|
Supra Evangelista ostendit quomodo gratiam apostoli acceperunt a
Christo, eo faciente; hic ostendit quomodo acceperunt ab ipso eam
docente. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit huius doctrinae
necessitatem, dicens Deum nemo vidit unquam; secundo doctoris ad
docendum eam facultatem, ibi unigenitus qui est in sinu patris; tertio
ipsam doctrinam declarat, ibi enarravit. Necessitas autem huius
doctrinae erat defectus sapientiae in hominibus, quem quidem defectum
Evangelista insinuabat per ignorantiam Dei, quae in hominibus
abundabat, dicens Deum nemo vidit unquam. Et hoc facit congrue: nam
sapientia proprie in cognitione Dei, et divinorum consistit. Unde
Augustinus dicit, quod sapientia est divinarum rerum cognitio, sicut
et scientia humanarum. Quod autem hic dicit Evangelista Deum nemo
vidit unquam contrariari videtur pluribus auctoritatibus divinae
Scripturae. Dicitur enim Is. VI, 1: vidi dominum sedentem
super solium excelsum et elevatum; II Reg. VI, 2, fere idem
habetur: nomen domini sedentis super Cherubim etc.; Matth. V,
v. 8, dicit dominus: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt. Sed si aliquis responderet ad hoc ultimum, dicens, verum
esse quod in praeterito nullus vidit, sed in futuro videbit, sicut
dominus promittit, apostolus hoc excludit, dicens I Tim. ult.,
16: lucem habitat inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, sed
nec videre potest. Sed quia apostolus dicit: nullus hominum vidit,
posset aliquis dicere, quod si non ab hominibus videri possit, saltem
videtur ab Angelis; praesertim cum Deus dicat Matth. XVIII,
10: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris. Sed nec
isto modo dici potest: quia, ut dicitur Matth. XXII, 30:
filii resurrectionis erunt sicut Angeli Dei in caelo. Si ergo
Angeli vident Deum in caelo, manifestum est etiam quod et filii
resurrectionis eum vident; I Io. III, 2: cum apparuerit,
similes ei erimus, et videbimus eum sicut est. Quomodo ergo
intelligendum est hoc quod dicit Evangelista Deum nemo vidit unquam?
Ad huius ergo intellectum sciendum est, quod Deus dicitur videri
tripliciter. Uno quidem modo per subiectam creaturam, visui corporali
propositam; sicut creditur Abraham vidisse Deum, quando tres vidit,
et unum adoravit, Gen. XVIII; unum quidem adoravit, quia
tres, quos prius homines reputaverat, et postmodum Angelos credidit,
recognovit mysterium Trinitatis. Alio modo per repraesentatam
imaginationem; et sic Isaias vidit dominum sedentem super solium
excelsum et elevatum. Plures visiones huic similes in Scripturis
reperiuntur. Alio vero modo videtur per aliquam speciem intelligibilem
a sensibilibus abstractam, ab his qui per considerationem magnitudinis
creaturarum, intellectu intuentur magnitudinem creatoris, ut dicitur
Sap. XIII, 5: a magnitudine speciei et creaturae
cognoscibiliter poterit creator horum videri, et Rom. I, 20:
invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur. Alio modo per aliquod spirituale lumen a Deo infusum
spiritualibus mentibus in contemplatione; et hoc modo vidit Iacob
Deum facie ad faciem, Gen. XXXII, 30 quae visio, secundum
Gregorium, facta est per altam contemplationem. Sed per nullam
istarum visionum, ad visionem divinae essentiae pervenitur: nulla enim
species facta, sive qua informatur sensus exterior, sive qua
informatur imaginatio, sive qua informatur intellectus, est
repraesentativa divinae essentiae sicut est. Illud autem homo per
essentiam cognoscit quod species quam habet in intellectu, repraesentat
ut est: per nullam ergo speciem ad visionem divinae essentiae
pervenitur. Quod autem nulla creata species divinam essentiam
repraesentet, patet: quia nullum finitum potest repraesentare
infinitum ut est; omnis autem species creata est finita: ergo et
cetera. Praeterea, Deus est suum esse; et ideo eius sapientia et
bonitas, et quaecumque alia, idem sunt; per unum autem creatum non
possent omnia ista repraesentari: ergo cognitio qua Deus per creaturas
videtur, non est ipsius essentia, sed aenigmatica et specularis, et a
remotis. Iob XXXVI, 25: omnes homines vident eum, aliquo
dictorum modorum, sed unusquisque intuetur procul, quia per omnes
illas cognitiones non scitur de Deo quid est, sed quid non est, vel
an est. Unde dicit Dionysius libro mysticae theologiae, quod
perfectus modus quo Deus in vita praesenti cognoscitur, est per
privationem omnium creaturarum, et intellectorum a nobis. Fuerunt
autem aliqui dicentes, quod divina essentia numquam videbitur ab aliquo
intellectu creato, et quod nec ab Angelis vel beatis videtur. Sed
haec propositio ostenditur esse falsa et haeretica tripliciter. Primo
quidem, quia contrariatur auctoritati divinae Scripturae; I Io.
III, 2: videbimus eum sicuti est; et infra XVII, 3: haec
est vita aeterna ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti
Iesum Christum. Secundo quia claritas Dei non est aliud quam eius
substantia: non enim est lucens per participationem luminis, sed per
seipsam. Tertio quia impossibile est quod aliquis perfectam
beatitudinem consequatur, nisi in visione divinae essentiae: quia
naturale desiderium intellectus est scire et cognoscere causas omnium
effectuum cognitorum ab eo; quod non potest impleri nisi scita et
cognita prima universali omnium causa, quae non est composita ex
effectu et causa, sicut causae secundae. Et ideo auferre
possibilitatem visionis divinae essentiae ab hominibus, est auferre
ipsam beatitudinem. Necesse est ergo ad beatitudinem intellectus
creati, ut divina essentia videatur, Matth. V, 8: beati mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quo ad visionem autem divinae
essentiae, oportet tria attendere. Primo, quia numquam videbitur
oculo corporali, vel aliquo sensu, vel imaginatione, cum per sensus
non percipiantur nisi sensata corporea; Deus autem incorporeus est;
infra IV, v. 24: Deus spiritus est. Secundo, quia intellectus
humanus quamdiu corpori est coniunctus, Deum videre non potest, quia
aggravatur a corruptibili corpore, ne possit ad summum contemplationis
pertingere. Et inde est quod anima quanto magis est a passionibus
libera, et purgata ab affectibus terrenorum, tanto amplius in
contemplationem veritatis ascendit, et gustat quam suavis est dominus.
Summus gradus autem contemplationis est videre Deum per essentiam; et
ideo quamdiu homo in corpore subiecto ex necessitate passionibus multis
vivit, Deum non potest per essentiam videre. Ex. c. XXXIII,
20: non videbit me homo et vivet. Ad hoc ergo quod intellectus
humanus divinam essentiam videat, necesse est ut totaliter deserat
corpus; vel per mortem, sicut apostolus dicit II Cor. V, 8:
audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et
praesentes esse ad dominum; vel quod totaliter abstrahatur per raptum a
corporis sensibus, sicut de Paulo legitur II Cor. c. XII,
3. Tertio modo, quod nullus intellectus creatus quantumcumque
abstractus, sive per mortem, vel a corpore separatus, videns divinam
essentiam, ipsam nullo modo comprehendere potest. Et ideo communiter
dicitur, quod, licet divina essentia tota videatur a beatis, cum sit
simplicissima et partibus carens, tamen non videtur totaliter, quia
hoc esset eam comprehendere. Hoc enim quod dico totaliter, dicit
modum quemdam. Quilibet autem modus Dei est divina essentia; unde
qui non videt eum totaliter, non comprehendit eum. Comprehendere
autem proprie dicitur aliquis aliquam rem cognoscendo, qui cognoscit
rem illam quantum in se cognoscibilis est; alias, quamvis cognoscat
eam, non tamen comprehendit. Sicut qui cognoscit hanc propositionem:
triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, syllogismo
dialectico, non cognoscit eam quantum cognoscibilis est, et ideo non
cognoscit totaliter; sed qui cognoscit eam syllogismo demonstrativo,
totaliter scit eam. Unumquodque enim tantum cognoscibile est, quantum
habet de ente et veritate; sed ipse cognoscens tantum cognoscit quantum
habet de virtute cognoscitiva. Omnis autem substantia intellectualis
creata est finita: ergo finite cognoscit. Cum ergo Deus sit
infinitae virtutis et entitatis, et per consequens infinite
cognoscibilis, a nullo intellectu creato cognosci potest quantum est
cognoscibilis; et ideo omni intellectui creato remanet
incomprehensibilis; Iob XXXVI, 26: ecce Deus magnus vincens
scientiam nostram. Solus autem ipse comprehendendo contemplatur
seipsum, quia tanta est eius virtus in cognoscendo quanta est eius
entitas in essendo. Ier. XXXII, 18: fortissime, magne,
potens dominus exercituum nomen tibi, magnus consilio,
incomprehensibilis cogitatu. Sic ergo, secundum praemissa,
intelligitur Deum nemo vidit unquam. Primo sic: nemo, idest nullus
hominum, vidit Deum, idest essentiam divinam, oculo corporali et
imaginario. Secundo nemo, in hac mortali vita vivens, vidit divinam
essentiam in seipsa. Tertio nemo, homo vel Angelus, vidit Deum,
visione comprehensionis. Quod autem de aliquibus dicitur, quod Deum
viderunt oculo, seu viventes in corpore, intelligitur non per
essentiam, sed per subiectam creaturam, ut dictum est. Sic ergo
necessarium erat quod reciperemus sapientiam, quia Deum nemo vidit
unquam. Huius autem sapientiae sufficiens doctor nobis proponitur ab
Evangelista, cum subdit unigenitus filius qui est in sinu patris, in
quo ostendit nobis doctoris ipsius facultatem per tria. Scilicet per
naturalem similitudinem, et per singularem excellentiam, et per
perfectissimam consubstantialitatem. Per naturalem similitudinem,
quia filius naturaliter similitudinem patris habet. Et inde est etiam
quod intantum aliquis dicitur filius Dei, inquantum similitudinem
filii naturalis participat; et intantum cognoscit, inquantum de
similitudine eius habet: quia cognitio fit per assimilationem. I
Io. III, 2: nunc filii Dei sumus, et sequitur: cum
apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est. Et ideo
in hoc quod Evangelista dicit filius, importatur similitudo, et
aptitudo ad cognoscendum Deum. Sed quia iste doctor specialius quam
alii filii Deum cognoscit, ideo Evangelista hoc insinuat per
excellentiam singularem, cum dicit unigenitus; quasi dicat: iste
cognoscit Deum prae aliis filiis. Ideo dicitur unigenitus, quia est
filius naturalis, eamdem habens cum patre naturam et cognitionem;
Ps. II, 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu. Quamvis
autem singulariter cognosceret, posset tamen sibi deesse facultas
docendi, si non cognosceret totaliter; et ideo addit tertium,
scilicet consubstantialitatem eius ad patrem, cum dicit in sinu
patris: ut non accipiatur sinus prout in hominibus veste praecinctis
dici consuevit, sed pro patris occulto. Illud enim in occulto
gerimus, quod in sinu portamus. Occultum autem patris est, quia
superexcedit omnem virtutem, et cognitionem, cum divina essentia sit
infinita. In illo ergo sinu, idest in occultissimo paternae naturae
et essentiae, quae excedit omnem virtutem creaturae, est unigenitus
filius; et ideo consubstantialis est patri. Et quod Evangelista hic
significavit per sinum hoc David expressit per uterum, dicens Ps.
CIX, 3: ex utero ante Luciferum, idest ex intimo et occulto meae
essentiae, incomprehensibili omni intellectui creato, genui te, et
consubstantialem mihi, et eiusdem naturae et virtutis et potestatis et
cognitionis; I Cor. II, v. 11: quae sunt hominis, nemo novit
nisi spiritus hominis (...) et quae sunt Dei, nemo novit nisi
spiritus Dei. Comprehendit ergo divinam essentiam, quae sua est.
Anima autem Christi Deum cognoscendo non comprehendit, quia hoc non
dicitur, nisi de unigenito, qui est in sinu patris. Unde et dominus
dicit Matth. XI, 27: nemo novit patrem, nisi filius, et cui
voluerit filius revelare; ut utrumque intelligatur de notitia
comprehensionis, de qua hic videtur loqui Evangelista. Nullus enim
divinam comprehendit essentiam, nisi solus Deus pater, et filius, et
spiritus sanctus. Sic ergo patet facultas doctoris ad docendum.
Notandum etiam, quod per hoc quod dicit qui est in sinu patris,
excluditur error quorumdam, dicentium, patrem invisibilem esse,
filium vero visibilem, et non visum fuisse in veteri testamento.
Nam, ex hoc quod est in abscondito patris, manifestum est quod
naturaliter invisibilis est, sicut pater. Et propter hoc dicebat de
ipso Is. XLV, 15: tu es vere Deus absconditus. Et ideo in
Scriptura divina fit mentio de incomprehensibilitate filii; Matth.
XI, 27: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit
nisi filius; Prov. XXX, 4: quod nomen filii eius, si nosti?
Consequenter Evangelista modum tradendi ipsam doctrinam insinuat, cum
dicit ipse enarravit. Olim enim unigenitus filius manifestavit Dei
cognitionem per prophetas, qui eum intantum annuntiaverunt inquantum
aeterni verbi fuerunt participes. Unde dicebant: factum est verbum
domini et cetera. Sed nunc ipse unigenitus, filius, enarravit
fidelibus. Is. LII, 6: ego ipse qui loquebar, ecce adsum;
Hebr. I, 1: multifariam, multisque modis olim Deus loquens
patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in
filio. Et haec doctrina ideo omnibus aliis doctrinis supereminet
dignitate, auctoritate et utilitate, quia ab unigenito filio, qui est
prima sapientia, immediate est tradita. Hebr. II, 3: quae cum
initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt, in nos
confirmata est. Sed quid narravit nisi unum Deum? Hoc ipsum et
Moyses enarravit, Deut. VI, 4: audi, Israel: dominus Deus
tuus, dominus unus est. Quid ergo amplius Moyse? Multum per omnem
modum, quia mysterium Trinitatis, et multa alia, quae nec Moyses,
nec aliquis prophetarum narravit.
|
|