|
1. Ad proferentes autem et cetera. Postquam philosophus exclusit
tres rationes Platonicorum concludentium delectationem non esse de
genere bonorum, hic excludit quartam, quae sumitur ex turpitudine
quarumdam delectationum. Platonici enim proferebant in medium quasdam
opprobriosas delectationes, puta adulteriorum et ebrietatum, ut ex his
ostenderent delectationes non esse de genere bonorum. Sed ad hoc
Aristoteles tripliciter obviat.
2. Primo quidem, ut aliquis dicat, quod huiusmodi turpia non sunt
simpliciter delectabilia. Non enim sequitur, si aliqua sunt
delectabilia male dispositis, quod propter hoc sint delectabilia
simpliciter; nisi quod sunt delectabilia his, id est male dispositis,
sicut etiam neque sunt simpliciter sana illa quae sunt sana infirmis
neque etiam sunt simpliciter dulcia vel amara, quae videntur huiusmodi
habentibus gustum infectum; neque etiam sunt simpliciter alba, quae
videntur talia his qui patiuntur obtalmiam. Et haec quidem solutio
procedit secundum quod delectabile dicitur simpliciter homini id quod
est ei delectabile secundum rationem. Quod non contingit de huiusmodi
turpibus, quamvis sint delectabilia secundum sensum.
3. Secundam obviationem ponit ibi, vel sic utique et cetera.
Potest enim dici, quod omnes delectationes sint eligibiles, non tamen
omnibus, sicut etiam ditari bonum est; non tamen est bonum quod
ditetur ille qui est proditor patriae; quia sic potest magis nocere.
Similiter etiam esse sanum bonum est, non tamen est bonum ei qui
comedit aliquid nocivum. Sicut serpens comestus, quandoque curat
leprosum, licet perimat sanum. Et similiter delectationes bestiales,
bestiis quidem sunt appetibiles, non autem hominibus.
4. Tertiam obviationem ponit ibi, vel specie et cetera. Et dicit,
quod delectationes specie differunt. Aliae enim sunt secundum speciem
delectationes quae causantur a bonis operibus, ab illis quae causantur
a turpibus. Differunt enim passiones secundum obiecta. Et ita ille
qui non est iustus, non potest delectari delectatione quae est propria
iusti, sicut nec ille qui non est musicus potest delectari delectatione
musici. Et idem est de aliis delectationibus.
5. Deinde cum dicit manifestare autem etc., probat quod delectatio
non sit per se et universaliter bonum. Et hoc tribus rationibus.
Circa quarum primam dicit, quod hoc, quod delectatio non sit bonum,
vel quod sint diversae species delectationis, quarum quaedam sint bonae
et quaedam malae, manifestat differentia quae est inter amicum et
adulatorem. Amicus enim colloquitur amico propter bonum, adulator
autem propter delectationem. Unde adulator vituperatur, amicus autem
laudatur: et sic patet, quod propter diversa colloquuntur. Est ergo
aliud delectatio, et aliud bonum.
6. Secundam rationem ponit ibi: nullusque utique et cetera. Et
dicit, quod nullus eligeret per totam vitam suam habere mentem pueri,
ita quod semper delectaretur in quibus pueri delectantur, qui tamen
aestimantur maxime delectari. Neque etiam aliquis eligeret gaudere
faciendo turpissima per totam vitam suam, etiam si nunquam deberet
tristari. Quod dicit contra Epicuros, qui ponebant quod turpes
delectationes non sunt vitandae, nisi propter hoc quod inducunt in
maiores tristitias. Et sic patet, quod delectatio non est per se
bonum, quia quolibet modo esset eligenda.
7. Tertiam rationem ponit ibi, et circa multa et cetera.
Manifestum est enim, multa esse ad quae homo studeret, etiam si nulla
delectatio ex his sequeretur: sicut videre, recordari, scire,
virtutem habere. Nihil autem differt ad propositum si ex his sequuntur
delectationes, quia etiam praedicta eligerentur nulla delectatione ab
his consequente. Id autem quod est per se bonum tale est sine quo
nihil est eligibile ut patet de felicitate. Sic ergo delectatio non
est per se bonum.
8. Ultimo autem epilogando concludit, quod manifestum videtur esse
ex praemissis, quod delectatio non sit per se bonum, et quod non omnis
delectatio sit eligibilis. Et quod quaedam delectationes sunt
eligibiles, quae vel secundum seipsas differunt specie a malis
delectationibus, vel secundum ea a quibus causantur. Et sic
sufficienter tractatum est de his, quae ab aliis dicuntur de
delectatione et tristitia.
|
|