|
1. Quid autem est vel quale quid et cetera. Postquam philosophus
determinavit de delectatione secundum aliorum opinionem, hic determinat
de ea secundum veritatem. Et primo ostendit delectationem non esse in
genere motus, seu generationis sicut a Platonicis ponebatur. Secundo
determinat naturam et proprietatem ipsius, ibi, sensus autem omnis et
cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio, et
modum agendi. Et dicit, quod manifestius fiet per sequentia, quid
sit delectatio, secundum genus suum, vel quale quid sit, idest utrum
sit bona vel mala, si a principio resumamus considerationem de ipsa.
2. Secundo ibi, videtur enim etc., exequitur propositum. Et
circa hoc tria facit. Primo praemittit quoddam principium necessarium
ad propositum ostendendum. Secundo ostendit propositum, ibi, propter
quod neque motus et cetera. Tertio concludit principale intentum,
ibi, ex his autem manifestum et cetera. Dicit ergo primo, quod
operatio sensus visus, quae dicitur visio est perfecta, secundum
quodcumque tempus. Non enim indiget aliquo posterius advenienti, quod
perficiat eius speciem. Et hoc ideo, quia visio completur in primo
instanti temporis; si autem requireretur tempus ad eius complementum,
non quodcumque tempus ad hoc sufficeret; sed oporteret esse tempus
determinatum, sicut accidit in ceteris quae fiunt in tempore, quorum
generatio certam temporis mensuram requirit. Sed visio statim in
momento perficitur. Et idem est de delectatione.
3. Delectatio enim est quoddam totum, idest completum in primo
instanti quo incipit esse, ita quod non potest accipi aliquod tempus in
quo sit delectatio quod requirat amplius tempus ad speciem delectationis
perficiendam, sicut contingit in his quorum generatio est in tempore;
potest enim accipi aliquod tempus generationis humanae quod requirat
amplius tempus ad speciem humanam perficiendam.
4. Deinde cum dicit propter quod neque motus etc., ostendit
propositum duabus rationibus. Quarum prima talis est. Omnis motus
seu generatio perficitur in determinato tempore, in cuius parte nondum
est motus perfectus. Hoc autem non accidit circa delectationem. Ergo
delectatio non est motus, neque generatio.
5. Circa hanc autem rationem primo ponit conclusionem; concludens ex
praemisso principio, in quo virtualiter tota ratio continetur, quod
delectatio non est motus.
6. Secundo autem ibi: in tempore enim etc., ponit maiorem
praemissae rationis; videlicet quod omnis motus est in tempore, et
omnis motus est alicuius finis, idest habens aliquem finem, ad quem
ordinatur, ad quem determinato tempore pervenit. Et hoc manifestat
primo quidem circa generationem. Ars enim aedificativa perficit suam
operationem, quando perficit id quod intendit, scilicet domum; quod
quidem facit in toto aliquo determinato tempore, in cuius partibus
omnes generationes sunt imperfectae, et differunt specie a tota
generatione completa, et etiam adinvicem. Cuius ratio est, quia
generatio speciem recipit secundum formam, quae est finis
generationis.
7. Manifestum est autem quod aliud est forma totius et aliud sunt
formae singularium partium. Unde et generationes differunt specie
abinvicem. Si enim aliquod templum aedificetur in aliquo determinato
tempore, in aliqua parte illius temporis componuntur lapides ad
parietis constructionem. In alia vero parte temporis virgantur
columnae, idest in modum virgarum sculpuntur. Sed in toto tempore
construitur ipsum templum. Et haec tria differunt specie: scilicet
lapidum compositio, columnarum virgatio, et templi aedificatio.
8. Est tamen circa hoc considerandum, quod sicut forma totius templi
est perfecta, formae autem partium sunt imperfectae, ita etiam ipsa
constructio templi est generatio perfecta, nullo enim exteriori indiget
ad propositum aedificatoris explendum; sed generatio fundamenti est
imperfecta, et similiter generatio trisculpti, idest columnarum
sculptarum in tres ordines dispositarum supra fundamentum. Quia
utrumque horum est generatio partis, quae habet rationem imperfecti.
Sic ergo patet, quod praedictae generationes totius et partium
differunt specie; et quod non est accipere, quod species motus
perficiatur in quocumque tempore, sed perficitur in toto tempore.
9. Secundo ibi: similiter autem etc., manifestat idem in motu
locali. Et dicit quod id quod dictum est de generatione, similiter
videtur esse verum in ambulatione, et in omnibus aliis motibus.
Manifestum est enim quod latio, id est motus localis, est motus unde
et quo, idest a termino et ad terminum. Et sic oportet, quod specie
diversificetur secundum diversitatem terminorum. Sunt autem diversae
species motus localis in animalibus volatus qui convenit avibus,
ambulatio quae convenit gressibilibus, saltatio quae convenit
locustis, et alia huiusmodi quae differunt secundum diversas species
principiorum moventium: non enim sunt eiusdem speciei animae diversorum
animalium.
10. Nec solum praedicto modo diversificantur species localium
motuum; sed etiam in una dictarum specierum, puta ambulatione,
diversae species inveniuntur. Si enim accipiatur motus quo quis
perambulat stadium, et motus quo quis ambulat aliquam partem eius, non
est utrobique idem unde et quo, idest terminus a quo et terminus ad
quem. Et simile est de motibus, quibus aliquis perambulat hanc et
illam partem stadii, quia non sunt idem termini, non enim est idem
secundum speciem pertransire hanc lineam et illam, quamvis omnes lineae
in quantum huiusmodi sint eiusdem speciei.
11. Tamen secundum quod in certo situ seu loco constituuntur,
accipiuntur ut specie differentes secundum diversitatem locorum, quae
attenditur secundum diversum ordinem ad primum continens. Ille autem
qui pertransit lineam, non solum pertransit lineam, sed lineam in loco
existentem; quia in alio loco est una linea ab alia. Et ita
manifestum est, quod secundum diversitatem terminorum, differt specie
totus motus localis a singulis partibus; ita tamen, quod totus motus
habet perfectam speciem, partes autem habent speciem imperfectam.
12. Et quia ad manifestationem praedictorum requireretur plene
cognoscere naturam motus, subiungit, quod in aliis, idest in libro
physicorum, dictum est de motu per certitudinem, idest sufficienter et
complete. Sed hoc sufficit hic de motu dixisse, quod motus non est
perfectus in omni tempore; sed multi sunt motus imperfecti et
differentes specie in diversis partibus temporis, ex eo, quod unde et
quo, idest termini motus, specificant motum.
13. Sic igitur manifestata propositione maiori, subiungit minorem,
scilicet quod species delectationis est perfecta in quocumque tempore,
et hoc manifestum est ex supra dictis. Unde concludit manifestum
esse, quod delectatio et generatio sive mutatio, sunt alterae
adinvicem; et quod delectatio est aliquid de numero totorum et
perfectorum, quia scilicet in qualibet parte temporis delectatio habet
complementum suae speciei.
14. Secundam rationem ponit ibi: videbitur autem et cetera. Quae
talis est: non contingit moveri in non tempore, ut in sexto physicorum
probatum est. Delectari autem contingit in non tempore. Sic enim
dictum est, quod delectari est aliquid totum, quia contingit etiam
delectari in nunc, hoc enim dicitur hic esse totum quod statim in ipso
nunc habet suum complementum; ergo delectatio non est motus.
15. Et est considerandum, quod differentia ex qua procedit haec
ratio, est causa differentiae ex qua prima ratio procedebat. Ideo
enim species delectationis est perfecta in quocumque tempore, non autem
species motus, quia delectatio est in instanti, motus autem omnis in
tempore. Et hoc designat ipse modus loquendi philosophi cum dicit
videbitur autem utique hoc, et ex non contingere et cetera.
16. Deinde cum dicit: ex his autem manifestum etc., concludit ex
praemissis principale intentum. Et dicit manifestum esse ex
praemissis, quod non bene dicunt, dicentes delectationem esse motum
vel generationem. Ratio enim motus et generationis non potest cuique
attribui, sed solum divisibilibus, quae non sunt tota, idest quae non
statim habent suum complementum.
17. Neque enim potest dici quod generatio sit visionis, ita
scilicet quod visio successive compleatur. Sic etiam non potest dici
de puncto et unitate. Haec enim non generantur, sed consequuntur
generationem quorumdam. Similiter non potest his attribui motus.
Unde nec delectationi, quae etiam est quoddam totum, idest in
indivisibili perfectionem habens.
|
|