|
Evangelista Ioannes, sicut dictum est, intendit principaliter
ostendere divinitatem verbi incarnati; et ideo dividitur istud
Evangelium in partes duas. Primo enim insinuat Christi divinitatem;
secundo manifestat eam per ea quae Christus in carne fecit, et hoc
II cap. et die tertia. Circa primum duo facit. Primo proponit
Christi divinitatem; secundo ponit modum, quo Christi divinitas
nobis innotuit, ibi et vidimus gloriam eius et cetera. Circa primum
duo facit. Primo agit de divinitate Christi; secundo de verbi Dei
incarnatione, ibi fuit homo missus a Deo. Quia vero in unaquaque re
sunt consideranda duo, scilicet esse et operatio, sive virtus ipsius,
ideo primo agit de esse verbi quantum ad naturam divinam; secundo de
virtute, seu operatione ipsius, ibi omnia per ipsum facta sunt.
Circa primum quatuor facit. Primo ostendit quando erat verbum, quia
in principio erat verbum; secundo ubi erat, quia apud Deum; unde
dicit et verbum erat apud Deum; tertio quid erat, quia Deus; unde
subiungit et Deus erat verbum; quarto quomodo erat, quia hoc erat in
principio apud Deum. Prima duo pertinent ad quaestionem, an est:
secunda vero duo pertinent ad quaestionem quid est. Circa primum autem
videndum est quid sit hoc quod dicitur in principio erat verbum. Ubi
tria diligenter inquirenda concurrunt, secundum tres dictiones huius
orationis. Et primo quid sit hoc quod dicitur verbum; secundo quid
sit hoc quod dicitur in principio; tertio quid sit hoc quod dicitur
verbum erat in principio. Ad intellectum autem huius nominis verbum,
sciendum est quod, secundum philosophum ea quae sunt in voce, sunt
signa earum, quae sunt in anima, passionum. Consuetum est autem in
Scriptura quod significata nominantur nominibus signorum, sicut illud
I Cor. X, 4: petra autem erat Christus. De necessitate autem
oportet quod illud intrinsecum animae nostrae, quod significatur
exteriori verbo nostro, verbum vocetur. Utrum autem per prius
conveniat nomen verbi rei exteriori voce prolatae, vel ipsi conceptioni
mentis, nihil refert ad praesens. Planum est tamen quod illud quod
voce significatur, interius existens in anima, prius est quam ipsum
verbum exteriori voce prolatum, utpote causa eius existens. Si ergo
volumus scire quid est interius verbum mentis, videamus quid significat
quod exteriori voce profertur. In intellectu autem nostro sunt tria:
scilicet ipsa potentia intellectus; species rei intellectae, quae est
forma eius, se habens ad ipsum intellectum, sicut species coloris ad
pupillam; et, tertio, ipsa operatio intellectus quae est
intelligere. Nullum autem istorum significatur verbo exteriori voce
prolato. Nam hoc nomen lapis non significat substantiam intellectus,
quia hoc non intendit dicere nominans; nec significat speciem, quae
est qua intellectus intelligit, cum etiam hoc non sit intentio
nominantis; non significat etiam ipsum intelligere, cum intelligere
non sit actio exterius progrediens ab intelligente, sed in ipso
manens. Illud ergo proprie dicitur verbum interius, quod intelligens
intelligendo format. Intellectus autem duo format, secundum duas eius
operationes. Nam secundum operationem suam, quae dicitur
indivisibilium intelligentia, format definitionem; secundum vero
operationem suam, qua componit et dividit, format enunciationem, vel
aliquid huiusmodi. Et ideo, illud sic formatum et expressum per
operationem intellectus, vel definientis vel enunciantis, exteriori
voce significatur. Unde dicit philosophus quod ratio, quam significat
nomen, est definitio. Istud ergo sic expressum, scilicet formatum in
anima, dicitur verbum interius; et ideo comparatur ad intellectum,
non sicut quo intellectus intelligit, sed sicut in quo intelligit;
quia in ipso expresso et formato videt naturam rei intellectae. Sic
ergo habemus significationem huius nominis verbum. Secundo, ex his
quae dicta sunt, concipere possumus, quod verbum semper est aliquid
procedens ab intellectu in actu existente. Iterum quod verbum semper
est ratio et similitudo rei intellectae. Et si quidem eadem res sit
intelligens et intellecta, tunc verbum est ratio et similitudo
intellectus, a quo procedit; si autem sit aliud intelligens et
intellectum, tunc verbum non est similitudo et ratio intelligentis,
sed rei intellectae: sicut conceptio quam aliquis habet de lapide, est
similitudo lapidis tantum, sed quando intellectus intelligit se, tunc
huiusmodi verbum est similitudo et ratio intellectus. Et ideo
Augustinus ponit similitudinem Trinitatis in anima, secundum quod
mens intelligit seipsam, non autem secundum quod intelligit alia.
Patet ergo quod in qualibet natura intellectuali necesse est ponere
verbum: quia de ratione intelligendi est quod intellectus intelligendo
aliquid formet; huius autem formatio dicitur verbum; et ideo in omni
intelligente oportet ponere verbum. Natura autem intellectualis est
triplex, scilicet humana, angelica et divina: et ideo triplex est
verbum. Scilicet humanum, de quo in Ps. XIII, 1: dixit
insipiens in corde suo: non est Deus. Est et angelicum, de quo
Zac. I, 9 et in multis locis sacrae Scripturae dicitur: dixit
Angelus et cetera. Tertium est verbum divinum, de quo Gen. I,
5: dixit Deus: fiat lux et cetera. Cum ergo Evangelista dicit in
principio erat verbum, non intelligi potest de humano vel angelico
verbo: quia utrumque istorum verborum est factum, cum homo et Angelus
habeant sui esse et operationis principium et causam; verbum autem
hominis vel Angeli non potest praeexistere eis. De quo autem verbo
intellexerit Evangelista, declarat per hoc quod dicit, hoc verbum non
esse factum, cum omnia sint facta per ipsum; hoc autem est verbum
Dei, de quo Ioannes hic loquitur. Sciendum est autem, quod hoc
verbum differt a nostro verbo in tribus. Prima differentia est,
secundum Augustinum, quia verbum nostrum prius est formabile, quam
formatum: nam cum volo concipere rationem lapidis, oportet quod ad
ipsam ratiocinando perveniam; et sic est in omnibus aliis, quae a
nobis intelliguntur, nisi forte in primis principiis, quae cum sint
simpliciter nota, absque discursu rationis statim sciuntur. Quamdiu
ergo sic ratiocinando, intellectus iactatur hac atque illac, nec dum
formatio perfecta est, nisi quando ipsam rationem rei perfecte
conceperit: et tunc primo habet rationem rei perfecte, et tunc primo
habet rationem verbi. Et inde est quod in anima nostra est cogitatio,
per quam significatur ipse discursus inquisitionis, et verbum, quod
est iam formatum secundum perfectam contemplationem veritatis. Sic
ergo verbum nostrum primo est in potentia quam in actu; sed verbum Dei
semper est in actu: et ideo nomen cogitationis verbo Dei proprie non
convenit. Dicit enim Augustinus, XV de Trinit., ita dicitur
verbum Dei, ut cogitatio non dicatur, ne quid quasi volubile credatur
in Deo. Id autem quod Anselmus dicit, scilicet dicere summo
spiritui nihil aliud est, quam cogitando intueri, improprie dictum
est. Secunda vero differentia verbi nostri ad verbum divinum est,
quia verbum nostrum est imperfectum, sed verbum divinum est
perfectissimum. Quia enim nos non possumus omnes nostras conceptiones
uno verbo exprimere, ideo oportet quod plura verba imperfecta
formemus, per quae divisim exprimamus omnia, quae in scientia nostra
sunt. In Deo autem non est sic: cum enim intelligat, et seipsum
etiam et quicquid intelligit per essentiam suam, uno actu, unicum
verbum divinum est expressivum totius quod in Deo est, non solum
personarum, sed etiam creaturarum: alias esset imperfectum. Unde
dicit Augustinus: si quid minus esset in verbo, quam in dicentis
scientia continetur, verbum imperfectum esset. Sed constat quod est
perfectissimum; ergo est tantum unum. Iob XXXIII, 14: semel
loquitur Deus. Tertia differentia est, quod verbum nostrum non est
eiusdem naturae nobiscum, sed verbum divinum est eiusdem naturae cum
Deo: et ideo est aliquid subsistens in natura divina. Nam ratio
intellecta, quam intellectus videtur de aliqua re formare, habet esse
intelligibile tantum in anima nostra; intelligere autem in anima nostra
non est idem quod est natura animae, quia anima non est sua operatio.
Et ideo verbum quod format intellectus noster, non est de essentia
animae, sed est accidens ei. In Deo autem idem est intelligere et
esse; et ideo verbum intellectus divini non est aliquid accidens, sed
pertinens ad naturam eius: quia quicquid est in natura Dei, est
Deus. Unde, dicit Damascenus, quod Deus verbum substantiale est,
et in hypostasi ens, reliqua vero, verba nostra scilicet, virtutes
sunt animae. Ex praemissis etiam patet quod verbum, proprie
loquendo, semper personaliter accipitur in divinis, cum non importet
nisi quid expressum ab intelligente. Item quod verbum in divinis sit
similitudo eius a quo procedit; et quod sit coaeternum ei a quo
procedit, cum non prius fuerit formabile quam formatum, sed semper in
actu; et quod sit aequale patri, cum sit perfectum, et totius esse
patris expressivum; et quod sit coessentiale et consubstantiale patri,
cum sit substantia eius. Patet etiam quod cum in qualibet natura illud
quod procedit, habens similitudinem naturae eius a quo procedit,
vocetur filius, et hoc verbum procedat in similitudine et identitate
naturae eius a quo procedit, convenienter et proprie dicitur filius,
et productio eius dicitur generatio. Sic ergo patet primum, scilicet
quid sit hoc quod dicitur verbum. Circa hoc autem quatuor quaestiones
occurrunt. Duae sunt Chrysostomi. Prima est cur Ioannes
Evangelista patrem dimittens, confestim incepit a filio, dicens in
principio erat verbum. Ad hoc autem est duplex responsio. Una est,
quia pater omnibus innotuerat in veteri testamento, quamvis non in
ratione patris, sed ut Deus; filius autem ignorabatur: et ideo in
novo testamento, in quo agitur de cognitione verbi, incipit a verbo,
sive filio. Alia est, quia per filium ducimur in notitiam patris;
infra XVII, 6: pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos
dedisti mihi. Volens ergo fideles in notitiam patris ducere
Evangelista, decenter incepit a filio, statim subiungens de patre cum
dicit et verbum erat apud Deum. Secunda quaestio est etiam
Chrysostomi. Cum enim, sicut dictum est, verbum procedat ut
filius, quare dixit verbum, et non filius? Ad hoc etiam dupliciter
respondetur. Primo quia filius dicit aliquid genitum, et cum audimus
generationem filii, posset quis cogitare generationem illam talem
esse, qualem comprehendere potest, scilicet materialem et passibilem;
ideo ergo non dixit filius sed verbum, quod importat intelligibilem
processum, ut non intelligatur materialem et passibilem generationem
illam fuisse. Ostendens igitur filium ex Deo impassibiliter nasci,
destruit vitiosam suspicionem per verbi nuncupationem. Aliter potest
dici sic: Evangelista tractaturus erat de verbo, inquantum venerat ad
manifestandum patrem. Unde cum ratio manifestationis magis importetur
in nomine verbi quam in nomine filii, ideo magis est usus nomine
verbi. Tertia quaestio est Augustini in Lib. LXXXIII
quaest., quae talis est: in Graeco, ubi nos habemus verbum,
habetur logos. Cum ergo logos significet in Latino rationem et
verbum, quare translatores transtulerunt verbum, et non rationem, cum
ratio sit quid intrinsecum, quemadmodum etiam verbum? Respondeo.
Dicendum quod ratio proprie nominat conceptum mentis, secundum quod in
mente est, etsi nihil per illam exterius fiat; per verbum vero
significatur respectus ad exteriora: et ideo quia Evangelista per
hoc, quod dixit logos, non solum intendebat significare respectum ad
existentiam filii in patre, sed etiam operativam potentiam filii, qua
per ipsum facta sunt omnia, magis antiqui transtulerunt verbum, quod
importat respectum ad exteriora, quam ratio, quae tantum conceptum
mentis insinuat. Quarta quaestio est Origenis, quae talis est.
Scriptura in pluribus locis loquens de verbo Dei, nominat ipsum non
absolute verbum, sed cum additione, scilicet Dei, cum dicit verbum
Dei, vel domini: Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum Dei in
excelsis, et Apoc. XIX, 13: et nomen eius verbum Dei. Quare
ergo Evangelista, cum loqueretur hic de verbo Dei, non dixit: in
principio erat verbum Dei, sed dixit tantummodo verbum? Respondeo.
Dicendum, quod licet sint multae veritates participatae, est tamen
una veritas absoluta, quae per suam essentiam est veritas, scilicet
ipsum esse divinum, qua veritate, omnia verba sunt verba. Eodem modo
est una sapientia absoluta supra omnia elevata, scilicet sapientia
divina, per cuius participationem omnes sapientes sunt sapientes. Et
etiam unum verbum absolutum, cuius participatione omnes habentes
verbum, dicuntur dicentes. Hoc autem est verbum divinum, quod per
seipsum est verbum super omnia verba elevatum. Ut ergo Evangelista
hanc supereminentiam divini verbi significaret, ipsum verbum absque
ulla additione nobis absolute proposuit; et quia Graeci, quando
volunt significare aliquid segregatum et elevatum ab omnibus aliis,
consueverunt apponere articulum nomini, per quod illud significatur
sicut Platonici volentes significare substantias separatas, puta bonum
separatum, vel hominem separatum, vocabant illud ly per se bonum, vel
ly per se hominem ideo Evangelista volens significare segregationem et
elevationem istius verbi super omnia, apposuit articulum ad hoc nomen
logos, ut si dicatur in Latino, ly verbum. Secundo considerandum
est, quid significet hoc quod dicitur in principio. Sciendum est
autem quod principium, secundum Origenem, multis modis dicitur. Cum
enim principium importet ordinem quemdam ad alia, necesse est invenire
principium in omnibus, in quibus est ordo. Invenitur autem ordo in
quantitatibus; et secundum hoc dicitur principium in numeris et
longitudine, puta lineae. Invenitur etiam ordo in tempore; et
secundum hoc dicitur principium temporis, vel durationis. Invenitur
ordo in disciplinis, et hic est duplex: secundum naturam, et quoad
nos; et utroque modo dicitur principium. Hebr. V, v. 12:
deberetis esse magistri propter tempus. Et hoc modo, secundum naturam
quidem, in disciplina Christiana initium et principium sapientiae
nostrae est Christus, inquantum est sapientia et verbum Dei, idest
secundum divinitatem. Quoad nos vero principium est ipse Christus,
inquantum verbum caro factum est, idest secundum eius incarnationem.
Invenitur etiam ordo in productione rei; et secundum hoc principium
dicitur ex parte generati, scilicet ipsa prima pars generati seu
facti: sicut fundamentum dicitur principium domus. Vel ex parte
facientis: et sic est triplex principium, scilicet intentionis, quod
est finis, quod movet agentem; rationis, quod est ipsa forma in mente
artificis; et executionis, quod est potentia operans. His igitur
modis de principio inquirendum est, quomodo sumatur hic principium,
cum dicit in principio erat verbum. Dicendum est igitur quod potest
sumi tripliciter. Uno modo, secundum quod principium supponit pro
persona filii, quod principium est creaturarum secundum rationem
virtutis activae, et per modum sapientiae, quae est ratio eorum quae
fiunt; unde dicitur I Cor. I, 24: Christum Dei virtutem et
Dei sapientiam. Unde et dominus de se dicit infra VIII, 25:
ego principium, qui et loquor vobis. Sic ergo accipiendo principium,
intelligendum est quod dicitur in principio erat verbum, ac si diceret
in filio erat verbum, ut sit sensus: ipsum verbum est principium, ex
modo loquendi, quo dicitur vita esse in Deo, quae tamen non est
aliud, quam ipse Deus. Et haec est expositio Origenis. Dicit ergo
hic Evangelista in principio, ut statim in principio divinitatem verbi
ostenderet, ut Chrysostomus dicit, dum asserit ipsum esse
principium; quia secundum determinationem omnium principium est
honoratissimum. Secundo modo potest accipi principium, prout supponit
pro persona patris, quod est principium non solum creaturarum, sed
omnis divini processus; et sic accipitur in Ps. CIX, 3: tecum
principium in die virtutis tuae. Secundum hoc ergo dicitur in
principio erat verbum, ac si diceretur: in patre erat filius. Et
haec est expositio Augustini, et etiam Origenis. Dicitur autem
filius esse in patre, quia eiusdem essentiae est cum patre. Cum enim
filius sit sui essentia, in quocumque est essentia filii, est filius.
Quia ergo in patre est essentia filii per consubstantialitatem,
conveniens est quod filius sit in patre. Unde infra XIV, 10
dicitur: ego in patre, et pater in me est. Tertio modo potest accipi
principium pro principio durationis, ut sit sensus in principio erat
verbum, idest verbum erat ante omnia, ut Augustinus exponit, et
designatur per hoc verbi aeternitas, secundum Basilium et Hilarium.
Per hoc enim quod dicitur in principio erat verbum, ostenditur quod
quodcumque principium durationis accipiatur, sive rerum temporalium,
quod est tempus, sive aeviternarum, quod est aevum, sive totius
mundi, sive quodcumque imaginatum extensum per multa saecula, in illo
principio iam erat verbum. Unde Hilarius dicit VII de Trinitate:
transeuntur tempora, transcenduntur saecula, tolluntur aetates. Pone
aliquid quod voles tuae opinionis principium; verbum iam erat, unde
tractatur. Et hoc est quod dicitur Prov. VIII, 22: dominus
possedit me in initio viarum suarum, antequam quicquam faceret a
principio. Quod autem est ante durationis principium, est aeternum.
Sic igitur secundum primam expositionem, asseritur verbi causalitas;
secundum autem secundam, verbi consubstantialitas ad patrem, qui
verbum loquitur; secundum vero tertiam, verbi coaeternitas.
Considerandum est etiam hic, quod dicitur verbum erat, quod est
temporis praeteriti imperfecti, et hoc maxime videtur competere ad
designandum aeterna, si attendamus naturam temporis et eorum quae sunt
in tempore. Quod futurum est, nondum est actu; praesens autem actu
est, et per hoc quod est actu praesens, non designatur fuisse:
praeteritum autem perfectum designat aliquid extitisse, et esse iam
determinatum, et iam defuisse; sed praeteritum imperfectum significat
aliquid fuisse, et non esse adhuc determinatum, nec defuisse, sed
adhuc remanere. Ideo signanter Ioannes ubicumque ponit aliquid
aeternum, dicit erat; ubi vero dicit aliquid temporale, dicit fuit,
ut infra patebit. Sed quantum ad rationem praesentis competit maxime
ad designandum aeternitatem praesens tempus, quod signat aliquid esse
in actu, quod semper convenit aeternis: et ideo dicitur Ex. III,
14: ego sum qui sum; et Augustinus dicit, quod ille solus vere
est, cuius esse non novit praeteritum et futurum. Est etiam
considerandum quod hoc verbum erat, secundum Glossam, non sumitur hic
inquantum significat temporales motus, more aliorum verborum, sed
secundum quod signat rei existentiam: unde et verbum substantivum
dicitur. Sed potest aliquis quaerere, cum verbum sit genitum a
patre, quomodo possit esse patri coaeternum: homo enim filius a patre
homine genitus, est eo posterior. Ad quod dicendum est quod
principium originis invenitur esse prius duratione, eo quod est ex
principio, propter tria. Primo quidem quia principium originis
alicuius rei praecedit tempore actionem, qua producit rem cuius est
principium; sicut non statim quando homo est, incipit scribere, et
ideo tempore praecedit Scripturam. Secundo per hoc quod actio
successionem habet, et ideo etiam si simul cum agente incipiat, tamen
terminus actionis est post agentem: sicut simul cum generatus est ignis
in istis inferioribus, incipit sursum tendere; prius tamen est ignis
quam sit sursum, quia motus quo sursum tendit, quodam tempore
mensuratur. Tertio modo eo quod ex voluntate principii determinatur
initium durationis eius quod est in principio, sicut ex voluntate Dei
determinatur initium durationis creaturae: unde prius fuit Deus quam
creatura. Nihil autem horum trium in generatione divini verbi
invenitur. Non enim Deus primo fuit quam inceperit generare verbum:
cum enim generatio verbi nihil aliud sit quam intelligibilis conceptio,
sequeretur quod Deus esset prius intelligens in potentia quam in actu,
quod est impossibile. Similiter non potest esse quod ipsa verbi
generatio sit successiva: sic enim divinum verbum prius esset informe
quam formatum, sicut accidit in nobis, qui cogitando verba formamus;
quod est falsum, ut iam dictum est. Similiter non potest dici quod
pater sua voluntate initium durationis filio suo praestiterit; quia
Deus pater non generat filium voluntate, ut Ariani dixerunt, sed
naturaliter: Deus enim pater seipsum intelligendo, verbum concepit,
et ideo non ante fuit Deus pater quam filius. Huius aliqualis
similitudo apparet in igne, et in splendore procedente ab igne:
procedit enim splendor naturaliter et sine successione. Item si ignis
esset aeternus, splendor eius coaeternus esset: propter quod filius
dicitur splendor patris; ad Hebr. I, 3: qui cum sit splendor
gloriae et cetera. Sed in hac similitudine deficit connaturalitas, et
ideo nominamus eum filium, cum tamen in humana filiatione deficiat
coaeternitas: oportet enim ex multis similitudinibus sensibilium in
divinam cognitionem pervenire, quia una non sufficit; et hoc est quod
dicitur in libro Ephesini Concilii, coexistere semper patri filium:
splendor enim denunciat impassibilitatem, nativitas ostendit verbum,
consubstantialitatem vero filii nomen insinuat. Nominamus ergo filium
diversis nominibus, ad exprimendum perfectionem eius, quae uno nomine
non potest exprimi. Ut enim ostendatur connaturalis patri, dicitur
filius; ut ostendatur in nullo dissimilis, dicitur imago; ut
ostendatur coaeternus, dicitur splendor; ut ostendatur immaterialiter
genitus, dicitur verbum. Deinde dicit et verbum erat apud Deum.
Hic ponitur secunda clausula, quam Evangelista ponit in sua
narratione. Ubi prius consideranda est significatio duorum verborum
quae in prima clausula posita non fuerunt, scilicet Deum et apud.
Quid enim sit verbum, et quid principium, iam expositum est. Haec
ergo quae in hac secunda clausula ponuntur de novo, scilicet Deum et
apud, investigantes, diligentius prosequamur. Et ut melius
expositionem huius secundae clausulae intelligamus, dicendum est
aliquid de significatione utriusque, quantum pertinet ad propositum.
Sciendum est ergo in primis quod hoc nomen Deus significat
divinitatem, sed in supposito et concrete; hoc vero nomen deitas
significat deitatem in abstracto, et absolute: et inde est quod non
potest supponere pro persona ex naturali virtute et ex modo
significandi; sed supponit solummodo pro natura. Hoc vero nomen Deus
habet naturaliter ex modo significandi quod supponat pro aliqua
personarum, sicut hoc nomen homo supponit pro supposito humanitatis,
et ideo quandocumque veritas locutionis, vel ipsum praedicatum exigit
ut hoc nomen Deus supponat pro persona, tunc supponit pro persona ut
cum dicimus, Deus generat Deum. Et ita cum hic dicitur apud Deum,
necesse est quod Deus pro persona patris supponat, quia haec
praepositio apud distinctionem significat verbi, quod esse dicitur apud
Deum; et licet significet distinctionem in persona, non tamen in
natura, cum eadem sit natura patris et filii. Evangelista igitur
significare voluit patris personam per hoc quod dixit Deum. Sciendum
est autem circa hoc quod haec praepositio apud quamdam coniunctionem rei
significatae per rectum, ad rem significatam per obliquum importat,
sicut haec praepositio in. Sed differenter, quia haec praepositio in
significat quamdam coniunctionem intrinsecam; haec vero praepositio
apud quodammodo extrinsecam coniunctionem importat. Et utrumque
dicimus in divinis: scilicet filium esse in patre, et esse apud
patrem; et intrinsecum quidem ad consubstantialitatem pertinet,
extrinsecum vero (ut sic loqui liceat, cum improprie in divinis
dicatur extrinsecum) non nisi ad distinctionem personalem refertur,
cum filius a patre solum per originem distinguatur. Et ideo per
utrumque istorum, et consubstantialitas in natura designatur, et
distinctio in personis: consubstantialitas quidem, inquantum
coniunctionem quamdam importat; distinctio vero, inquantum
distinctionem quamdam significat, ut superius dictum est. Et quia
haec praepositio in, ut dictum est, principaliter consubstantialitatem
designat, inquantum importat coniunctionem intrinsecam, et ex
consequenti distinctionem personarum, inquantum omnis praepositio est
transitiva; haec autem praepositio apud distinctionem personalem
significat principaliter, consubstantialitatem vero, inquantum quamdam
coniunctionem significat quasi extrinsecam, ideo Evangelista in hoc
loco specialiter ista praepositione apud usus est, ut distinctionem
personae filii a patre insinuaret, cum dixit et verbum erat apud
Deum, idest filius apud patrem, ut alia persona apud aliam.
Sciendum est autem quod per hanc praepositionem apud quatuor
significantur, per quae obiectiones quatuor contrariae excluduntur.
Significat enim haec praepositio apud primo subsistentiam in recto;
quia ea quae subsistentiam per se non habent, non dicuntur proprie esse
apud aliquid: sicut non dicimus albedinem esse apud corpus, et
similiter de aliis quae per se non subsistunt. Ea autem quae per se
subsistunt, dicuntur proprie esse unum apud aliud; sicut dicimus
hominem esse apud hominem, et lapidem apud lapidem. Secundo
significat auctoritatem in obliquo, non enim proprie dicitur rex esse
apud militem sed proprie dicitur miles apud regem. Tertio dicit
distinctionem: non enim proprie dicitur aliquis esse apud seipsum, sed
unus homo est apud alium. Quarto significat coniunctionem et
societatem quamdam: cum enim dicitur aliquis esse apud alium,
insinuatur nobis inter eos quaedam socialis coniunctio. Secundum autem
istas conditiones importatas in significatione huius praepositionis apud
convenienter Evangelista hanc clausulam, scilicet verbum erat apud
Deum, subiungit primae clausulae, scilicet in principio erat verbum.
Praetermissa namque una illarum trium expositionum huius quod est in
principio erat verbum, illa scilicet secundum quam principium ponitur
pro filio, ad quamlibet aliarum expositionum, scilicet ad illam quae
principium dicit idem quod ante omnia, et ad illam secundum quam
principium sumitur pro patre, duplex obiectio fit ab haereticis; et
sic sunt quatuor obiectiones, quas per quatuor conditiones huius
praepositionis apud supra positas excludere possumus. Quarum prima
talis est: tu dicis quod verbum erat in principio, idest ante omnia;
sed ante omnia nihil erat; ubi ergo erat verbum, si ante omnia nihil
erat? Haec autem obiectio procedit secundum imaginationem eorum qui
ponunt, omne quod est, esse alicubi et in loco. Quae quidem
excluditur a Ioanne, cum dicit apud Deum. Et designat coniunctionem
secundum ultimam dictarum conditionum, ut sit sensus, secundum
Basilium: ubi ergo erat verbum? Respondet apud Deum, non in aliquo
loco, cum incircumscriptibile sit, sed apud patrem, qui nullo
comprehenditur loco. Secunda quaestio ad idem, est talis: tu dicis
quod verbum erat in principio, idest ante omnia. Sed ea quae sunt
ante omnia, a nullo videntur procedere; cum illud a quo procedit
aliquid, prius esse videatur eo quod procedit ab ipso; ergo verbum non
est procedens ab alio. Haec autem obiectio excluditur cum dicit verbum
erat apud Deum, ut ly apud accipiatur secundum secundam conditionem,
secundum quam importat auctoritatem in causali, et sit sensus secundum
Hilarium: a quo est verbum si ante omnia? Evangelista respondet
verbum erat apud Deum; quasi dicat: licet verbum careat initio
durationis, non tamen caret principio vel auctore: erat enim apud
Deum, ut apud auctorem. Tertia quaestio est ad aliam expositionem
secundum quam principium supponit pro patre; quae talis est: tu dicis
in principio erat verbum, idest filius erat in patre; sed illud quod
est in aliquo, non videtur esse subsistens, ut hypostasis: sicut
albedo quae est in corpore, non subsistit. Sed haec obiectio solvitur
per hoc quod dicit verbum erat apud Deum; ut ly apud sumatur secundum
primam conditionem per quam importat subsistentiam in recto; et sic,
secundum Chrysostomum, est sensus verbum erat in principio, non ut
accidens: sed erat apud Deum, ut subsistens, et hypostasis divina.
Quarta quaestio ad idem est talis: tu dicis quod verbum erat in
principio, idest in patre; quod autem est in aliquo, non est
distinctus a patre. Sed haec obiectio excluditur per hoc quod dicit et
verbum erat apud Deum; ut ly apud sumatur secundum tertiam
conditionem, secundum quam significat distinctionem: ut sit sensus,
secundum Alcuinum et Bedam, verbum erat apud Deum, et sic erat in
patre per consubstantialitatem naturae, quod tamen est apud ipsum per
distinctionem personae. Sic ergo per hanc clausulam et verbum erat
apud Deum, ostenditur coniunctio verbi ad patrem in natura, secundum
Basilium; distinctio autem in persona, secundum Alcuinum et Bedam;
substantia verbi in natura divina, secundum Chrysostomum; auctoritas
patris ad verbum, secundum Hilarium. Notandum autem, secundum
Origenem, quod per hoc quod dicit verbum erat apud Deum, ostendit
filium semper fuisse apud patrem. In veteri enim testamento dicitur
factum esse verbum domini ad Ieremiam, vel quemcumque alium, ut patet
in multis Scripturae locis, non autem dicitur: verbum domini erat
apud Ieremiam vel apud alium; quia ad illos fit verbum, qui incipiunt
habere verbum, postquam non habuerunt. Unde Evangelista non dixit,
verbum factum esse apud patrem, sed erat apud patrem: quia ex quo
pater erat, verbum apud eum erat. Deinde dicit et Deus erat verbum.
Haec est tertia clausula narrationis Ioannis, quae quidem secundum
ordinem doctrinae congruentissime sequitur. Quia enim Ioannes dixerat
de verbo quando erat et ubi erat; restabat quaerere, quid erat
verbum; idest verbum erat Deus, ut ly verbum ponatur ex parte
subiecti, et ly Deus ex parte praedicati. Sed cum prius quaerendum
sit de re quid est, quam ubi et quando sit, videtur quod Ioannes hunc
ordinem pervertat, insinuans primo de verbo ubi et quando sit. Ad
hanc autem quaestionem respondet Origenes, quod aliter dicitur esse
verbum Dei apud hominem, et aliter apud Deum. Nam apud hominem est
ut perficiens ipsum, quia per illud homo efficitur sapiens et bonus,
Sap. c. VII, 27: amicos Dei et prophetas constituit. Apud
Deum vero non ita dicitur esse verbum, quasi pater perficiatur per
verbum et illustretur ab ipso; sed sic est apud Deum, quod accipiat
naturalem divinitatem ab ipso, qui verbum loquitur, a quo habet ut sit
idem Deus cum eo. Ex eo ergo quod est per originem apud Deum,
necesse fuit primum ostendere quod verbum erat in patre et apud patrem,
quam quod verbum erat Deus. Sciendum est autem quod per hanc
clausulam Deus erat verbum, responderi potest duabus obiectionibus,
quae ex praecedentibus insurgunt. Quarum una insurgit ex nomine
verbi, et est talis: tu dicis quod verbum erat in principio, et apud
Deum; constat autem quod verbum secundum communem usum loquendi
significat vocem aliquam et enuntiationem necessariorum,
manifestationem cogitationum; sed ista transeunt et non subsistunt;
posset ergo credi quod de tali verbo Evangelista loqueretur. Sed ista
quaestio satis per praedicta excluditur, secundum Hilarium et
Augustinum, Hom. prima super Io., qui dicit, manifestum esse,
verbum in hoc loco non posse pro locutione accipi, quia cum locutio sit
in motu et transeat, non posset dici quod in principio erat verbum, si
verbum esset quid transiens et in motu. Item cum dicit et verbum erat
apud Deum, datur idem intelligi; satis enim patet quod aliud est
inesse, et aliud est adesse. Verbum enim nostrum, cum non
subsistat, non adest, sed inest; verbum autem Dei est subsistens,
et ideo adest. Et idcirco Evangelista signanter dixit verbum erat
apud Deum. Sed tamen, ut obiectionis causa tollatur totaliter,
naturam et esse verbi subdit, dicens et verbum erat Deus. Alia
quaestio insurgit ex hoc quod dixerat apud Deum. Cum enim ly apud
dicat distinctionem, posset credi quod verbum erat apud Deum,
scilicet patrem, ab ipso in natura distinctum. Et ideo ad hoc
excludendum statim subdit consubstantialitatem verbi ad patrem, dicens
et verbum erat Deus; quasi dicat: non separatus a patre per
diversitatem naturae, quia ipsum verbum est Deus. Nota etiam
specialem modum significandi, quia dicit verbum erat Deus, absolute
ponendo Deum; ut ostendat non eo modo Deum esse, quo nomen deitatis
attribui dicitur creaturae in sacra Scriptura; quia cum additione
aliqua aliquando hoc nomen creatura participat. Sicut illud Ex.
VII, 1: ego constitui te Deum Pharaonis, ad designandum quod
non erat Deus simpliciter, nec per naturam, quia constituebatur Deus
alicuius determinate; et illud Ps. LXXXI, 6: ego dixi, dii
estis, quasi dicat: per meam reputationem, non secundum rei
veritatem, dii estis: aliud enim est Deum reputari, et aliud esse
Deum. Unde verbum absolute dicitur Deus, quia est secundum
essentiam suam Deus, et non participative, sicut homines et Angeli.
Sciendum est etiam quod circa hanc clausulam Origenes turpiter
erravit, ex modo loquendi, qui in Graeco habetur, sumens occasionem
sui erroris. Consuetudo enim est apud Graecos, quod cuilibet nomini
apponunt articulum, ad designandum discretionem quamdam. Quia ergo in
Evangelio Ioannis in Graeco, huic nomini quod est verbum, cum
dicitur in principio erat verbum, et similiter huic nomini quod est
Deus, cum dicitur et verbum erat apud Deum, apponitur articulus, ut
dicatur ly verbum, et ly Deus, ad designandum eminentiam et
discretionem verbi ad alia verba, et principalitatem patris in
divinitate; ideo, cum in hoc quod dicitur verbum erat Deus, non
apponatur articulus huic nomini Deus, quod supponit pro persona
filii, blasphemavit Origenes quod verbum non esset Deus per
essentiam, licet sit essentialiter verbum; sed dicitur per
participationem Deus: solus vero pater est Deus per suam essentiam.
Et sic ponebat filium patre minorem. Quod autem non sit verum,
probat Chrysostomus per hoc quod si articulus positus huic nomini
Deus, importaret maioritatem in patre respectu filii, numquam
apponeretur huic nomini Deus, cum de alio praedicatur, sed solum
quando praedicatur de patre, et semper cum dicitur de patre,
apponeretur articulus. Invenimus autem contrarium per duas
auctoritates apostoli, qui notat Christum Deum cum appositione
articuli, dicens in Epist. ad Titum, II, 13: expectantes
beatam spem, et adventum gloriae magni Dei. Ibi enim Deus supponit
pro filio, et apponitur ei articulus in Graeco; ergo Christus est
Deus magnus. Item idem apostolus, Rom. IX, 5, dicit: ex
quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Ibi similiter ad ly Deus ponitur in Graeco articulus. Praeterea I
Io. ult., 20: ut simus in vero filio eius Christo Iesu; hic
est verus Deus, et vita aeterna. Christus ergo non est Deus per
participationem, sed verus. Patet igitur esse falsum quod Origenes
finxit. Ratio autem quare Evangelista non apposuit articulum huic
nomini Deus, assignatur a Chrysostomo; scilicet quia iam bis
nominaverat Deum cum appositione articuli, et ideo non oportebat
reiterare tertio, sed subintelligitur. Vel dicendum est et melius,
quod Deus ponitur hic in praedicato, et tenetur formaliter; consuetum
est autem quod nominibus in praedicato positis non ponitur articulus,
cum discretionem importet. Si vero Deus poneretur hic ex parte
subiecti, pro quacumque persona supponeret, sive pro filio sive pro
spiritu sancto; et tunc non est dubium quod in Graeco ibi apponeretur
articulus.
|
|