|
1. Vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena
erat omnis terra maiestate eius, et ea quae sub ipso erant, replebant
templum. Is. VI, 1. Verba proposita sunt contemplantis, et si
capiantur quasi ex ore Ioannis Evangelistae prolata, satis pertinent
ad declarationem huius Evangelii. Ut enim dicit Augustinus in libro
de consensu Evangelist., caeteri Evangelistae informant nos in eorum
Evangeliis quantum ad vitam activam; sed Ioannes in suo Evangelio
informat nos etiam quantum ad vitam contemplativam. In verbis autem
propositis describitur contemplatio Ioannis tripliciter, secundum quod
dominum Iesum est tripliciter contemplatus. Describitur autem alta,
ampla et perfecta. Alta quidem, quia vidi dominum sedentem super
solium excelsum et elevatum; ampla quidem, quia plena est omnis terra
maiestate eius; perfecta, quia ea quae sub ipso erant replebant
templum. Circa primum sciendum quod altitudo et sublimitas
contemplationis consistit maxime in contemplatione et cognitione Dei;
Is. XL, 26: levate in excelso oculos vestros, et videte quis
fecit haec. Tunc ergo homo oculos contemplationis in excelso elevat,
quando videt et contemplatur ipsum rerum omnium creatorem. Quia ergo
Ioannes transcendit quicquid creatum est, scilicet ipsos montes,
ipsos caelos, ipsos Angelos, et pervenit ad ipsum creatorem omnium,
ut dicit Augustinus, manifestum est, quod contemplatio sua altissima
fuit; et ideo vidi dominum. Et quia, sicut ipse Ioannes dicit:
haec dixit Isaias quando vidit gloriam eius, scilicet Christi, et
locutus est de eo, ideo dominus sedens super solium excelsum et
elevatum, Christus est. In hac autem contemplatione Ioannis circa
verbum incarnatum quadruplex altitudo designatur. Auctoritatis, unde
dicit vidi dominum, aeternitatis, cum dicit sedentem, dignitatis,
seu nobilitatis naturae, unde dicit super solium excelsum, et
incomprehensibilis veritatis, cum dicit et elevatum. Istis enim
quatuor modis antiqui philosophi ad Dei cognitionem pervenerunt.
Quidam enim per auctoritatem Dei in ipsius cognitionem pervenerunt;
et haec est via efficacissima. Videmus enim ea quae sunt in rebus
naturalibus, propter finem agere, et consequi utiles et certos fines;
et cum intellectu careant, se ipsa dirigere non possunt, nisi ab
aliquo dirigente per intellectum dirigantur et moveantur. Et hinc est
quod ipse motus rerum naturalium in finem certum, indicat esse aliquid
altius, quo naturales res diriguntur in finem et gubernantur. Et ideo
cum totus cursus naturae ordinate in finem procedat et dirigatur, de
necessitate oportet nos ponere aliquid altius, quod dirigat ista et
sicut dominus gubernet: et hic est Deus. Et haec gubernandi
auctoritas in verbo Dei demonstratur, cum dicit dominum; unde in
Ps. LXXXVIII, 10 dicitur: tu dominaris potestati maris;
motum autem fluctuum eius tu mitigas; quasi dicat: tu es dominus et
universa gubernas. Hanc cognitionem manifestat Ioannes se habere de
verbo, cum dicit: in propria venit, scilicet in mundum; quia totus
mundus est suus proprius. Alii vero venerunt in cognitionem Dei ex
eius aeternitate. Viderunt enim quod quicquid est in rebus, est
mutabile; et quanto aliquid est nobilius in gradibus rerum, tanto
minus habet de mutabilitate: puta, inferiora corpora sunt secundum
substantiam et secundum locum mutabilia; corpora vero caelestia, quae
nobiliora sunt, secundum substantiam immutabilia sunt; secundum autem
locum tantum moventur. Secundum hoc ergo evidenter colligi potest,
quod primum principium omnium rerum, et supremum et nobilius, sit
immobile et aeternum. Et hanc aeternitatem verbi propheta insinuat,
cum dicit sedentem, idest absque omni mutabilitate et aeternitate
praesidentem; Ps. c. XLIV, 7: sedes tua, Deus, in saeculum
saeculi; Hebr. ult., 8: Iesus Christus heri et hodie, ipse et
in saecula. Hanc aeternitatem Ioannes ostendit dicens: in principio
erat verbum. Quidam autem venerunt in cognitionem Dei ex dignitate
ipsius Dei: et isti fuerunt Platonici. Consideraverunt enim quod
omne illud quod est secundum participationem, reducitur ad aliquid quod
sit illud per suam essentiam, sicut ad primum et ad summum; sicut
omnia ignita per participationem reducuntur ad ignem, qui est per
essentiam suam talis. Cum ergo omnia quae sunt, participent esse, et
sint per participationem entia, necesse est esse aliquid in cacumine
omnium rerum, quod sit ipsum esse per suam essentiam, idest quod sua
essentia sit suum esse: et hoc est Deus, qui est sufficientissima,
et dignissima, et perfectissima causa totius esse, a quo omnia quae
sunt, participant esse. Et huius dignitas ostenditur, cum dicitur
super solium excelsum, quod, secundum Dionysium, ad divinam naturam
refertur; Ps. CXII, 4: excelsus super omnes gentes dominus.
Hanc dignitatem ostendit nobis Ioannes, cum dicit: et Deus erat
verbum, quasi: verbum erat Deus, ut ly verbum ponatur ex parte
suppositi, et Deus ex parte appositi. Quidam autem venerunt in
cognitionem Dei ex incomprehensibilitate veritatis. Omnis enim
veritas quam intellectus noster capere potest, finita est; quia
secundum Augustinum, omne quod scitur, scientis comprehensione
finitur, et si finitur, est determinatum et particularizatum; et ideo
necesse est primam et summam veritatem, quae superat omnem
intellectum, incomprehensibilem et infinitam esse: et hoc est Deus.
Unde in Ps. VIII, 2 dicitur: elevata est magnificentia tua
super caelos, idest super omnem intellectum creatum, angelicum et
humanum. Et hoc ideo, quia, ut dicit apostolus, lucem habitat
inaccessibilem, I Tim. ult. 16. Huius autem
incomprehensibilitas veritatis ostenditur nobis, cum dicit et
elevatum, scilicet super omnem cognitionem intellectus creati. Et
hanc incomprehensibilitatem insinuat nobis Ioannes, cum dicit: Deum
nemo vidit unquam. Sic ergo contemplatio Ioannis alta fuit et quantum
ad auctoritatem, et quantum ad aeternitatem, et quantum ad
dignitatem, et quantum ad verbi incomprehensibilitatem, quam nobis in
suo Evangelio tradidit Ioannes. Fuit etiam ampla. Tunc enim
contemplatio ampla est, quando in causa potest aliquis considerare
omnes effectus ipsius causae; quando scilicet non solum essentiam
causae, sed etiam virtutem eius, secundum quam se ad multa diffundit,
cognoscit. De qua diffusione dicitur Eccli. XXV, 35: qui
implet quasi Phison sapientiam, et quasi tigris in diebus novorum;
Ps. LXIV, 10: flumen Dei repletum est aquis, quia divina
sapientia altitudinem habet quantum ad cognitionem omnium rerum; Sap.
IX, 9: ab initio est tecum sapientia quae novit opera tua. Quia
ergo Ioannes Evangelista elevatus in contemplationem naturae divini
verbi et essentiae est, cum dicit: in principio erat verbum, et
verbum erat apud Deum, statim virtutem ipsius verbi secundum quod
diffundit se ad omnia, nobis insinuat, cum dicit: omnia per ipsum
facta sunt. Ideo contemplatio sua ampla fuit. Et ideo in auctoritate
praemissa, postquam dixerat propheta vidi dominum sedentem, subiungit
de virtute eius et plena erat omnis terra maiestate eius, idest tota
plenitudo rerum et universi est a maiestate eius, et virtute Dei, per
quem omnia facta sunt, et cuius lumine omnes homines venientes in hunc
mundum illuminantur; Ps. XXIII, 1: domini est terra, et
plenitudo eius. Fuit etiam contemplatio eius perfecta. Tunc enim
contemplatio perfecta est, quando contemplans perducitur et elevatur ad
altitudinem rei contemplatae: si enim remaneret in infimis,
quantumcumque alta ipse contemplaretur, non esset contemplatio
perfecta. Ad hoc ergo quod sit perfecta, oportet quod ascendat et
consequatur ipsum finem rei contemplatae, inhaerendo et assentiendo per
affectum et intellectum veritati contemplatae. Iob XXXVII,
16: numquid nosti semitas nubium, idest contemplationes
praedicantium, quod perfectae sint? Inquantum firmiter per affectum
et intellectum inhaerent summae veritati contemplatae. Quia ergo
Ioannes non solum docuit quomodo Christus Iesus, verbum Dei, est
Deus super omnia elevatus et quomodo omnia per ipsum facta sunt, sed
etiam quod per ipsum sanctificamur, et ei per gratiam quam nobis
infundit, inhaeremus, dicit: de plenitudine eius omnes accepimus
gratiam pro gratia. Ideo apparet, quod sua contemplatio perfecta
fuit. Et haec perfectio ostenditur, cum subdit et ea quae sub ipso
erat, replebant templum. Nam, sicut dicitur I Cor. c. XI,
3, caput Christi Deus. Quae ergo sub Christo sunt, sacramenta
sunt humanitatis, per quae fideles replentur plenitudine gratiae. Sic
ergo ea quae sub ipso erant, replebant templum, idest fideles qui sunt
templum Dei sanctum, sicut dicitur I Cor. III, 17 inquantum
per ipsius sacramenta humanitatis, fideles Christi omnes de
plenitudine gratiae ipsius accipiunt. Fuit ergo Ioannis contemplatio
ampla, alta et perfecta. Sed notandum quod diversimode diversae
scientiae istos tres modos contemplationis sortiuntur. Perfectionem
namque contemplationis habet scientia moralis, quae est de ultimo
fine; plenitudinem autem scientia naturalis, quae res a Deo
procedentes considerat; altitudinem vero contemplationis inter
scientias physicas habet metaphysica. Sed Evangelium Ioannis, quod
divisim scientiae praedictae habent, totum simul continet, et ideo est
perfectissimum. Sic ergo ex praemissis colligitur materia huius
Evangelii; quia cum Evangelistae alii tractent principaliter mysteria
humanitatis Christi, Ioannes specialiter et praecipue divinitatem
Christi in Evangelio suo insinuat, ut supra dictum est: nec tamen
praetermisit mysteria humanitatis; quod ideo factum est, quia postquam
alii Evangelistae sua Evangelia scripserunt, insurrexerunt haereses
circa divinitatem Christi, quae erant quod Christus erat purus homo,
sicut Ebion et Cerinthus falso opinabantur. Et ideo Ioannes
Evangelista, qui veritatem divinitatis verbi ab ipso fonte divini
pectoris hauserat, ad preces fidelium, Evangelium istud scripsit, in
quo doctrinam de Christi divinitate nobis tradidit, et omnes haereses
confutavit. Patet ergo ordo istius Evangelii ex verbis praemissis.
Primo enim insinuat nobis dominum sedentem super solium excelsum et
elevatum, in prima parte, cum dicit: in principio erat verbum. In
secunda vero parte insinuat quomodo omnis terra plena est maiestate
eius, cum dicit: omnia per ipsum facta sunt. In tertia parte
manifestat quomodo ea quae sub ipso erant, replebant templum cum ipse
dicit: verbum caro factum est. Patet etiam finis huius Evangelii,
qui est ut fideles templum Dei efficiantur, et repleantur a maiestate
Dei; unde et ipse Ioannes XX, 31: haec autem scripta sunt, ut
credatis quia Iesus est Christus filius Dei. Patet etiam materia
huius Evangelii, quae est cognitio divinitas verbi. Patet ordo,
patet et finis. Sequitur conditio auctoris, qui quidem describitur in
praemissis quantum ad quatuor: quantum ad nomen, quantum ad virtutem,
quantum ad figuram, et quantum ad privilegium. Quantum ad nomen,
quia Ioannes, qui huius Evangelii auctor fuit, Ioannes autem
interpretatur in quo est gratia, quia secreta divinitatis videre non
possunt nisi qui gratiam Dei in se habent; unde I Cor. II, 11
dicitur: quae sunt Dei nemo cognovit, nisi spiritus Dei. Ioannes
ergo vidit dominum sedentem, quantum ad virtutem, quia fuit virgo:
talibus enim competit videre dominum; Matth. c. V, 8: beati
mundo corde. Quantum ad figuram, quia Ioannes figuratur per
aquilam. Et hoc quia cum alii tres Evangelistae circa ea quae
Christus in carne est operatus, occupati, designentur per animalia,
quae gradiuntur in terra, scilicet per hominem, vitulum et leonem;
Ioannes vero, supra nebulam infirmitatis humanae sicut aquila volans,
lucem incommutabilis veritatis altissimis atque firmissimis oculis
cordis intuetur, atque ipsam deitatem domini nostri Iesu Christi,
qua patri aequalis est, intendens, eam in suo Evangelio, quantum
inter omnes sufficere credidit, studuit praecipue commendare. Et de
hoc volatu Ioannis dicitur Iob c. XXXIX, 27: numquid ad
praeceptum tuum elevabitur aquila? Idest Ioannes; et infra: oculi
eius de longe prospiciunt, quia scilicet ipsum verbum Dei in sinu
patris oculo mentis intuetur. Quantum ad privilegium, quia inter
caeteros discipulos domini Ioannes magis fuit dilectus a Christo:
iste est enim discipulus ille quem diligebat Iesus, sicut ipsemet non
exprimens nomen suum dixit; et ideo, quia amicis revelantur secreta,
ut dicitur ibid. XV, 15: vos autem dixi amicos, quia omnia
quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis, secreta sua huic
discipulo specialiter dilecto specialiter commendavit. Unde Iob
XXXVI, 32 dicitur: immanibus, idest superbis, abscondit
lucem, Christus scilicet divinitatis suae veritatem, et annuntiat de
ea amico suo, scilicet Ioanni, quod possessio eius sit etc., quia
ipse est, qui lucem verbi incarnati excellentius videns, ipsam nobis
insinuat, dicens: erat lux vera et cetera. Patet ergo materia,
ordo, finis et auctor huius Evangelii beati Ioannis, quod prae
manibus habemus.
2. In quo duo intendit Hieronymus exprimere, scilicet auctorem
Evangelii, et ostendere quod ei scribere hoc Evangelium competebat.
Dividitur ergo in duas partes. Primo ergo describit Ioannem quantum
ad vitam; secundo quantum ad mortem, ibi hic est Ioannes. Circa
primum duo facit. Primo describit auctorem operis, quantum ad dona in
vita sibi collata; secundo ex illis ostendit idoneitatem ad Evangelium
conscribendum, ibi denique manifestans in Evangelio. Circa primum
duo facit. Primo ostendit praeconia auctoris; secundo probat, ibi
cui virginitatis in hoc duplex testimonium datur in Evangelio.
Describit enim auctorem quantum ad nomen, dicens hic est Ioannes, in
quo gratia; I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum.
Secundo quantum ad officium, cum dicit Evangelista; Is. XLI,
27: primus ad Sion dicet: ecce adsum, et Ierusalem Evangelistam
dabo. Tertio quantum ad dignitatem, cum dicit ex discipulis domini;
Is. LIV, 13: ponam universos filios tuos doctos a domino.
Quarto quantum ad castitatis virtutem, cum dicit qui virgo. Quinto
ab electione est electus a domino; infra XV, 16: non vos me
elegistis. Sexto a modo vocationis, cum dicit, quod de nuptis
vocavit, ab illis scilicet nuptiis ad quas est invitatus Iesus cum
discipulis suis, ubi mutavit aquam in vinum. Sed contra est, quod
dicitur Matth. c. VI, 21, quod vocatus est cum Iacobo fratre
suo de navi, non autem de nuptiis. Ad quod dicendum est quod diversae
fuerunt vocationes apostolorum. Primo enim vocati fuerunt ad
familiaritatem Christi, sed ultimo vocati ad discipulatum, quando
scilicet relictis omnibus, secuti sunt Iesum. Quod ergo Hieronymus
dicit, intelligendum est de prima vocatione, qua Ioannes ad
familiaritatem Christi de nuptiis est vocatus; quod vero Matthaeus
dicit, intelligendum est de ultima vocatione, qua de navi vocavit cum
Iacobo fratre suo, quando scilicet relictis omnibus, secutus est
Christum.
3. Consequenter cum dicit cui virginitatis in hoc duplex testimonium
datur, probat praeconium virginitatis Ioannis duplici signo. Primo,
signo maioris dilectionis. Et quantum ad hoc dicit cui, scilicet
Ioanni, in hoc, scilicet Evangelio, duplex testimonium virginitatis
datur in Evangelio, idest ex verbis Evangelii, sive quae continentur
in Evangelio, quod et prae caeteris discipulis a Deo dilectus
dicitur; infra XXI, 24: hic est discipulus ille qui testimonium
perhibet de his et scripsit haec. Causa autem huius specialis
dilectionis fuit munditia, quae ad dilectionem provocat, ut dicitur
Prov. XXII, 11: qui diligit cordis munditiam propter gratiam
labiorum, habebit amicum regem. Secundo probat idem signo
commendationis matris, cum dicit: et huic, scilicet Ioanni,
dominus, scilicet in cruce pendens, matrem commendavit, ut dicitur
Io. XIX, 27, ut virgo, scilicet Ioannes, virginem matrem
congrue servaret.
4. Deinde cum dicit denique manifestans in Evangelio, etc.
ostendit quod Ioanni competebat Evangelium scribere; et hoc quantum
ad quatuor. Primo quantum ad principium Evangelii, quod incipit a
verbo incorruptibili, de quo non nisi incorruptum tractare oportuit.
Et quantum ad hoc dicit denique manifestans, scilicet Ioannes, in
Evangelio, quod ipse erat incorruptibilis verbi opus inchoans, solus
verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse
testatur. Secundum quantum ad miraculorum exordium. Incipit enim
miraculorum ordinem texere a miraculo quod Deus in nuptiis ostendit,
quando scilicet aquam mutavit in vinum, ut patet Io. II,
1-11, in quibus vinum nuptiarum defecit, vino novo, scilicet
virginitatis, restituto. Et quantum ad hoc dicit primum signum, id
est miraculum, quod in nuptiis facit dominus, ponens, scilicet in
principio aliorum miraculorum, ostendens quod ipse erat, scilicet
virgo, ut legentibus demonstraret quod ubi dominus invitatus sit,
deficere vinum nuptiarum, idest coniugii delectatio, debeat; et
veteribus immutatis, idest antiqua aqua in novum vinum, nova omnia
quae a Christo instituuntur, appareant; quia scilicet homines
conversi ad Christum, debent exuere veterem et induere novum hominem,
ut dicitur Col. c. III, 10, et Apoc. XXI, 5: dicit qui
sedebat in throno: ecce nova facio omnia. Sed contra. Videtur per
hoc quod dicit, quod ubi dominus invitatus est debeat deficere vinum
nuptiarum, quod quicumque Deum amat, et diligit, debet cessare a
coniugio: non ergo licet uxorem ducere. Respondeo dicendum quod homo
invitatur a Deo dupliciter: quantum ad communem gratiam et sic non est
necesse deficere vinum nuptiarum; et quantum ad speciale
contemplationis fastigium: et sic oportet deficere vinum nuptiarum.
Cuius rationem apostolus assignat I Cor. VII, 34: quia
mulier, quae nupta est, cogitat quomodo placeat viro, et ideo oportet
quod ab actu contemplationis impediatur, quae autem nupta non est,
cogitat quomodo placeat Christo. Vel dicendum quod diligentibus
Deum, et habentibus ipsum per gratiam, deficere debet vinum nuptiarum
ab effectu vini, ut scilicet non inebrientur delectatione carnali,
quae tanta posset esse, et cum tanta libidine exerceri, quod etiam in
coniugatis esset peccatum mortale. Tertio quantum ad ordinem
descriptionis libri. Nam post omnes alios libros sacrae Scripturae,
hoc Evangelium est scriptum. Cum enim canonica Scriptura incipiat a
libro Genesis et terminetur in Apocalypsim, Evangelium istud
conscriptum fuit postquam Ioannes revocatus est a Pathmos insula
Asiae, ubi ad preces episcoporum Asiae hoc scripsit Evangelium.
Non tamen ordinatur ultimo, licet ultimo scripserit. Ex quo
congruentia scribendi Evangelium ostenditur ut cui in principio
canonis, idest sacrae Scripturae, ubi dicitur: in principio creavit
Deus caelum et terram, incorruptibile principium praenotatur in
Genesi ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi
redderetur, quantum ad ordinem librorum, non quantum ad ordinem
Scripturae.
5. Deinde cum dicit et hic est Ioannes, describitur auctorem: et
circa hoc duo facit. Primo ponit praeconia suae laudis quantum ad
mortem; secundo concludit ex his congruentiam ordinis huius
Evangelii, ibi tamen post omnes Evangelium scripsit. Privilegium
autem mortis admirabile et speciale est, quia nullum dolorem sensit in
morte; et hoc Deo faciente, ut qui a corruptione carnis extitit
penitus alienus, esset a dolore mortis extraneus.
6. Congruentiam auctoris ad fidem ostendit, dicens tamen post omnes
Evangelium scripsit. In libris sacrae Scripturae duplex ordo
consideratur, unus scilicet temporis quo scripti fuerunt, et alius
dispositionis, quo in Biblia ordinantur.
|
|