|
Sequitur et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Verba ista usque
ad locum illum et hoc est testimonium Ioannis, dupliciter inseruntur.
Nam, secundum Origenem, sunt verba prolata a Ioanne Baptista, et
subduntur ab eo quasi in argumentum praemissorum; quasi dicat: vere
prior me erat, quia de plenitudine eius, scilicet gratiarum, non
solum ego, sed etiam omnes, prophetae et patres, accepimus, quia
omnes gratiam quam habuerunt, habuerunt per fidem incarnati verbi. Et
secundum hoc, ab illo loco Ioannes testimonium perhibet etc.,
incepit texere exordium suae incarnationis. Secundum Augustinum autem
et Chrysostomum, sunt verba Ioannis Evangelistae ab hoc quod dicitur
Ioannes testimonium perhibet; et tunc continuatur ad hoc quod dixerat
plenum gratiae et veritatis, ut dicatur sic: supra Evangelista
ostendit evidentiam verbi, quae innotuit et per visum, et per
auditum, hic vero utrumque explicat: et primo quomodo apostolis
innotuit visu, quasi a Christo accipientibus; secundo quomodo
Ioannes testificatus est de eo, ibi et hoc est testimonium Ioannis.
Circa primum duo facit. Primo ostendit Christum esse fontalem
originem omnis spiritualis gratiae; secundo ostendit derivatam in nos
gratiam per ipsum et ab ipso, ibi et gratiam pro gratia. Dicit ergo
primo. Experimento patet, quod vidimus eum plenum gratiae et
veritatis, quia de plenitudine eius nos omnes accepimus. Est autem
plenitudo sufficientiae, qua aliquis est sufficiens ad actus meritorios
et excellentes faciendos, sicut in Stephano. Item est plenitudo
redundantiae, qua beata virgo excellit omnibus sanctis, propter
eminentiam, et abundantiam meritorum. Est etiam plenitudo
efficientiae et effluentiae, quae soli homini Christo competit, quasi
auctori gratiae. Sic enim beata virgo redundavit gratiam in nos, ut
tamen auctrix gratiae nequaquam esset, sed ab anima eius gratia
redundavit in carnem; nam per spiritus sancti gratiam, non solum mens
virginis fuit Deo per amorem perfecte unita, sed eius uterus a spiritu
sancto est supernaturaliter impraegnatus. Et ideo statim cum dixisset
Gabriel, ave gratia plena, subiunxit de plenitudine ventris, dicens
dominus tecum. Ut ergo Evangelista hanc singularem plenitudinem
redundantiae et efficientiae de Christo ostenderet, dixit de
plenitudine eius omnes accepimus, scilicet omnes apostoli, et
patriarchae, et prophetae, et iusti, qui fuerunt, sunt et erunt, et
etiam omnes Angeli. Nota, quod haec praepositio de aliquando quidem
denotat efficientiam, seu originalem causam, sicut cum dicitur,
radius est vel procedit de sole; et hoc modo denotat in Christo
efficientiam gratiae, seu auctoritatem, quia plenitudo gratiae, quae
est in Christo, est causa omnium gratiarum quae sunt in omnibus
intellectualibus creaturis. Eccli. c. XXIV, 26: venite ad
me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis, quae
scilicet de me procedunt, adimplemini, participatione sufficientis
plenitudinis. Aliquando autem haec praepositio de denotat
consubstantialitatem, ut cum dicitur, filius est de patre; et
secundum hoc plenitudo Christi est spiritus sanctus, qui procedit ab
eo consubstantialis ei in natura, in virtute et maiestate. Quamvis
enim dona habitualia alia sint in anima Christi quam ea quae sunt in
nobis, tamen spiritus sanctus, qui est in ipso, unus et idem replet
omnes sanctificandos. I Cor. XII, 11: haec omnia operatur
unus atque idem spiritus; Ioel. II, 28: effundam de spiritu meo
super omnem carnem; Rom. c. VIII, 9: si quis spiritum
Christi non habet, hic non est eius. Nam unitas spiritus sancti
facit in Ecclesia unitatem; Sap. I, 7: spiritus domini replevit
orbem terrarum. Tertio modo haec praepositio de denotat
partialitatem, sicut cum dicimus, accipe de hoc pane, vel vino,
idest partem accipe, et non totum; et hoc modo accipiendo, notat in
accipientibus partem de plenitudine derivari. Ipse enim accepit omnia
dona spiritus sancti sine mensura, secundum plenitudinem perfectam;
sed nos de plenitudine eius partem aliquam participamus per ipsum; et
hoc secundum mensuram, quam unicuique Deus divisit. Eph. IV,
7: unicuique autem nostrum data est gratia, secundum mensuram
donationis. Deinde cum dicit et gratiam pro gratia ostendit
derivationem gratiarum in nos per Christum. Ubi duo facit. Primo
ostendit quod accepimus gratiam a Christo, eo auctore; secundo
accepimus ab eo sapientiam, ibi Deum nemo vidit unquam. Circa primum
duo facit. Primo ostendit quod de plenitudine eius accepimus; secundo
necessitatem accipiendi ostendit, ibi quia lex per Moysen data est et
cetera. Dicit autem primo quod accepimus de plenitudine Christi hoc
quod dico et gratiam pro gratia. Sed per hoc quod ponitur, cogimur
intelligere quod de plenitudine eius accepimus gratiam, et pro illa
gratia accepimus aliam; et ideo videndum est quae sit prima gratia,
pro qua secundam accepimus, et quae ipsa secunda. Secundum
Chrysostomum autem, prima gratia, quam totum genus humanum accepit,
fuit gratia veteris testamenti accepta in lege, quae quidem magna
fuit, iuxta illud Prov. IV, v. 2: donum bonum tribuam vobis et
cetera. Magnum enim fuit quod hominibus idolatris data sunt praecepta
a Deo, et unius veri Dei vera cognitio; Rom. III, 1: quid
amplius Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum quidem per
omnem modum. Primum quidem quia credita sunt eis eloquia Dei. Pro
gratia ergo ista, quae prima fuit, secundam longe meliorem accepimus;
Zach. IV, 7: exaequabit gratiae. Sed numquid non sufficiebat
prima gratia? Respondeo dicendum, quod non, quia per legem solum
cognitio peccati datur, non ablatio. Neminem enim ad perfectum
adduxit lex, Hebr. VII, 19. Et ideo erat necesse quod alia
gratia peccata auferens, et reconcilians Deo, veniret. Et ideo
dicit quia lex per Moysen data est; gratia et veritas per Iesum
Christum facta est. Ubi Evangelista praefert Christum legislatori
Moysi, quem Baptista sibi praetulerat. Moyses autem reputabatur
maximus prophetarum; Deut. ult., 10: non surrexit ultra propheta
in Israel sicut Moyses. Praefert autem eum Moysi, quantum ad
excellentiam et dignitatem operum quia per Moysen lex data est; et
horum duorum, tantum unum excellit alium, quantum figuratum excellit
figuram et veritas ipsam umbram. Umbram enim habuit lex futurorum
bonorum etc.; Hebr. X, 1. Item excellit quantum ad modum
operandi: quia lex data est per Moysen, sicut ut per proponentem,
non per facientem; quia, solus dominus est legifer noster: Is.
XXXIII, v. 22. Gratia autem, et veritas facta est per
Christum, sicut per dominum et auctorem veritatis et gratiae, ut
supra expositum est. Secundum Augustinum vero, prima est iustificans
et praeveniens, quae non datur nobis ex operibus; Rom. XI, 6:
si autem gratia, iam non ex operibus. Pro ista ergo gratia, scilicet
imperfecta, accepimus aliam gratiam consummatam, scilicet aeternae
vitae. Et quamvis aeterna vita aliquo modo meritis acquiratur, tamen
quia principium merendi in omnibus est gratia praeveniens, ideo vita
aeterna dicitur gratia; Rom. VI, 23: gratia Dei vita aeterna.
Et, ut breviter concludatur, quicquid praevenienti gratiae de gratia
additur, totum gratia pro gratia dicitur. Necessitas autem secundae
gratiae est ex insufficientia legis, quae ostendebat quid faciendum et
quid cavendum erat; sed ad implendum ea quae praecipiebat, non
praebebat auxilium; immo per occasionem operabatur mortem quae tamen
videbatur fuisse ad vitam; apostolus, Rom. VII, 10, et II
Cor. III, v. 9, dicit, legem ministram fuisse mortis: nam si
ministratio damnationis in gloria est, multo magis abundat ministerium
iustitiae in gloria. Item promittebat auxilium gratiae, sed non
solvebat, quia neminem ad perfectum adducit lex, ut dicitur Hebr.
VII, 19. Item per sacrificia et caeremonias veritatem novae
gratiae figurabat, ipso suo ritu clamans eam figuram; et ideo necesse
fuit quod Christus veniret, qui per mortem propriam alienas mortes
perimeret, et conferret auxilium novae gratiae, ut faciliter et
delectabiliter adimpleremus praecepta, et moreremur transgressioni et
conversationi antiquae; Rom. VI, 6: vetus homo noster simul
crucifixus est et cetera. Item ut manifestaretur veritas figurarum
contentarum in lege, et ut promissiones factae patribus solverentur;
II Cor. I. Vel aliter, veritas per Christum facta est, quantum
ad sapientiam et veritatem occultam a saeculis, quam veniens in mundum
aperte docuit, infra XVIII, v. 37: in hoc natus sum, et ad
hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Sed si ipse
Christus est veritas, ut infra XIV, 6 dicitur, quomodo per ipsum
facta est veritas, cum nihil possit fieri a seipso? Respondeo,
dicendum est, quod ipse est per suam essentiam veritas increata; quae
aeterna est, et non facta, sed a patre est genita; sed per ipsum
factae sunt omnes veritates creatae, quae sunt quaedam participationes
et refulgentiae primae veritatis, quae in animabus sanctis relucent.
|
|