|
1. Dictis autem his quae circa virtutes et cetera. Postquam
philosophus determinavit de delectatione, hic determinat de
felicitate. Et primo continuat se ad praecedentia. Secundo exequitur
propositum, ibi, diximus autem et cetera. Circa primum tria facit.
Primo narrat ea quae supra tractata sunt; dictum est enim supra de
virtutibus, de II libro usque ad VIII, de amicitiis, in
VIII et IX, de delectatione, in prima parte huius decimi.
Secundo dicit de quo restat dicendum; quia de felicitate, de qua
oportet pertransire, id est breviter dicere typo, idest figuraliter,
sicut et de ceteris moralibus supra dictum est. Ideo autem de
felicitate dicendum est, quia communiter omnes ponunt eam finem omnium
humanorum. Finem autem oportet esse non ignotum, ad hoc quod absque
errore operationes dirigantur ad finem. Tertio determinat modum
tractandi de felicitate. Et dicit quod oportet resumere ea quae supra
in primo dicta sunt de ipsa, sic enim erit brevior sermo si non a
principio de ipsa tractetur.
2. Deinde cum dicit: diximus autem etc., exequitur propositum.
Et primo manifestat genus felicitatis, ostendens quod non est
habitus, sed operatio. Secundo ostendit, quod est operatio secundum
virtutem, ibi, operationum autem et cetera. Tertio investigat cuius
virtutis sit operatio, ibi, si autem felicitas et cetera. Dicit ergo
primo, quod supra in primo dictum est, quod felicitas non est
habitus. Sequerentur enim duo inconvenientia: quorum unum est, quod
cum habitus remaneant in dormiente, sequeretur, si felicitas esset
habitus, quod inesset etiam dormienti per totam vitam suam, vel per
maximam partem eius. Et hoc est inconveniens; quia dormiens non habet
perfecte operationes vitae, nisi eas quae pertinent ad animam
vegetabilem, quae invenitur in plantis, quibus felicitas attribui non
potest; manifestum est enim quod sensus et motus exteriores cessant in
dormiente. Interiores autem phantasiae sunt inordinatae et
imperfectae. Et similiter, si qua sit operatio intellectus in
dormiente, est imperfecta. Solae autem operationes nutritivae partis
perfectae sunt.
3. Aliud autem inconveniens est, quia in infortunatis manent habitus
virtutum; operationes autem virtutum impediuntur in eis propter
infortunia. Si igitur felicitas sit habitus, sequeretur quod
infortunati essent vere felices. Hoc autem Stoici pro inconvenienti
non habent, ponentes exteriora bona nullo modo esse hominis bona et
ideo per infortunia nihil posse homini de sua felicitate diminui. Hoc
tamen est contra opinionem communem, quae infortunium repugnare
felicitati existimat. Secundum ergo illos, quibus ista inconvenientia
non placent, dicendum est quod felicitas non sit habitus, sed magis
sit inter operationes ponenda, sicut in primo dictum est.
4. Deinde cum dicit operationum autem etc., ostendit, quod
felicitas sit operatio secundum virtutem. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit felicitatem contineri sub operationibus, quae sunt
secundum se eligibiles. Secundo dividit huiusmodi operationes in
operationes virtutis et operationes ludi, ibi, tales autem esse
videntur etc.; tertio ostendit sub quibus harum felicitas
contineatur, ibi, refugiunt autem et ad tales et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit quamdam operationum divisionem. Et
dicit quod operationum quaedam sunt necessariae ad aliud, et eligibiles
propter quaedam alia, utpote non appetibiles nisi propter finem,
quaedam vero sunt eligibiles secundum seipsas; quia, et si nihil aliud
ab eis proveniret, tamen in seipsis habent unde appetantur.
5. Secundo ibi, manifestum etc., ostendit quod felicitas
contineatur sub illis operationibus quae sunt eligibiles secundum se
ipsas, non autem sub illis quae sunt eligibiles propter aliud. De
ratione enim felicitatis est, quod sit per se sufficiens et non
indigeat aliquo alio, ut patet ex his quae dicta sunt in primo. Illae
autem operationes dicuntur secundum se eligibiles, ex quibus nihil
aliud quaeritur praeter ipsam operationem, quasi nullo alio indigentes
ad hoc quod sint eligibiles, illae vero quae sunt eligibiles propter
aliud indigent alio ad hoc quod sint eligibiles. Et sic patet quod
felicitas est operatio secundum se eligibilis.
6. Deinde cum dicit: tales autem etc., subdividit operationes
secundum se eligibiles. Et dicit, quod primo quidem tales esse
videntur operationes quae sunt secundum virtutem: quia hoc est per se
eligibile homini, quod eligat ea quae sunt per se bona et honesta.
Unde et honestum a quibusdam dicitur, quod sua vi nos trahit et sua
dignitate nos allicit. Secundo videntur esse per se eligibiles etiam
operationes delectabiles quae sunt in ludo. Non enim videtur quod
homines tales operationes propter aliquam utilitatem eligant, cum magis
per tales operationes homines laedantur quam iuventur. Videntur enim
homines propter ludos negligere et corpora, quae laboribus et periculis
exponunt, et possessiones, propter expensas quae in ludis fiunt.
7. Deinde cum dicit: refugiunt autem etc., ostendit sub quibus
harum contineatur felicitas. Et primo ostendit, quare videatur
quibusdam felicitas esse in operatione ludi; secundo excludit rationem
ad hoc inductam, ibi: nullum autem forte signum etc.; tertio
determinat veritatem, ibi, etenim inconveniens et cetera. Dicit ergo
primo, quod multi eorum, qui apud homines reputantur felices,
confugiunt ad tales conversationes, volentes scilicet in ludis
conversari. Et inde est, quod tyranni approbant in conversatione ludi
eutrapelos, qui scilicet sciunt convenienter ludere.
8. Vocat autem huiusmodi potentes tyrannos, quia non videntur
communi utilitati intendere, sed propriae delectationi, qui in ludis
conversantur. Ideo autem tyranni approbant eutrapelos, quia tales
lusores exhibent se tyrannis delectabiles in his quae ipsi tyranni
appetunt; scilicet in delectationibus ludi, ad quas indigent talibus
hominibus. Sic igitur videtur quod felicitas in talibus consistat
propter hoc quod huiusmodi vacant illi qui sunt in potentatibus
constituti, quos homines reputant felices.
9. Deinde cum dicit: nullum autem etc., excludit praedictam
rationem. Et dicit, quod ex huiusmodi potentibus non potest accipi
sufficiens signum, quod felicitas in ludo consistat. In his enim non
invenitur excellentia prae aliis hominibus, nisi secundum potentiam
mundanam, ex qua non sequitur quod operationes eorum sint virtuosae,
quia virtus moralis et intellectualis, quae sunt principia bonarum
operationum, non consistit in hoc quod aliquis sit potens. Et ideo
non oportet, quod operationes ludi, quibus potentes vacant, sint
optimae.
10. Et similiter etiam quantum ad appetitum, qui per virtutem
rectificatur, non oportet quod potentes bene se habeant et ideo, si
potentes interiori gustu non percipiunt delectationem virtutis activae
vel speculativae, quae est sincera, idest absque corruptione eius qui
delectatur, et liberalis, quia est secundum rationem, secundum quam
homo est liber in operando; et propter hoc confugiunt ad corporales
delectationes, inter quas comprehenduntur delectationes ludicrae: non
propter hoc est existimandum, quod huiusmodi delectationes sive
operationes sint aliis eligibiliores. Quia videmus quod etiam pueri,
quia carent intellectu et virtute, reputant quaedam puerilia in quibus
conversantur esse pretiosa et optima, quae tamen non sunt magni
ponderis, nec a viris perfectis aliquid reputantur. Rationabile est
igitur, quod sicut pueris et viris perfectis alia et alia videntur
pretiosa esse, ita etiam pravis et virtuosis.
11. Ostensum est autem supra multoties, quod illa sunt vere
pretiosa et delectabilia, quae talia iudicantur a virtuoso, qui est
regula humanorum actuum. Sicut autem unicuique videtur esse maxime
eligibilis operatio, quae convenit sibi secundum proprium habitum, ita
etiam virtuoso est maxime eligibilis et pretiosa operatio quae est
secundum virtutem. Et ideo in tali operatione est ponenda felicitas,
non autem in operatione ludi.
12. Deinde cum dicit: et enim inconveniens etc., determinat
veritatem; probans, quod in operatione ludi non sit felicitas, duabus
rationibus. Quarum prima sumitur ex hoc, quod felicitas est finis,
quia scilicet, si felicitas consisteret in ludo, sequeretur hoc
inconveniens, quod finis totius humanae vitae esset ludus, ita
scilicet quod homo negotiaretur et omnia alia laboriosa et mala
pateretur solum ut luderet; et hoc ideo sequeretur, quia fere omnia
alia eligimus alterius gratia, praeter felicitatem, quae est ultimus
finis; hoc autem quod homo studeat speculationi, et laboret in actione
propter ludum, videtur esse stultum et valde puerile.
13. Sed e converso, recte se videtur habere secundum sententiam
Anacharsis, quod aliquis ludat ad horam ad hoc quod postea diligentius
studeat. Quia in ludo est quaedam relaxatio et requies animae,
homines autem, cum non possint continue laborare, indigent requie;
unde patet quod requies sive ludus non est finis, quia requies
quaeritur propter operationem, ut scilicet homo postea vehementius
operetur. Et sic patet, quod felicitas non consistit in ludo.
14. Secundam rationem ponit ibi, videtur autem et cetera. Ideo
enim ponunt aliqui felicitatem in ludo, propter delectationem quae in
ludo est. Habet autem felicitas delectationem quamdam, quia est
operatio secundum virtutem, quae cum gaudio existit. Non tamen cum
gaudio ludi. Quia cum felicitas sit summum bonum hominis, oportet
quod in optimis consistat. Meliora autem dicimus virtuosa, quae serie
aguntur, quam ridiculosa, quae fiunt ludo. Et hoc sic patet quia
operatio quae est melioris particulae animae, et quae est propria
hominis, est magis virtuosa. Patet autem, quod operatio, quae est
melioris partis, est melior, et per consequens felicior.
15. Potest autem contingere, quod corporalibus delectationibus
potest potiri quicumque homo, etiam bestialis, non minus quam optimus
quicumque vir. Felicitatem autem nullus attribuit homini bestiali,
neque etiam parti animae brutali, sicut non attribuitur ei vita quae
est propria hominis. Et sic patet, quod in talibus conversationibus,
scilicet in delectationibus corporalibus, inter quas computantur
delectationes ludi, non consistit felicitas, sed solum in
operationibus quae sunt secundum virtutem, sicut et prius dictum est.
|
|