|
1. Sensus autem omnis et cetera. Postquam philosophus ostendit quod
delectatio non est in genere motus sicut quidam posuerunt, hic ostendit
naturam et proprietates delectationis. Et primo ostendit quid sit
delectatio. Secundo agit de differentia delectationum adinvicem,
ibi, unde videntur et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quid sit delectatio. Secundo ex hoc determinat quasdam
delectationis proprietates, ibi, usquequo autem et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quod delectatio est quaedam
operationis perfectio; secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi:
secundum unumquemque autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ostendit quae sit perfecta operatio. Secundo ostendit quod perfectio
operis sit delectatio, ibi, haec autem utique et cetera. Tertio
ostendit qualiter delectatio operationem perficiat, ibi, perficit
autem operationem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
propositum.
2. Et dicit, quod cuiuslibet sensus operatio est alicuius operantis
in respectu ad sensibile, quod est sensus obiectum; sic igitur in
operatione sensus duo considerantur: scilicet ipse sensus qui est
operationis principium, et sensibile quod est operationis obiectum.
Ad hoc igitur quod operatio sensus sit perfecta, requiritur optima
dispositio ex parte utriusque, scilicet sensus et obiecti. Et ideo
subdit, quod tunc perfecte sensus operatur quando est operatio sensus
bene dispositi ad aliquid pulcerrimum, idest convenientissimum eorum
quae sensui subiacent. Hoc enim maxime videtur esse perfecta
operatio, quod scilicet a sensu progreditur in comparatione ad tale
obiectum.
3. Secundo ibi: ipsum autem etc., facit mentionem de quadam
dubitatione. Quia enim dixerat sensum esse operantem, et in primo de
anima dictum est, quod anima non operatur, sed homo per animam; ideo
subiungit quod nihil differt ad propositum, utrum ipse sensus operetur
vel homo sive animal in quo est sensus. Quia quicquid horum dicatur,
manifestum est quod circa unumquodque optima operatio est operantis
optime dispositi per respectum ad id quod est potissimum inter ea quae
subiacent virtuti talis operantis. Ex his enim duobus videtur maxime
dependere operationis perfectio; scilicet ex principio activo et
obiecto.
4. Deinde cum dicit: haec autem etc., ostendit quod delectatio sit
operationis perfectio. Videmus enim quod eadem operatio, quam diximus
esse perfectissimam, est etiam delectabilissima. Ubicumque enim
invenitur in aliquo cognoscente operatio perfecta, ibi etiam invenitur
operatio delectabilis. Est enim delectatio non solum secundum tactum
et gustum, sed et secundum omnem sensum. Nec solum secundum sensum,
sed etiam secundum speculationem intellectus, inquantum scilicet
speculatur aliquid verorum per certitudinem.
5. Et inter huiusmodi operationes sensus et intellectus illa est
delectabilissima quae est perfectissima. Perfectissima autem operatio
est quae est sensus vel intellectus bene dispositi in comparatione ad
optimum eorum quae subiacent sensui vel intellectui. Si igitur
operatio perfecta est delectabilis, perfectissima autem
delectabilissima, consequens est quod operatio inquantum est perfecta,
sit delectabilis. Delectatio ergo est operationis perfectio.
6. Deinde cum dicit: perficit autem etc., ostendit qualiter
delectatio perficiat operationem. Et dicit, quod non eodem modo
delectatio perficit operationem, puta sensus, sicut perficit eam
obiectum quod est sensibile et principium activum quod est sensus, quae
omnia sunt quaedam bona et bonitatem operationi tribuentia. Sicut
etiam eius quod est sanari non eodem modo est causa sanitas et medicus;
sed sanitas quidem per modum formae, medicus autem per modum agentis.
Similiter autem operationem perficit per modum quidem formae
delectatio, quae est ipsa perfectio eius, per modum autem agentis
perficit ipsam sensus bene dispositus sicut movens motum. Sensibile
autem conveniens, sicut movens non motum. Et eadem ratio est circa
intellectum.
7. Deinde cum dicit secundum unumquemque autem etc., manifestat
quaedam quae dixerat. Et primo dicit, manifestum esse quod secundum
unumquemque sensum est delectatio, ut supra dictum est, per hoc quod
dicimus et experimur visiones esse delectabiles, puta pulchrarum
formarum et etiam auditiones, puta suavium melodiarum.
8. Secundo ibi, manifestum autem etc., manifestat aliud
praemissorum dicens, manifestum esse per experimentum quod visio et
auditio et quaelibet operatio sensus maxime est delectabilis quando et
sensus est potentissimus, idest optime vigens in sua virtute, et
quando operatur respectu talis obiecti, scilicet maxime convenientis.
Et quamdiu in tali dispositione manet et ipsum sensibile et animal
habens sensum, tamdiu manet delectatio, sicut et in aliis apparet quod
quandiu permanet eadem dispositio facientis et patientis, necesse est
quod permaneat idem effectus.
9. Tertio ibi: perficit autem etc., manifestat quod supra dictum
est de modo quo delectatio perficit operationem. Dictum est enim,
quod delectatio perficit operationem non effective, sed formaliter;
est autem duplex formalis perfectio. Una quidem intrinseca, quae
constituit essentiam rei. Alia autem quae supervenit rei in sua specie
constitutae.
10. Dicit ergo quod delectatio perficit operationem non sicut
habitus qui inest, id est non sicut forma intrans essentiam rei, sed
(ut) quidam finis, id est quaedam perfectio superveniens, sicut
pulchritudo supervenit iuvenibus non quasi existens de essentia
iuventutis, sed quasi consequens bonam dispositionem causarum
iuventutis. Et similiter delectatio consequitur bonam dispositionem
causarum operationis.
11. Deinde cum dicit: usquequo autem etc., determinat rationes
quarumdam proprietatum delectationis ex his quae praedeterminata sunt de
eius quidditate. Et primo agit de duratione delectationis. Secundo
de eius appetibilitate, ibi, appetere autem et cetera. Circa primum
tria facit. Primo ostendit quamdiu debeat durare delectatio. Et
dicit, quod tamdiu erit delectatio in operatione, quamdiu ex una parte
obiectum quod est sensibile, vel intelligibile est in debita
dispositione, et ex alia parte ipsum operans quod est discernens per
sensum vel speculans per intellectum. Et huius ratio est quod,
quandiu in activo et passivo manet eadem dispositio et eadem habitudo ad
invicem, tandiu manet idem effectus; unde si bona dispositio potentiae
cognoscitivae et obiecti est causa delectationis, ea durante necesse
est delectationem durare.
12. Secundo ibi: qualiter igitur etc., assignat rationem quare
delectatio non possit esse continua. Et dicit, quod ideo nullus
continue delectatur, quia laborat in operatione quam consequitur
delectatio. Et sic operatio efficitur non delectabilis. Hoc autem
ideo est, quia omnia quae habent corpora passibilia non possunt
continue operari propter hoc, quod eorum corpora immutantur a sua
dispositione per motum qui coniungitur operationi; cuilibet autem
operationi rei habentis corpus, ipsum corpus aliqualiter deservit; vel
immediate, sicut operationi sensitivae quae per organum corporeum
producitur; vel mediate, sicut operationi intellectivae quae utitur
operationibus virtutum sensitivarum quae fiunt per organa corporea.
Sic igitur ex quo non potest esse continua operatio, neque etiam
delectatio potest esse continua. Delectatio enim sequitur
operationem, ut dictum est.
13. Tertio ibi: quaedam autem delectant etc., assignat rationem
quare nova magis delectant. Et dicit quod quaedam quando sunt nova
delectant, postea autem non aequaliter delectant. Et huius ratio
est, quia a principio mens inclinatur studiose circa huiusmodi propter
desiderium et admirationem, et ita intense, idest vehementer circa
huiusmodi operatur.
14. Et ex hoc sequitur delectatio vehemens: sicut patet de illis
qui studiose aspiciunt aliquid quod prius non viderunt, propter
admirationem. Postea autem quando consueti sunt videre, non fit talis
operatio, ut scilicet ita attente videant vel quidlibet aliud operentur
sicut prius; sed negligenter operantur; et ideo etiam delectatio
obscuratur, idest minus sentitur.
15. Deinde cum dicit: appetere autem etc., assignat rationem
quare delectatio ab omnibus appetatur. Et circa hoc duo facit. Primo
manifestat propositum. Et dicit quod ideo potest aliquis
rationabiliter existimare quod omnes appetant delectationem, quia omnes
naturaliter appetunt vivere. Vita autem secundum suam ultimam
perfectionem in quadam operatione consistit, ut in nono ostensum est.
Et inde est quod unusquisque circa illa maxime operatur et his
operationibus insistit quae maxime diligit. Sicut musicus maxime
insistit ad audiendum melodias; et ille qui est amator sapientiae
maxime insistit ad hoc, quod mente theoremata, idest considerationes,
speculetur. Unde, cum delectatio perficiat operationem, ut supra
dictum est, consequens est, quod perficiat ipsum vivere, quod omnes
appetunt. Et ita rationabile est, quod omnes appetant delectationem,
ex eo quod perficit vivere, quod est omnibus eligibile.
16. Secundo ibi: utrum autem etc., movet quamdam dubitationem ex
dictis. Dictum est enim quod omnes appetant delectationem, et
similiter omnes appetunt vivere quod in operatione perficitur.
Appetibilia autem habent ordinem adinvicem, sicut et scibilia.
Potest ergo esse dubitatio utrum homines appetant vitam propter
delectationem, vel e converso delectationem propter vitam.
17. Et dicit quod haec dubitatio dimittenda est ad praesens: quia
ista duo ita coniunguntur adinvicem, quod nullo modo separantur. Non
enim fit delectatio sine operatione, neque rursus potest esse perfecta
operatio sine delectatione, ut supra dictum est. Videtur tamen
principalius esse operatio quam delectatio. Nam delectatio est quies
appetitus in re delectante, qua quis per operationem potitur. Non
autem aliquis appetit quietem in aliquo, nisi in quantum aestimat sibi
conveniens. Et ideo ipsa operatio, quae delectat sicut quiddam
conveniens, videtur per prius appetibilis, quam delectatio.
|
|