|
1. Igitur post hoc intendendum et cetera. Postquam philosophus
ostendit quod necessarium est homini quod fiat legis positivus, hic
inquirit qualiter aliquis legis positivus fieri possit. Et primo dicit
de quo est intentio; concludens ex praemissis quod cum ostensum sit,
expedire homini quod fiat legis positivus, oportet post praedicta
intendere unde aliquis fiat legispositivus, utrum scilicet ex
consuetudine vel ex doctrina; et qualiter per hunc vel per istum
modum.
2. Secundo ibi: vel quemadmodum etc., exequitur propositum. Et
primo ostendit, quod ea quibus priores utebantur, non sufficiebant ad
hoc quod aliquis fieret legis positivus. Secundo concludit hoc sibi
tractandum esse, ibi, relinquentibus igitur et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ostendit qualiter oporteret aliquem fieri
legispositivum; secundo ostendit hoc non observari, ibi, vel non
simile videtur et cetera. Dicit ergo primo, quod videtur esse
conveniens, quod inde et taliter aliquis fiat legis positivus, sicut
accidit in aliis operativis scientiis quae sunt praeter politicam. Nec
est inconveniens, si dum intendo de legis positiva, loquor de
politica: quia, ut in sexto dictum est, legis positiva est quaedam
pars politicae prudentiae. Est enim legis positiva quaedam
architectonica politica.
3. Deinde cum dicit: vel non simile etc., ostendit hoc non
observari, quod videtur conveniens propter diversitatem eorum, qui se
intromittunt de legis positiva. Et primo proponit eorum diversitatem.
Secundo ostendit eorum insufficientiam, ibi: qui videbuntur utique et
cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis rationabile videretur quod
similiter esset in hoc sicut in aliis, tamen non videtur simile
observari circa politicam et circa alias artes operativas, quae
dicuntur scientiae quantum ad id quod habent cognitionis, potentiae
vero inquantum sunt operationis principia. In aliis enim artibus
operativis idem videntur esse qui tradunt huiusmodi artes scilicet
docendo eas, et qui operantur secundum ipsas: sicut medici, et
medicinam docent et secundum medicinam operantur. Et eadem ratio est
de scriptoribus, et quibuscumque aliis secundum artem operantibus.
4. Sed circa politicam, aliter esse videtur. Quidam enim,
scilicet sophistae, profitentur se docere legis positivam, cum tamen
nullus eorum secundum eam agat. Sed quidam alii videntur ea uti, illi
scilicet qui civiliter conversantur.
5. Deinde cum dicit: qui videbuntur utique etc., ostendit
insufficientiam utrorumque. Et primo civiliter conversantium.
Secundo sophistarum, ibi, sophistarum autem et cetera. Circa primum
tria facit. Primo proponit quod intendit de defectu civiliter
conversantium: quia scilicet opera civilia, quae exercent, magis
videntur facere ex quadam potentia, idest ex quodam habitu per
consuetudinem acquisito, et ex quadam experientia, quam ex mente,
idest intellectu vel scientia.
6. Secundo ibi: neque enim scribentes etc., probat propositum per
duo signa. Quorum primum est, quod illi qui agunt secundum scientiam
possunt tradere scripto vel verbo rationes eorum quae agunt, illi autem
qui civiliter conversantur non videntur neque scripto neque verbo
aliquid tradere circa politicam, quamvis hoc esset multo melius
scribere, quam sermones iudicativos, secundum quos scilicet aliqui
instruuntur per quasdam leges positas qualiter debeant iudicare, et
concionativos, per quos scilicet aliqui instruuntur concionari secundum
rhetoricam.
7. Secundum signum est, quia illi qui operantur secundum scientiam
possunt facere alios operatores instruendo eos. Huiusmodi autem
homines, qui politice conversantur, non faciunt politicos, neque
filios suos neque aliquos amicorum suorum. Et tamen rationabile est
quod facerent si possent. Nihil enim melius possent praestare suis
civitatibus, quod relinqueretur post eos, quam si facerent aliquos
esse bonos politicos. Similiter etiam nihil esset magis eligibile
quantum ad ipsos, quam habere potentiam faciendi alios esse politicos;
neque etiam amicissimis suis possent aliquid utilius conferre.
8. Tertio ibi: non tamen parvum etc., excludit errorem. Posset
enim aliquis ex praemissis existimare, quod experientia conversationis
civilis esset inutilis. Sed ipse dicit, quod quamvis non sufficiat,
non tamen parvum aliquid confert ad hoc quod homo fiat politicus.
Alioquin non fierent aliqui magis politici per consuetudinem politicae
vitae, et his qui desiderant scire aliquid de politica, videtur esse
necessaria experientia vitae politicae.
9. Deinde cum dicit sophistarum autem etc., ostendit defectum quem
patiuntur sophistae. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod
intendit. Et dicit, quod sophistae, qui promittunt se docere
politicam videntur valde longe esse ab hoc quod doceant. Videntur enim
totaliter ignorare, et qualis scientia sit politica, et circa qualia
consistat.
10. Secundo ibi: non enim utique etc., ostendit propositum per
signa. Et primo quantum ad hoc quod dixerat eos nescire quale quid
est. Si enim hoc scirent, non ponerent quod politica esset eadem cum
rhetorica vel potius peior quam rhetorica: rhetorica enim potest
persuadere tam circa laudes et vituperia alicuius personae quam in
consiliis quam etiam in iudiciis, secundum triplex genus causae;
demonstrativum, deliberativum et iudiciale. Sed secundum istos,
politica persuasiva est solum in iudiciis. Reputant enim illos esse
bonos politicos, qui sciunt inducere leges ad aliquod iudicium.
11. Secundum signum ponit quantum ad hoc quod dixerat, eos nescire
circa qualia sit politica. Si enim hoc scirent, non existimarent,
quod facile esset ponere leges, secundum legis positivam quae est
principalis pars politicae, per hoc scilicet quod ad ponendum leges
sufficit, quod aliquis congreget diversas leges approbatas, et eligat
optimas earum, et illas instituat.
12. In quo quidem quantum ad duo peccant. Uno modo quantum ad hoc
quod ponunt, quod congregare leges et eligere optimas earum sit
sufficiens ad hoc quod fiat legispositivus, cum per legispositivam
aliquis non solum debeat iudicare de inventis legibus, sed etiam novas
adinvenire ad similitudinem aliarum artium operativarum. Medicus enim
non solum habet iudicium de remediis adinventis ad sanandum, sed etiam
nova remedia adinvenire potest. Alio modo quem tangit primo
praetermisso. Quia hoc non est facile, quod aliquis eligat optimas
leges, sicut electione non pertinente ad solum intellectum, et iudicio
recto existente quodam maximo, sicut patet etiam in musica.
13. Illi enim qui sunt experti circa singula, habent rectum
iudicium de operibus, et intelligunt per quas vias et qualiter
huiusmodi opera perfici possunt, et qualia opera qualibus personis vel
negotiis concordent. Sed rationabile est quod inexpertos lateat,
utrum bene vel male fiat opus secundum quod inveniunt traditum in
Scriptura. Latet enim eos applicatio eius quod in Scriptura
inveniunt, ad opus. Leges autem instituendae assimilantur operibus
politicis. Instituuntur enim quasi regulae politicorum operum. Unde
illi, qui nesciunt qualia sunt opera convenientia, non possunt scire
quales sunt leges convenientes.
14. Sic igitur ex legibus congregatis non potest aliquis fieri
legispositivus vel iudicare quales leges sint optimae, nisi habeat
experientiam. Sicut etiam non videtur homines posse fieri bene
medicantes per sola scripta remedia; quamvis illi qui tradunt in
scriptis illa remedia, conentur ponere non solum curas, sed etiam
modos sanandi et qualiter oporteat distribuere remedia ad singulas
habitudines hominum. Sed tamen omnia haec videntur esse utilia solis
expertis. Illis autem qui nesciunt singularia, propter inexperientiam
videntur esse inutilia.
15. Tertio ibi: forte igitur etc., concludit ex praemissis
exclusionem cuiusdam erroris quo aliquis posset opinari quod congregatio
legum scriptarum esset omnino inutile. Et dicit, quod sicut dictum
est se habere circa remedia medicinalia conscripta, ita etiam se habet
in proposito; scilicet quod congregare leges et politias, idest
ordinationes civitatum diversarum, utile est illis, qui propter
consuetudinem possunt considerare et iudicare, quae opera vel leges
bene vel male se habeant et qualia qualibus congruant. Sed illi qui
non habent habitum per consuetudinem acquisitum, et volunt tales
conscriptiones pertransire, non possunt de talibus bene iudicare nisi
casualiter; fiunt tamen magis dispositi ad intelligendum talia, per
hoc, quod transcurrunt leges et politias conscriptas.
16. Deinde cum dicit relinquentibus igitur etc., promittit se
docturum qualiter aliquis fiat legispositivus. Et primo ostendit hoc
sibi imminere. Et dicit, quod ex quo priores, idest sapientes, qui
ante ipsum fuerunt, reliquerunt non bene perscrutatum illud, quod
pertinet ad legis positionem: melius est quod nos ipsi intendamus ad
tractandum de legis positione, et universaliter de tota politia, cuius
pars est legis positiva, ut sic perficiamus philosophicam doctrinam ad
potentiam, id est scientiam operativam, quae est circa humana, quam
secundum hoc ultimo tradidisse videtur.
17. Secundo ibi: primum quidem igitur etc., ostendit quo ordine
hoc executurus sit. Et dicit, quod primo tentabit pertranseunter
tangere si quid in parte bene dictum est circa politicam a
progenitoribus, idest a prioribus sapientibus. Quod faciet in secundo
politicae. Deinde ex diversis politiis considerabit quales politiae
salvant civitates, scilicet politiae rectae, quae sunt regnum,
aristocratia et politia, et quales corrumpunt, scilicet perversae
politiae, quae sunt tyrannis, oligarchia et democratia. Et iterum
considerandum est qualia conservent vel corrumpunt singulas politias et
propter quas causas quaedam civitates bene agunt civiliter, quaedam
autem male. Et hoc determinabit a tertio libro politicae usque ad
septimum: ubi post praedicta considerata incipit conspicere, qualis
sit optima politia, et qualiter debeat esse ordinata, et quibus
legibus et consuetudinibus utatur. Sed ante omnia haec ponit quaedam
principia politicae in libro I, a quibus dicit se incepturum. Quod
quidem est continuatio ad librum politicae et terminatio sententiae
totius libri Ethicorum.
|
|