|
1. In sola autem Lacedaemoniorum et cetera. Postquam philosophus
ostendit quod legis positio necessaria est ad hoc quod homines fiant
boni, hic ostendit quod necessarium sit hominem esse legis positivum.
Et primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi,
communes quidem enim et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis,
sicut praedictum est, necessaria sit legumpositio ad nutritiones et
operationes hominum, tamen in sola civitate Lacedaemoniorum cum paucis
aliis legislator videtur habuisse curam, ut legibus ordinaret
nutritiones puerorum, et vias inventas ad operandum. Sed in pluribus
civitatibus talia sunt neglecta, in quibus unusquisque vivit sicut vult
disponens de filiis et uxore secundum suam voluntatem ad modum
Cyclopum, idest quarumdam gentium barbararum, quae legibus non
utuntur. Optimum igitur est, quod habeatur recta cura de
nutritionibus puerorum, et virtuosis actionibus civium, secundum
publicam auctoritatem; et quod homo instruatur, ut possit hoc idonee
operari.
2. Sed cum homines negligant hoc in communi, quia scilicet non
exhibent ad hoc publicam curam, videtur esse conveniens unicuique
privatae personae ut conferat suis filiis et amicis aliquid ad hoc quod
sint virtuosi, vel si non potest conferre, quod saltem eligat ea per
quae hoc possit fieri. Quod quidem maxime videtur posse fieri,
secundum praedicta, si aliquis fiat legis positivus, idest si acquirat
idoneitatem, qua possit condere rectas leges. Et sic esse legis
positivum principaliter competit publicae personae, secundario tamen
competit etiam privatae.
3. Deinde cum dicit: communes quidem enim etc., probat propositum
per duas rationes. Dicit ergo primo manifestum esse, quod communes
curae, scilicet quae fiunt per publicas personas, quarum est leges
condere, fiunt per leges. Sic enim videntur de aliquibus curare in
quantum super his leges statuunt. Bonae autem curae sunt quae fiunt
per bonas leges.
4. Nec differt ad propositum, utrum hoc fiat per leges scriptas vel
non scriptas vel per leges quibus unus instruatur aut plures. Sicut
etiam patet in musica et exercitativa et in aliis eruditionibus; quod
non differt quantum ad praesens tempus utrum documentum proferatur cum
scripto vel sine scripto. Nam Scriptura adhibetur ad conservationem
memoriae in futurum. Similiter etiam, non differt utrum in talibus
documentum proponatur uni tantum aut pluribus; et ita videtur eiusdem
rationis esse, quod aliquis paterfamilias instruat filium suum, vel
paucos domesticos sermone admonitorio sine Scriptura et quod aliquis
princeps ferat legem scriptam ad ordinandam totam multitudinem
civitatis. Sicut enim se habent leges publicae, et mores per eos
introducti in civitatibus, sic se habent in domibus paterni sermones et
mores per eos introducti;
5. Haec autem sola differentia est: quod paternus sermo non habet
plenarie vim coactivam sicut sermo regius, ut supra dictum est.
Consequenter autem ostendit, quod quantum ad aliquid hoc magis
competit privatae personae quam publicae, ex cognatione et beneficiis,
scilicet propter quae filii diligunt parentes, et de facili obediunt
naturali amicitiae, quae est filiorum ad patrem. Sic igitur, licet
sermo regius magis possit per viam timoris, tamen sermo paternus magis
potest per viam amoris, quae quidem via est efficacior in his qui non
sunt totaliter male dispositi.
6. Secundam rationem ponit ibi adhuc autem et cetera. Et dicit,
quod disciplina, quae est utilis in communi, habet aliquam
differentiam circa aliquod particulare; sicut patet in arte
medicinali; quia in universali, febricitantibus utilis est abstinentia
et quies, ut natura non gravetur per abundantiam cibi, et calor non
excitetur per motum. Sed forte alicui homini febricitanti hoc non
expedit, quia abstinentia nimis debilitaret virtutem et forte aliquis
febricitans indiget motu ad hoc quod resolvantur grossi humores. Et
idem etiam patet in agonistis, quia pugil non utitur eodem modo
pugnandi contra unumquemque. Et secundum hoc certius videbitur procedi
in operatione uniuscuiusque artis activae, si adhibeatur propria cura
circa unumquodque. Sic enim unusquisque magis potietur eo quod sibi
convenit.
7. Sed tamen optime adhibebitur cura ad aliquid faciendum, si
medicus, et exercitativus et quilibet alius artifex operativus
cognoscat universale, puta quid communiter omnibus conferat, puta
omnibus hominibus, vel quid conferat omnibus talibus, puta
cholericis. Et hoc ideo quia scientiae, et dicuntur esse et sunt de
communibus: optime ergo curare poterit qui ex scientia universali
procedit ad curandum de aliquo particulari. Non tamen solum hoc modo
potest medicus curare, sed etiam quantum ad curationem alicuius
particularis hominis nihil prohibet, quod bene curet eum, etiam si
nesciat communia, dum tamen propter experientiam consideret diligenter
accidentia cuiuscumque particularis hominis: sicut et quidam videntur
esse optimi medici sui ipsorum, propter hoc, quod sunt experti
accidentia propria, non tamen sufficiunt ad adiuvandum alios.
8. Quamvis autem aliquis sine scientia universali possit bene operari
circa aliquod particulare, nihilominus tamen ille qui vult fieri
artifex debet tendere ad cognitionem universalis, ut aliquo modo illud
cognoscat; sicut hoc etiam necessarium est ei qui vult esse
speculativus, puta geometra vel naturalis. Dictum est enim quod
scientiae sunt circa haec, scilicet circa universalia. Et ita etiam
se habet in his qui curam adhibent ut faciant bonos.
9. Possibile enim est, quod sine arte et scientia, qua cognoscatur
universale, aliquis possit hunc vel illum hominem facere bonum,
propter experientiam quam habet de ipso. Tamen si aliquis velit per
suam curam aliquos facere meliores, sive multos sive paucos, debet
tentare ut perveniat ad scientiam universalem eorum, per quae quis fit
bonus, idest ut fiat legispositivus, id est ut sciat artem qua leges
bene ponantur, cum per leges boni fiamus, ut supra habitum est. Quia
quod aliquis possit bene disponere quamcumque bonam habitudinem hominis
inducendo ipsam, et oppositam removendo ipsam, puta sanitatem et
aegritudinem, virtutem et malitiam, non est cuiuscumque, sed solum
alicuius scientis communia; sicut patet in arte medicinali, et in
omnibus aliis rebus quibus adhibetur cura et prudentia humana. In
omnibus enim oportet, quod aliquis non solum cognoscat singularia, sed
etiam quod habeat scientiam communium; quia forte occurrent aliqua,
quae comprehenduntur sub scientia communi, non autem sub cognitione
singularium accidentium.
|
|