|
1. Eudoxus igitur delectationem et cetera. Postquam philosophus
ostendit quod determinandum est de delectatione, hic incipit de ea
tractare. Et primo prosequitur opiniones aliorum. Secundo determinat
veritatem, ibi: quid autem est vel quale quid et cetera. Circa
primum duo facit. Primo prosequitur opinionem ponentium delectationem
in genere bonorum. Secundo prosequitur opinionem contrariam ibi, tali
utique (...) ratione et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ponit rationes ex quibus probabat Eudoxus delectationem esse in genere
bonorum. Secundo ponit rationes, ex quibus probabat eam esse maximum
bonum, ibi, maxime autem eligibile et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit, quomodo Eudoxus probabat delectationem esse
de genere bonorum ex parte ipsius delectationis. Secundo quomodo hoc
probabat ex parte contrarii, ibi, non minus autem et cetera. Circa
primum duo facit: primo ponit opinionem et rationem Eudoxi. Secundo
ostendit, quare eius opinioni et rationi credebatur, ibi, credebantur
autem et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod Eudoxus existimabat delectationem esse de
genere bonorum, quia videbat quod omnia desiderant ipsam, tam
rationalia scilicet homines, quam irrationalia, scilicet bruta
animalia. Illud autem quod est apud omnes eligibile, videtur esse
epiiches, idest bonum, et maxime potens in bonitate, ex quo potest
trahere ad se omnem appetitum. Et sic quod omnia ferantur ad idem,
scilicet ad delectationem, denunciat, quod delectatio non solum est
bonum, sed etiam quiddam optimum; manifestum est enim, quod
unumquodque quaerit invenire id quod est sibi bonum, sicut cibus est
bonum omnibus animalibus, a quibus communiter appetitur. Sic ergo
patet delectationem, quam omnia appetunt, esse aliquid bonum.
3. Deinde cum dicit credebantur autem sermones etc., ostendit quare
Eudoxo maxime credebatur. Et dicit, quod sermones Eudoxi magis
credebantur propter moralem virtutem dicentis, quam etiam propter eorum
efficaciam. Ipse enim erat temperatus circa delectationes
differenter, quasi excellentius aliis. Et ideo cum laudabat
delectationem, non videbatur hoc dicere quasi amicus delectationis,
sed quia sic se habet secundum rei veritatem.
4. Deinde cum dicit: non minus autem etc., ponit rationem
Eudoxi, quae sumebatur ex parte contrarii. Et dicit, quod Eudoxus
existimabat esse manifestum delectationem esse de genere bonorum non
minus ex contrario, scilicet ex parte ipsius delectationis. Manifeste
enim apparet, quod tristitia secundum se est omnibus fugienda. Unde
contrarium, scilicet delectatio, videtur esse omnibus eligendum.
5. Deinde cum dicit: maxime autem etc., inducit duas rationes
Eudoxi, ad ostendendum, quod delectatio sit maximum bonum. Quarum
prima est. Illud autem videtur esse maxime eligibile, et per
consequens maxime bonum, quod non eligitur propter alterum quod ei
accidat, neque gratia alicuius sicut finis. Hoc autem manifeste
confitentur omnes circa delectationem. Nullus enim quaerit ab alio,
cuius gratia velit delectari; quasi delectatio sit secundum seipsam
eligibilis. Ergo delectatio est maxime bonum.
6. Secundam rationem ponit ibi: appositamque et cetera. Et circa
hoc duo facit. Primo ponit ipsam rationem. Hoc enim apparet circa
delectationem, quod apposita cuicumque bono facit ipsum eligibilius.
Sicut si apponatur ei quod est iuste agere, vel temperatum esse,
auget horum bonitatem. Melior enim est, qui delectatur in operatione
iustitiae seu temperantiae. Et ex hoc volebat concludere, quod
delectatio esset optimum, quasi omnibus bonitatem augens.
7. Secundo ibi: videtur autem etc., ostendit defectum huius
rationis. Et dicit, quod praedicta ratio videtur concludere, quod
delectatio sit de genere bonorum, non autem quod sit magis bonum aliquo
alio. De quocumque enim bono hoc etiam verificatur, quod alteri bono
coniunctum, est melius quam si sit solitarium per seipsum.
8. Deinde cum dicit: tali utique ratione etc., prosequitur
opinionem ponentium, delectationem non esse bonum. Et primo
ostendit, quomodo obviant praemissis rationibus. Secundo ponit
rationes eorum, quas in contrarium adducunt, ibi, non tamen si non
qualitatum et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit,
quomodo ratione superius inducta, ad ostendendum delectationem esse
optimum, utebantur ad contrarium. Secundo ostendit, quomodo
obviabant aliis rationibus, ibi, instantes autem et cetera. Circa
primum duo facit. Primo manifestat, quomodo Plato praemissa ratione
ad oppositum utebatur; secundo solvit processum Platonis, ibi,
manifestum autem et cetera. Dicit ergo primo, quod per rationem
immediate praemissam Plato, qui erat contrariae opinionis, interimere
conabatur, quod dictum est, ostendendo, quod delectatio non est per
se bonum. Manifestum est enim, quod delectatio est eligibilior si
adiungatur prudentiae. Quia igitur delectatio commixta alteri melior
est, concludebat, quod delectatio non sit per se bonum. Illud enim,
quod est per se bonum, non fit eligibilius per appositionem alterius.
9. Circa quod sciendum est, quod Plato per se bonum nominabat id
quod est ipsa essentia bonitatis, sicut per se hominem ipsam essentiam
hominis. Ipsi autem essentiae bonitatis nihil potest apponi, quod sit
bonum alio modo, quam participando essentiam bonitatis. Et ita
quicquid bonitatis est in eo quod additur est derivatum ab ipsa essentia
bonitatis. Et sic per se bonum non fit melius aliquo addito.
10. Deinde cum dicit manifestum autem etc., improbat Aristoteles
processum Platonis. Manifestum est enim quod secundum hanc rationem
nihil aliud in rebus humanis erit per se bonum, cum quodlibet humanum
bonum fiat eligibilius additum alicui per se bono. Non enim potest
inveniri aliquid in communicationem humanae vitae veniens quod sit
tale, ut scilicet non fiat melius per appositionem alterius. Tale
autem aliquid quaerimus, quod scilicet in communicationem humanae vitae
veniat. Qui enim dicunt delectationem esse bonum, intendunt eam esse
quoddam humanum bonum, non autem ipsum divinum bonum, quod est ipsa
essentia bonitatis.
11. Deinde cum dicit: instantes autem etc., ostendit quomodo
Platonici obviabant rationibus Eudoxi probantibus delectationem esse
bonum. Et primo quomodo obviabant rationi quae sumebatur ex parte
ipsius delectationis; secundo quomodo obviabant rationi quae sumebatur
ex parte contrarii, ibi, videtur autem et cetera. Obviabant autem
primae rationi interimendo istam: bonum est quod omnia appetunt. Sed
Aristoteles hoc improbat dicens, quod illi qui instant rationi Eudoxi
dicentes quod non est necessarium esse bonum id quod omnia appetunt,
nihil dicere videntur.
12. Illud enim quod videtur omnibus dicimus ita se habere; et hoc
habetur quasi principium. Quia non est possibile quod naturale
iudicium in omnibus fallat; cum autem appetitus non sit nisi eius quod
videtur bonum, id quod ab omnibus appetitur omnibus videtur bonum. Et
sic delectatio quae ab omnibus appetitur est bona.
13. Ille autem qui hoc quod ab omnibus creditur interimit, non
dicit totaliter credibiliora. Posset enim sustineri illud quod
dicitur, si sola ea quae sine intellectu agunt, sicut bruta animalia
et homines pravi appeterent delectationes; quia sensus non iudicat
bonum nisi ut nunc: et sic non oporteret delectationem esse bonum
simpliciter, sed solum quod sit bonum ut nunc. Sed cum etiam habentes
sapientiam appetant aliquam delectationem, omnino non videntur aliquid
verum dicere.
14. Et tamen, si omnia quae agunt sine intellectu appeterent
delectationem, adhuc esset probabile quod delectatio esset quoddam
bonum: quia etiam in pravis hominibus est quoddam naturale bonum quod
inclinat in appetitum convenientis boni; et hoc naturale bonum est
melius quam pravi homines, inquantum huiusmodi. Sicut enim virtus est
perfectio naturae, et propter hoc virtus moralis est melior quam virtus
naturalis, ut in sexto dictum est; ita cum malitia sit corruptio
naturae, bonum naturale est melius, sicut integrum corrupto.
Manifestum est autem quod secundum id quod ad malitiam pertinet pravi
homines diversificantur. Sunt enim malitiae sibiinvicem contrariae.
Et ideo id secundum quod omnes pravi conveniunt, scilicet
delectationem appetere, videtur magis ad naturam quam ad malitiam
pertinere.
15. Deinde cum dicit: non videtur autem etc., ostendit quomodo
obviabant rationi quae sumebatur ex parte tristitiae. Dicebant enim
quod non sequitur, si tristitia est malum, quod propter hoc delectatio
sit bonum. Quia invenitur quod malum opponitur non solum bono sed
etiam malo: sicut audacia non solum fortitudini, sed etiam
timiditati; et ambo scilicet bonum et malum, opponuntur ei quod neque
est bonum neque malum, sicut extrema opponuntur medio. Est autem
aliquid tale secundum suam speciem consideratum, sicut levare festucam
de terra vel aliquid huiusmodi.
16. Sed hunc processum Aristoteles improbans dicit, quod non
dicunt male quantum ad istam oppositionem mali ad malum: sed tamen non
dicunt verum in proposito. Non enim tristitia opponitur delectationi
sicut malum malo. Si enim ambo essent mala, oporteret quod ambo
essent fugienda, sicut enim bonum inquantum huiusmodi, est
appetibile; ita malum inquantum huiusmodi, est fugiendum. Si autem
neutrum eorum esset malum, neutrum esset fugiendum vel similiter se
haberet circa utrumque. Sed nunc omnes videntur fugere tristitiam
tamquam malum, et appetere delectationem tamquam bonum. Sic ergo
opponuntur adinvicem sicut bonum et malum.
|
|