|
1. Unde videntur et specie differre et cetera. Postquam philosophus
ostendit naturam delectationis et proprietates ipsius, hic determinat
de differentia delectationum ad invicem. Et circa hoc duo facit.
Primo determinat de differentia delectationum quae sumitur ex parte
operationum. Secundo de differentia delectationum quae sumitur ex
parte subiecti, ibi, videtur autem esse et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit, quomodo delectationes differant specie
secundum differentiam operationum. Secundo, quomodo differant in
bonitate et malitia, ibi, differentibus autem operationibus et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit per rationem, quod
delectationes differunt specie secundum differentiam operationum.
Secundo manifestat idem per signa, ibi, apparebit autem utique et
cetera. Dicit ergo primo, quod cum delectatio sit operationis
perfectio, consequens est, quod sicut operationes differunt specie,
ita etiam et delectationes differre videantur; ita enim existimamus
communiter, quasi per se notum, quod ea quae sunt diversa secundum
speciem, perficiuntur perfectionibus specie differentibus. Quod
quidem manifestum est circa perfectiones essentiales, quae constituunt
speciem. Idem autem necesse est esse et circa alias consequentes
perfectiones, dummodo sint propriae, quia consequuntur ex
essentialibus principiis speciei. Et hoc videmus accidere, tam circa
naturalia quam circa artificialia.
2. Circa naturalia quidem: quia alia est perfectio animalium, quae
scilicet consistit in perspicacitate sensus, et alia arborum, quae
consistit in earum fecunditate. Circa artificialia vero, quia alia
est perfectio picturarum, ut scilicet sint delectabilibus coloribus
distinctae, et alia est perfectio imaginum, ut scilicet bene
repraesentent ea quorum sunt imagines. Similiter etiam alia est
perfectio domus, ut scilicet sit firmum receptaculum, et alia vasis,
ut scilicet sit bonae capacitatis. Unde oportet quod operationes
specie differentes perficiantur a delectationibus specie differentibus.
3. Manifestum est autem, quod operationes mentis, idest
intellectus, differunt specie ab operationibus sensus. Et similiter
operationes sensuum ab invicem, diversificantur enim et secundum
obiecta, et secundum potentias quae sunt operationum principia. Unde
relinquitur, quod delectationes, quae perficiunt operationes,
differant specie.
4. Deinde cum dicit: apparebit autem etc., manifestat idem per
signa. Et primo per hoc, quod operatio per propriam delectationem
confortatur; secundo per hoc quod per extraneam delectationem
impeditur, ibi: adhuc autem magis et cetera. Dicit ergo primo quod
hoc, scilicet differentia delectationum secundum operationes, apparet
ex eo quod quaelibet delectatio quadam affinitate appropriatur
operationi quam perficit, quia unaquaeque operatio per propriam
delectationem augetur, sicut quidlibet natum est augeri per id quod est
sibi simile et conforme.
5. Videmus enim quod illi qui delectabiliter operantur quodcumque
opus rationis magis possint singula diiudicare et per certitudinem
exquirere ea circa quae delectabiliter negotiantur; sicut geometrae,
qui delectantur in considerationibus geometriae, magis possunt
intelligere singula huiusmodi considerationis, quia mens magis
detinetur in eo in quo delectatur. Et eadem ratio est de omnibus
aliis, sicut de his qui amant musicalia et delectantur in eis, et de
his qui delectantur in arte aedificativa, et de omnibus aliis, quod
per hoc quod gaudent in tali opere, magnum augmentum faciunt ad
proprium opus. Et sic patet, quod delectationes augent operationes.
Manifestum est autem, quod ea quae augent sunt propria his quae
augentur. Unde oportet, quod diversa diversis augeantur. Si igitur
operationes, quae augentur per delectationes, specie differunt, ut
ostensum est, consequens est quod et ipsae delectationes augentes
specie differant.
6. Deinde cum dicit: adhuc autem magis etc., inducit aliud
signum, quod sumitur ex impedimento quod affertur operationibus per
extraneas delectationes. Et primo ex hoc ostendit differentiam
delectationum. Secundo comparat extraneas delectationes propriis
tristitiis, ibi, fere enim alienae et cetera. Dicit ergo primo,
quod id quod dictum est de differentia delectationum secundum
operationes, magis apparet ex eo quod operationes impediuntur per
delectationes ab aliis operationibus factas. Ideo autem magis per hoc
manifestatur propositum, quia hoc, quod delectationes augent
operationes, posset attribui communi rationi delectationis, non autem
propriae huius delectationis, secundum quam differunt delectationes
adinvicem.
7. Sed manifeste apparet, quod delectationes specie differunt, dum
invenitur, quod propria delectatio auget operationem et extranea
impedit. Videmus enim quod illi qui sunt amatores sonitus fistularum,
non possunt attendere sermonibus qui eis dicuntur quando audiunt aliquem
fistulantem, ex eo quod magis gaudent in opere fistulativae artis quam
in praesenti operatione, scilicet in auditione sermonum sibi dictorum.
Et sic patet, quod delectatio, quae fit secundum operationem
fistulativae artis corrumpit operationem secundum sermonem. Et ita
videmus accidere in aliis, cum occurrit alicui, quod simul circa
aliqua duo operetur.
8. Manifestum est enim quod delectabilior operatio excludit aliam,
intantum, quod si sit magna differentia in excessu delectationis, homo
totaliter omittit operari secundum operationem minus sibi delectabilem.
Et inde est, quod quando vehementer delectamur in aliquo quocumque,
nihil aliud possumus operari. Sed quando aliqua placent nobis quiete,
idest remisse vel parum, possumus etiam quaedam alia facere; sicut
patet de his qui in theatris, id est in spectaculis ludorum, quia
parum ibi delectantur in his quae vident, possunt intendere comestioni
leguminum, quae non est multum delectabilis. Et hoc maxime faciunt
homines quando inspiciunt aliquos non bene pugnantes in agone, ita quod
inspectio talis pugnae non sit eis delectabilis.
9. Quia ergo propria delectatio confirmat operationes ex quibus
consequitur, ut scilicet homo vehementius eis intendat, et facit eas
diuturniores, ut scilicet homo magis in eis perseveret, et facit eas
meliores, idest perfectius finem attingentes; et cum hoc delectationes
alienae, idest quae consequuntur quasdam alias operationes,
officiunt, idest nocent, manifeste consequitur, quod delectationes
multum differunt adinvicem; quia quod una delectatio iuvat, alia
impedit.
10. Deinde cum dicit fere enim etc., comparat alienas
delectationes tristitiis propriis, ut ex hoc magis appareat
delectationum differentia. Et dicit, quod fere eumdem effectum habet
circa aliquam operationem delectatio aliena, scilicet quae causatur ex
aliqua alia operatione, et tristitia propria secundum quam scilicet
aliquis tristatur de ipsa operatione. Manifestum est enim, quod
tristitia quae est de aliqua operatione corrumpit ipsam. Sicut si
alicui scribere vel ratiocinari sit non delectabile, vel magis triste,
neque scribet neque ratiocinabitur propter tristitiam sibi provenientem
ex tali operatione.
11. Sic igitur circa operationes contrarium effectum habent
delectationes propriae et tristitiae propriae, quae scilicet ex ipsis
operationibus causantur, alienae autem sunt quae causantur ex aliis
operationibus. Et dictum est, quod extraneae delectationes faciunt
aliquid propinquum tristitiae propriae. Ex utraque enim parte
corrumpitur operatio, non tamen similiter; sed magis per tristitiam
propriam quae directe et secundum se delectationi contrariatur. Aliena
vero delectatio contrariatur secundum aliud, scilicet secundum
operationem.
|
|