
turpe.
12. Deinde cum dicit: ex iuvene autem etc., ostendit, quod ad
bonam consuetudinem requiritur legis positio. Et primo ostendit, quod
per legem omnes fiunt boni. Secundo ostendit, quod hoc sine lege
congrue fieri non potest, ibi, si igitur, quemadmodum dictum est et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo
inducit ad hoc quoddam signum, ibi: propter quod existimant et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum quantum ad
iuvenes. Secundo quantum ad alios, ibi: non sufficiens autem et
cetera. Dicit ergo primo, quod difficile est quod aliquis ab ipsa
iuventute manuducatur ad virtutem secundum bonas consuetudines, nisi
nutriatur sub bonis legibus, per quas quaedam necessitas inducitur
homini ad bonum.
13. Quod enim aliquis vivat temperate, abstinendo scilicet a
delectabilibus, et perseveranter, ut scilicet non recedat a bono
propter labores et tristitias, non est delectabile multis hominibus,
et specialiter iuvenibus, qui sunt proni ad delectationes, ut in
septimo dictum est. Et ideo oportet, quod nutritiones puerorum et
adinventiones eorum, id est viae operandi quas homines adinveniunt,
sint ordinatae per bonas leges ex quibus quodam modo iuvenes
compellantur consuescere bona, quae quando iam in consuetudinem
venerint, non erunt tristia, sed magis delectabilia.
14. Deinde cum dicit: non sufficiens autem etc., ostendit quod
etiam alii indigent legislatione. Et dicit, quod non sufficit, quod
homines solum dum sunt iuvenes bene nutriantur secundum leges et bona
cura de eis habeatur, sed etiam plus quando aliquis factus est vir,
oportet, quod adinveniat vias honestas ad operandum, et quod in
talibus consuescat. Et ad hoc indigemus legibus; et non solum a
principio, quando scilicet aliquis incipit fieri vir, sed etiam
universaliter per totam vitam hominis. Multi enim sunt, qui magis
obediunt necessitati, idest coactioni, quam sermoni. Et magis
obediunt iacturae, idest damno, quod incurrunt pro poenis, quam bono
honesto.
15. Deinde cum dicit propter quod existimant etc., inducit quoddam
signum ad propositum. Et dicit, quod quia ad bonam vitam hominis
requiritur necessitas inducta per legem, inde est, quod quidam legis
positores existimant, quod oportet homines advocare ad virtutem, ita
scilicet ut virtuosi, qui propria sponte obediunt rebus honestis, per
praecedentes consuetudines provocentur per bonum, puta ostendendo eis
honestatem eius quod proponitur. Sed his qui sunt inobedientes et
mores degeneres habent, apponunt poenas corporales, puta flagella et
diversas punitiones, vituperando eos et in propriis rebus
damnificando. Illos autem, qui sunt totaliter insanabiles,
exterminant, sicut cum suspendunt latronem.
16. Et hoc ideo, quia virtuosus qui suam vitam ordinat ad bonum,
soli sermoni oboedit quo ei bonum proponitur, sed homo pravus qui
appetit delectationem debet puniri per tristitiam seu dolorem,
quemadmodum subiugale, idest sicut asinus ducitur flagellis. Et inde
est, quod sicut dicunt, oportet tales tristitias adhibere quae maxime
contrariantur amatis delectationibus; puta si aliquis inebriavit se,
quod detur ei aqua ad bibendum.
17. Deinde cum dicit: si igitur, quemadmodum dictum est etc.,
ostendit, quod lex est necessaria ad hoc quod homo fiat bonus. Et hoc
duabus rationibus. Quarum prima est, quia oportet eum, qui est
futurus bonus, bene nutriri et consuescere, et quod postea vivat
secundum adinventiones rectarum viarum, ita quod abstineat a pravis,
sive propria voluntate sive etiam contra suam voluntatem coactus. Quod
quidem non contingit nisi vita hominis dirigatur per aliquem
intellectum, qui habeat, et rectum ordinem ad hoc quod ducat ad
bonum, et habeat fortitudinem, idest vim coactivam ad hoc quod
compellat nolentes; quam quidem vim coactivam non habet praeceptum
paternum, neque cuiuscumque alterius hominis persuadentis, qui non sit
rex, vel in aliquo alio principatu constitutus. Sed lex habet
coactivam potentiam, in quantum est promulgata a rege vel principe.
Et est sermo procedens ab aliqua prudentia et intellectu dirigente ad
bonum. Unde patet, quod lex necessaria est ad faciendum homines
bonos.
18. Secundam rationem ponit ibi: et hominum quidem et cetera. Et
dicit, quod homines qui volunt contrariari motibus alicuius habentur
odio ab eo cui contrariantur, etiam si recte hoc faciant, aestimantur
enim quod faciant hoc ex aliquo malo zelo. Sed lex quae praecepit
honesta, non est onerosa, id est gravis vel odiosa, quia communiter
proponitur. Unde relinquitur, quod lex est necessaria ad faciendum
homines bonos.
|
|