|
1. Non tamen si non qualitatum et cetera. Postquam philosophus
removit obviationes Platonicorum ad rationes Eudoxi hic ponit rationes
eorum contra ipsam positionem Eudoxi. Et circa hoc duo facit. Primo
proponit rationes ad ostendendum quod delectatio non sit de genere
bonorum. Secundo ponit rationes ad ostendendum quod delectatio non sit
per se et universaliter bonum, ibi, manifestare autem videtur et
cetera. Et quia primae rationes falsum concludunt, ideo Aristoteles
simul ponendo eas, destruit eas. Ponit ergo circa primum quatuor
rationes. Quarum prima talis est. Bonum videtur ad genus qualitatis
pertinere: quaerenti enim quale est hoc, respondemus, quoniam bonum.
Delectatio autem non est qualitas; ergo non est bonum.
2. Sed hoc Aristoteles removet dicens: quod non sequitur, si
delectatio non sit de genere qualitatum, quod propter hoc non sit de
genere bonorum, quia etiam operationes virtutis et ipsa felicitas,
quae manifeste sunt de genere bonorum, (non sunt qualitates). Bonum
enim dicitur non solum in qualitate, sed etiam in omnibus generibus,
sicut in primo dictum est.
3. Secundam rationem ponit ibi: dicunt autem et cetera. Et primo
ponit ipsam rationem Platonicorum: dicebant enim quod esse bonum est
determinatum, ut patet ex his quae supra in nono dicta sunt.
Delectatio autem, ut dicunt, est indeterminata. Quod probabant per
hoc quod recipit magis et minus. Et sic concludebant quod delectatio
non esset de genere bonorum.
4. Secundo ibi, siquidem igitur etc., destruit huiusmodi
processum. Circa quod considerandum est, quod dupliciter aliquid
recipit magis et minus. Uno modo in concreto. Alio modo in
abstracto. Semper enim dicitur aliquid magis et minus per accessum ad
aliquid unum vel per recessum ab eo; quando igitur id quod inest
subiecto est unum et simplex, ipsum quidem in se non recipit magis et
minus. Unde non dicitur magis et minus in abstracto. Sed potest dici
magis et minus in concreto, ex eo quod subiectum magis et minus
participat huiusmodi formam. Sicut patet in luce, quae est una et
simplex forma. Unde non dicitur ipsa lux secundum magis et minus.
Sed corpus dicitur magis vel minus lucidum, eo quod perfectius vel
minus perfecte participat lucem.
5. Quando autem est aliqua forma quae in sui ratione importat quamdam
proportionem multorum ordinatorum ad unum, talis forma etiam secundum
propriam rationem recipit magis et minus. Sicut patet de sanitate et
pulchritudine; quorum utrumque importat proportionem convenientem
naturae eius quod dicitur pulchrum vel sanum. Et quia huiusmodi
proportio potest esse vel magis vel minus conveniens, inde est quod
ipsa pulchritudo vel sanitas in se considerata dicitur secundum magis et
minus. Et ex hoc patet quod unitas secundum quam aliquid est
determinatum est causa quod aliquid non recipiat magis et minus. Quia
ergo delectatio recipit magis et minus, videbatur non esse aliquid
determinatum et per consequens non esse de genere bonorum.
6. Aristotiles igitur huic obviando dicit quod, si Platonici
iudicant delectationem esse aliquid indeterminatum ex eo quod recipit
magis et minus in concreto, videlicet per hoc quod contingit aliquem
delectari magis et minus, erit idem dicere circa iustitiam et alias
virtutes, secundum quas aliqui dicuntur esse aliquales magis et minus.
Sunt enim aliqui magis et minus iusti et fortes. Et idem etiam
accidit circa actiones. Contingit enim quod aliquis agat iuste et
temperate magis et minus. Et secundum hoc, vel virtutes non erunt de
genere bonorum, vel praedicta ratio non removet delectationem esse de
genere bonorum.
7. Si vero dicant delectationem recipere magis et minus ex parte
ipsarum delectationum: considerandum est ne forte eorum ratio non
referatur ad omnes delectationes, sed assignent causam quod quaedam
delectationes sunt simplices et immixtae, puta delectatio quae sequitur
contemplationem veri, quaedam autem delectationes sunt mixtae, puta
quae sequuntur contemperantiam aliquorum sensibilium, sicut quae
sequuntur harmoniam sonorum, aut commixtionem saporum, seu colorum.
Manifestum est enim, quod delectatio simplex secundum se non recipiet
magis et minus, sed sola mixta; inquantum scilicet contemperantia
sensibilium quae delectationem causat potest esse magis vel minus
conveniens naturae eius qui delectatur.
8. Sed tamen neque etiam delectationes quae secundum se recipiunt
magis et minus ratione suae mixtionis, oportet non esse determinatas,
neque bonas. Nihil enim prohibet quin delectatio recipiens magis et
minus sit determinata, sicut et sanitas. Huiusmodi enim determinata
dici possunt, inquantum aliqualiter attingunt id ad quod ordinantur,
licet possent propinquius attingere. Sicut commixtio humorum habet
rationem sanitatis ex eo quod attingit convenientiam humanae naturae;
et ex hoc dicitur determinata, quasi proprium terminum attingens.
9. Sed complexio quae nullo modo ad hoc attingit, non est
determinata, sed est procul a ratione sanitatis. Ideo autem sanitas
secundum se recipit magis et minus, quia non est eadem commensuratio
humorum in omnibus hominibus, neque etiam in uno et eodem est semper
eadem. Sed etiam si remittatur, permanet ratio sanitatis usque ad
aliquem terminum. Et sic differt sanitas secundum magis et minus. Et
eadem ratio est de delectatione mixta.
10. Tertiam rationem ponit ibi, perfectumque et cetera. Et circa
hoc duo facit. Primo ponit ipsam rationem. Ponebant enim
Platonici, id quod est per se bonum esse quiddam perfectum; omnes
autem motiones et generationes sunt imperfectae. Est enim motus actus
imperfecti, ut dicitur in tertio physicorum. Unde nullam motionem seu
generationem ponunt esse de genere bonorum. Nituntur autem affirmare
quod delectatio sit motio vel generatio. Unde concludunt quod
delectatio non est per se bonum.
11. Secundo ibi: non bene autem etc., excludit hanc rationem
dupliciter. Primo quidem quantum ad hoc, quod dicunt delectationem
esse motionem. Et dicit quod non bene videntur dicere dum dicunt,
delectationem esse motionem. Omnis enim motio videtur esse velox aut
tarda. Velocitas autem et tarditas non conveniunt motioni absolute
secundum seipsam, sed per respectum ad aliud. Sicut motio mundi,
idest motus diurnus, quo revolvitur totum caelum, dicitur velox per
respectum ad alios motus.
12. Et huius ratio est, quia sicut in IV physicorum habetur,
velox est quod in pauco tempore multum movetur: tardum autem quod in
multo parum, multum autem et paucum dicuntur ad aliquid, ut habetur in
praedicamentis. Sed delectationi non competit neque velocitas neque
tarditas. Contingit quidem quod aliquis pervenit velociter ad
delectationem, sicut aliquis velociter provocatur ad iram. Sed quod
aliquis delectetur velociter vel tarde, non dicitur, neque etiam per
respectum ad alterum, sicut velociter dicitur aliquis aut tarde ire,
aut augeri, et omnia huiusmodi. Sic igitur patet quod contingit
(quod) velociter et tarde aliquis transponatur in delectationem,
idest quod perveniat ad ipsam.
13. Et hoc ideo, quia per aliquem motum potest perveniri ad
delectationem. Sed non contingit velociter operari secundum
delectationem, ut scilicet aliquis velociter delectetur. Quia ipsum
delectari magis est in factum esse quam in fieri.
14. Secundo ibi: et generatio etc., excludit rationem
Platonicorum quantum ad hoc, quod ponebant delectationem esse
generationem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod
delectatio non sit generatio. Secundo ostendit originem huius
opinionis, ibi, opinio autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
delectatio non videtur esse generatio. Non enim videtur quidlibet ex
quolibet generari. Sed unumquodque, ex quo generatur, in hoc
dissolvitur. Et oportet, si delectatio est generatio, quod eiusdem
tristitia sit corruptio, cuius delectatio est generatio. Et hoc
quidem Platonici asserunt. Dicunt enim quod tristitia est defectus
eius quod est secundum naturam, videmus enim quod ex separatione eius
quod naturaliter unitur sequitur dolor. Et similiter dicunt, quod
delectatio sit repletio: quia cum apponitur aliquid alicui, quod ei
convenit secundum naturam, sequitur delectatio.
15. Sed hoc ipse improbat, quia separatio et repletio sunt
corporales passiones. Si ergo delectatio est repletio eius quod est
secundum naturam, sequetur illud delectari in quo est repletio.
Sequetur ergo quod corpus delectetur. Sed hoc non videtur esse
verum; quia delectatio est passio animae. Patet ergo, quod
delectatio non est ipsa repletio seu generatio, sed quiddam ad hoc
consequens, facta enim repletione aliquis delectatur sicut facta
incisione aliquis dolet et tristatur.
16. Deinde cum dicit: opinio autem etc., ostendit originem huius
opinionis. Et dicit, quod haec opinio quae ponit delectationem esse
repletionem, et tristitiam subtractionem, videtur provenisse ex
tristitiis et delectationibus, quae sunt circa cibum. Illi enim qui
prius fuerunt tristati propter indigentiam cibi, postea delectantur in
ipsa repletione. Sed hoc non accidit circa omnes delectationes;
inveniuntur enim quaedam delectationes in quibus non est repletio
alicuius defectus. Delectationes enim quae sunt in considerationibus
mathematicis, non habent tristitiam oppositam, quam ponunt in defectu
consistere. Et ita huiusmodi delectationes non sunt ad repletionem
defectus. Et idem apparet in delectationibus quae sunt secundum
sensus, puta per olfactum, auditum, et visum praesentium
sensibilium;
17. Sunt etiam multae species memoriae delectabiles; nec causa
potest assignari, cuius generationes sunt huiusmodi delectationes;
quia non inveniuntur aliqui defectus praecedentes quorum fiat repletio
per huiusmodi delectationes. Dictum est autem supra, quod cuius
generatio est delectatio, eius corruptio est tristitia. Unde, si
aliqua delectatio invenitur absque defectu tristitiae, sequitur quod
non omnis delectatio sit repletio.
|
|