|
1. Differentibus autem operationibus et cetera. Postquam
philosophus ostendit quod delectationes secundum differentiam
operationum differunt specie, hic ostendit quod secundum earum
operationum differentiam differunt in bonitate et malitia. Et primo
quantum ad bonitatem moralem. Secundo quantum ad bonitatem naturalem
quae attenditur secundum puritatem et impuritatem, ibi: differt autem
visus et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit. Secundo probat propositum, ibi, etenim concupiscentiae et
cetera. Dicit ergo primo, quod cum operationes differant secundum
epiikiam et pravitatem, idest secundum virtutem et malitiam, ita
scilicet quod quaedam operationes sunt eligibiles sicut operationes
virtuosae, quaedam autem fugiendae sicut operationes vitiosae, quaedam
autem secundum suam speciem neutro modo se habent sed possunt ad
utrumque trahi, ita etiam se habet et circa delectationes. Quia cum
unicuique operationi sit aliqua delectatio propria, ut supra dictum
est, delectatio quae est propria virtuosae operationi est virtuosa et
illa quae est propria pravae operationi est mala.
2. Deinde cum dicit: et enim concupiscentiae etc., probat
propositum ratione sumpta ex parte concupiscentiarum. Videmus enim
quod concupiscentiae quibus aliqua bona, idest honesta,
concupiscuntur, sunt laudabiles: puta si aliquis concupiscat iuste aut
fortiter agere. Concupiscentiae autem rerum turpium sunt
vituperabiles; puta si aliquis concupiscat furari aut moechari.
Manifestum est autem, quod magis sunt propinquae et propriae
operationibus delectationes quibus in ipsis operationibus delectamur,
quam concupiscentiae quibus eas concupiscimus.
3. Concupiscentiae enim distinguuntur ab operationibus tempore.
Ante enim concupiscimus aliquid operari quam illud operemur.
Distinguuntur etiam secundum naturam; quia operatio est actus
perfecti, concupiscentia autem imperfecti et nondum habentis. Sed
delectationes sunt propinquae operationibus, quia utrumque est alicuius
perfecti. Sunt etiam et indiscretae secundum tempus; quia si nondum
aliquis operatur, in tali operatione non delectatur; eo quod
delectatio est rei praesentis, sicut concupiscentia rei futurae: et in
tantum delectatio propinqua est operationi, quod videtur esse
dubitabile, utrum operatio sit idem delectationi.
4. Nec tamen dicendum est quod sit ita. Non enim potest esse
delectatio nisi in operatione sensus vel intellectus. Ea enim quae
cognitione carent delectari non possunt.
5. Nec tamen est idem quod operatio intellectus, neque idem quod
operatio sensus. Nam delectatio magis ad appetitivam partem pertinet.
Est autem inconveniens si delectatio aliquibus videatur esse idem
operationi, propter hoc quod ab operatione tempore non separatur.
6. Sic igitur patet quod, sicut operationes sunt alterae secundum
virtutem et malitiam, ita etiam et delectationes. Ex quo patet,
inconvenienter enuntiasse quosdam universaliter de delectationibus quod
sint bonae vel malae.
7. Deinde cum dicit: differt autem visus etc., ostendit
differentiam delectationum secundum puritatem et impuritatem.
Manifestum est enim, quod operationes sensuum secundum puritatem
differunt. Purior est enim operatio visus quam tactus; et similiter
operatio auditus et olfactus quam operatio gustus. Dicitur autem
aliqua operatio purior quae est immaterialior. Et secundum hoc, inter
omnes sensitivas operationes purissima est operatio visus, quia est
immaterialior, veluti minus habens admixtum de dispositionibus
materiae; et ex parte obiecti quod fit sensibile in actu per lumen,
quod derivatur a corpore caelesti; et ex parte medii quod sola
spirituali transmutatione immutatur. Et propter easdem causas operatio
tactus est maxime materialis; quia eius obiecta sunt conditiones
materiae passibilis (et) medium eius non est extrinsecum, sed
coniunctum. Et eadem differentia puritatis attenditur inter
delectationes sensuum adinvicem. Sunt etiam operationes et
delectationes intellectus puriores operationibus et delectationibus
sensitivis, utpote magis immateriales.
8. Deinde cum dicit: videtur autem esse unicuique etc., ostendit
quae sit differentia delectationum ex parte obiecti. Et primo quantum
ad animalia diversarum specierum. Secundo quantum ad homines qui sunt
unius speciei, ibi: differunt autem non parum et cetera. Dicit ergo
primo, quod cum delectatio consequatur operationem, videtur quod
unicuique rei sit propria delectatio, sicut et propria operatio. Quod
autem sit propria operatio uniuscuiusque rei, apparet ex hoc quod
operationes sequuntur formas rerum secundum quas res specie differunt.
Quod autem singulorum sit propria delectatio, apparet, si quis velit
in unoquoque considerare.
9. Manifestum est enim, quod alia est delectatio equi et alia canis
et alia hominis, sicut Heraclitus dicit quod asinus magis eligit fenum
quam aurum. Quia delectabilius est sibi nutrimentum quod exhibetur ei
per fenum, quam aurum. Sic igitur patet quod eorum quae differunt
specie sunt delectationes specie differentes. Sed eorum quae non
differunt specie, rationabile est quod sit indifferens delectatio
consequens naturam speciei.
10. Deinde cum dicit: differunt autem etc., ostendit differentiam
delectationum in hominibus. Et primo ostendit quod hominum sint
diversae delectationes. Secundo ostendit quod in virtuoso sit verior
delectatio, ibi, videtur autem in omnibus etc.; tertio ostendit quae
sit potior delectatio inter delectationes virtuosi, ibi, earum autem
et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis rationabile videatur, quod
indifferentium specie sit indifferens delectatio; et ita sit in aliis
animalibus; tamen in hominibus, qui omnes sunt eiusdem speciei,
multum differunt delectationes, sicut et operationes.
11. Cuius ratio est, quia operationes et delectationes aliorum
animalium consequuntur naturalem inclinationem, quae est eadem in
omnibus animalibus eiusdem speciei. Sed operationes et delectationes
hominum proveniunt a ratione quae non determinatur ad unum. Et inde
est quod eadem quosdam homines delectant, et quosdam contristant. Et
quibusdam sunt tristia et odibilia, quibusdam autem et delectabilia et
amicabilia.
12. Quae quidem se consequuntur, quia unusquisque delectatur in eo
quod amat; et accidit hoc, quia quidam sunt melius vel peius dispositi
secundum rationem. Et idem accidit circa gustum dulcium; quia non
videntur eadem dulcia febricitanti qui habet gustum infectum, et sano
qui habet gustum bene dispositum; (et idem accidit circa tactum:)
quia non videtur idem esse calidum ei qui habet debilem tactum, et ei
qui bene se habet. Et ita etiam est in aliis.
13. Deinde cum dicit: videtur autem in omnibus etc., ostendit,
quod delectatio virtuosorum sit potior inter delectationes humanas. Et
dicit, quod in omnibus talibus quae pertinent ad passiones et
operationes humanas, illud videtur esse verum, quod apparet studioso
qui habet rectum iudicium circa talia, sicut sanus circa dulcia. Et
si hoc bene dicitur, sicut videtur, ita quod virtus sit mensura
secundum quam iudicetur de omnibus rebus humanis, et bonus inquantum
est virtuosus, sequitur quod illae sint verae delectationes, quae
videntur virtuoso et illa vere sint delectabilia quibus virtuosus
gaudet.
14. Si autem aliqua de quibus tristatur virtuosus appareant aliis
delectabilia, non est admirandum. Hoc enim accidit propter multas
corruptiones, et multiplicia hominum nocumenta, ex quibus pervertitur
ratio et appetitus. Et sic illa quae repudiat virtuosus non sunt
simpliciter delectabilia, sed solum male dispositis. Sic ergo
manifestum est, quod illae delectationes quas omnes confitentur esse
turpes, non dicendae sunt delectationes nisi hominibus corruptis.
15. Deinde cum dicit: earum autem etc., ostendit quod aliqua est
potior inter delectationes virtuosi. Et dicit, quod considerandum est
inter delectationes virtuosas qualis vel quae sit praecipua delectatio
hominis. Et hoc dicit esse manifestum ex operationibus ad quas
consequuntur delectationes; quia sive sit una operatio, sive plures,
quae sunt propriae hominis perfecti et beati, manifestum est, quod
delectationes consequentes has operationes sunt principaliter
delectationes hominis. Reliquae vero secundario et multipliciter sub
principalibus delectationibus, sicut et circa operationes accidit.
|
|