|
Supra ostendit Evangelista quomodo Christus innotuit testimonio
Ioannis ipsis apostolis; hic plenius explicat ipsum testimonium. Et
primo ponit testimonium Ioannis ad turbas; secundo vero testimonium
quod perhibuit de Christo discipulis suis, ibi altera die iterum
stabat. Si autem bene considerentur quae dicta sunt, duplex
testimonium Ioannis ad Christum invenitur. Unum quod tulit Christo
in eius praesentia, aliud in eius absentia: nisi enim in eius
praesentia testimonium Ioannes tulisset, non dixisset hic erat, et
nisi in eius absentia, non diceret quem dixi vobis. Primo ergo
Evangelista explicat testimonium Ioannis quod tulit de Christo in
eius absentia; secundo quod tulit in eius praesentia, ibi altera die
vidit. Differunt autem haec duo testimonia, quia primum tulit
interrogatus, alterum spontaneus; et ideo in primo testimonio non
solum ponitur testimonium quod tulit, sed etiam ipsa interrogatio.
Primo autem fuit interrogatus de persona; secundo de officio, ibi et
qui missi fuerant. Ostenditur ergo primo quomodo Ioannes confessus
est se non esse quod non erat; secundo quomodo non negavit se esse quod
erat, ibi dixerunt ergo ei: quis es? Circa primum ponuntur tres
interrogationes est tres responsiones, sicut patet in littera. In
prima autem interrogatione est magna Iudaeorum reverentia ad Ioannem,
qui mittunt ad eum, eius testimonium inquirentes. Ubi magnitudo
reverentiae ex quatuor colligitur. Primo ex mittentium dignitate: non
enim Galilaei miserunt, sed illi qui praecipui fuerunt in populo
Israel, scilicet Iudaei, qui sunt de tribu Iuda, habitantes iuxta
Ierusalem; I Paral. V, de Iuda elegit dominus principes populi;
infra IV, 22: salus ex Iudaeis est. Secundo ex loci
praeeminentia, quia ab Ierusalem, quae est civitas sacerdotalis, et
divino cultui mancipata; infra IV, 20: vos dicitis, quia
Ierosolymis est locus ubi adorare oportet. Is. XIX, 21: et
colent eum in hostiis et in muneribus. Tertio ex nuntiorum
auctoritate, qui solemnes erant, et sanctiores in populo, quia
sacerdotes et Levitae; Is. LXI, 6: vos sacerdotes domini
vocabimini. Quarto ex hoc quod miserunt ut Ioannes de se testimonium
perhiberet, quasi tantam fidem habentes dictis suis, ut crederent
Ioanni de seipso etiam testimonium perhibenti. Unde dicitur ut
interrogarent eum, tu quis es? Quod Christo non faciebant; immo
dicebant ei, Io. VIII, 13: tu testimonium perhibes de teipso
et cetera. Consequenter cum dicit et confessus est, et non negavit,
ponitur Ioannis responsio. Ideo autem Evangelista ingeminat hoc quod
dicit et confessus est, ut ostendat humilitatem Ioannis: quia licet
esset tantae auctoritatis apud Iudaeos ut eum crederent Christum, non
tamen honorem sibi non debitum usurpabat; immo confessus est, quia non
sum ego Christus. Sed quid est hoc quod dicit confessus est, et non
negavit? Videtur autem quod negavit, quia dicit se non esse
Christum. Sed dicendum est, quod ideo non negavit veritatem, quia
dixit se non esse Christum: alias negasset veritatem. Iob XXXI,
26: si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare; et
laetatum est cor meum in abscondito et osculatus sum manum meam ore
meo: quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
Non negavit ergo veritatem quia quantumcumque haberetur magnus, non
est elatus in superbiam, usurpans sibi honorem alienum. Et confessus
est, quia, non sum ego Christus: quia vere non erat. Supra: non
erat ille lux et cetera. Sed cum hi qui missi erant non quaererent an
esset Christus, sed quis esset; quare Ioannes respondit non sum ego
Christus? Sed dicendum, quod magis respondet ad mentem quaerentium,
quam ad quaestionem; et hoc potest accipi dupliciter. Secundum
Origenem enim intelligendum est, quod sacerdotes et Levitae bona
intentione venerant ad ipsum. Cognoverant enim ex Scripturis, et
praecipue ex prophetia Danielis, quia iam venerat tempus adventus
Christi. Unde videntes sanctitatem Ioannis, suspicabantur eum esse
Christum: unde miserunt ad Ioannem, quasi scire volentes per hoc
quod dicunt ei tu quis es? An ipse se Christum fateretur. Et ideo
eorum respondit menti non sum ego Christus. Chrysostomus vero dicit,
quod isti fraudulenter interrogabant. Nam Ioannes cognatus erat
sacerdotum, utpote principis sacerdotum filius, erat etiam sanctus;
et tamen testimonium perhibebat Christo, cuius genus humile
videbatur. Unde et dicebant: nonne iste est fabri filius? Et
ignotus erat eis. Et ideo cupientes magis habere magistrum Ioannem
quam Christum, mittunt ad eum volentes eum per blanditias allicere,
et inducere ut sibi honorem hunc attribuens, confiteatur se esse
Christum. Quam quidem malitiam videns Ioannes, dicit non sum ego
Christus. Secunda interrogatio ponitur consequenter, cum dicitur et
interrogaverunt eum: quid ergo? Elias es tu? Sciendum est autem,
quod a populo Iudaeorum sicut expectabatur dominus venturus, ita
expectabatur Elias Christum praecessurus; Mal. ult., 5: mittam
vobis Eliam et cetera. Et ideo videntes, qui missi erant quod
Ioannes non confitebatur se esse Christum, instant quod saltem
confiteatur si est Elias. Et hoc est quod dicunt quid ergo? Elias
es tu? Quidam autem haeretici dicunt, quod anima de corpore
transmittitur in corpus. Et hoc dogma tunc temporis erat in
auctoritate apud Iudaeos, unde credebant quod propter similitudinem
operum Ioannis ad Eliam, anima Eliae esset in corpore Ioannis. Et
dicunt quod quaerebant isti a Ioanne, an esset Elias; idest, an
anima Eliae esset in Ioanne; et adducunt pro eis, quod dicit
dominus, Matth. XI, 14, de Ioanne: si vultis scire, ipse est
Elias. Sed tamen contrariatur eis responsio Ioannis dicentis non sum
Elias. Ad quod ipsi respondent, quod Ioannes ex ignorantia
respondit, nesciens, an anima sua esset anima Eliae. Sed contra hoc
dicit Origenes, quod valde irrationabile videtur, quod Ioannes
tamquam propheta a spiritu illuminatus, et de Dei unigenito tanta
narrans, ignoraret de seipso, an numquam eius anima fuerit in Elia.
Non hac ergo intentione quaerebant Elias es tu? Sed quia habentes ex
Scripturis, IV Reg. II, 11 quod Elias non fuit mortuus, sed
vivus raptus est per turbinem in caelum, credebant eum subito inter eos
apparuisse. Sed contra hoc est quod Ioannes ex notis parentibus natus
erat, et nativitas eius omnibus nota erat. Unde dicitur Lc. I,
63, quod mirati sunt universi, et ponebant in corde suo, dicentes:
quis putas puer iste erit? Ad quod potest dici, quod non est
incredibile quod ita aestimarent de Ioanne, sicut dictum est. Quia
et simile habetur Matth. XIV, 1 quod Herodes credebat de
Christo quod esset Ioannes, quem ipse decollaverat, et tamen diu
antequam Ioannes decollatus esset, Christus praedicaverat, et notus
fuerat. Et ideo, ex simili amentia et crassitudine, Iudaei
quaerebant a Ioanne an ipse esset Elias. Sed quid est hoc quod dicit
Ioannes non sum, scilicet Elias cum Christus dixerit, Matth.
XI, 14, ipse est Elias? Hanc autem quaestionem solvit
Angelus, Lc. I, 17: ipse praecedet ante eum in spiritu et
virtute Eliae, in suis scilicet operibus. Non fuit ergo Elias in
persona, sed in spiritu, et virtute: quia scilicet similitudinem
Eliae in suis operibus ostendebat. Potest autem attendi similitudo
quantum ad tria. Primo quantum ad officium: quia sicut Elias
secundum domini adventum praeveniet, ita iste praecessit primum et
cetera. Unde et Angelus dixit: ipse praecedet ante ipsum et cetera.
Secundo quantum ad vivendi modum: quia Elias in desertis morabatur,
parco utebatur cibo et duris vestibus operiebatur, ut dicitur III
Reg. XIX, 3 ss. et IV Reg. I, 8. Et Ioannes in
desertis erat, cibus eius locustae et mel silvestre, et zona eius de
pilis camelorum. Tertio quantum ad zelum: quia maximi zeli fuit;
unde dicebat III Reg. XIX, 10: zelo zelatus sum pro domino.
Sic et Ioannes zelo veritatis mortuus est, ut patet Matth. XIV,
v. 6 ss. Consequenter cum dicit propheta es tu? Ponitur tertia
quaestio. Ubi primo quaeritur. Cum dicatur Lc. I, v. 76: tu
puer propheta altissimi vocaberis etc. quid est quod Ioannes
interrogatus si esset propheta, respondit se non esse prophetam? Ad
quod tripliciter respondetur. Uno modo quod Ioannes non est propheta
simpliciter, sed plusquam propheta. Alii namque prophetae solum
futura praedicebant a remotis; Hab. II, 3: si moram fecerit,
expecta illum; Ioannes vero Christum praesentem annuntiavit, quasi
digito ostendens; infra: ecce agnus Dei. Et ideo, Matth. XI,
9, dominus dicit eum esse plus quam prophetam. Item alio modo,
secundum Origenem, quia Iudaei ex malo intellectu tres excellentes
personas futuras credebant circa adventum Christi, scilicet ipsum
Christum, Eliam et quemdam alium maximum prophetam, de quo Deut.
XVIII, 15: prophetam suscitabit nobis dominus et cetera. Et
licet hic maximus propheta, secundum veritatem, non sit alius quam
Christus, tamen secundum Iudaeos alius est a Christo; et ideo non
quaerunt simpliciter utrum sit propheta, sed an sit ille propheta
maximus. Quod quidem ex ordine quaestionis apparet. Nam primo,
quaerunt an sit Christus; secundo, an sit Elias; tertio, an sit
propheta ille. Et ideo in Graeco ponitur hic articulus, ut dicatur
ly propheta, quasi anthonomastice dictum. Tertio modo quia Pharisaei
movebantur contra Ioannem, quod sibi baptizandi officium praeter
ordinem legis et traditionem eorum assumpsisset. De tribus autem
habetur in veteri testamento quibus competere poterat baptizare,
scilicet de Christo; Ez. XXXVI, 25, ex persona Christi
dicitur: effundam super vos aquam mundam et cetera. Item de Elia,
de quo dicitur IV Reg. II, 8, quod divisit aquas Iordanis, et
transiens raptus est. Item de Eliseo, qui Naaman Syrum lavari
fecit septies in Iordane, ut lavaretur a lepra: ut dicitur IV
Reg. c. V, 9. Videntes ergo Iudaei Ioannem baptizare,
credebant eum aliquem istorum esse, scilicet Christum, vel Eliam,
vel Eliseum; et ideo cum dicunt hic propheta es tu? Interrogant an
sit Eliseus. Et dicitur singulariter propheta, propter multa
miracula quae fecerat; unde et ipse dicit IV Reg. V, 8: sciat
prophetam esse in Israel. Et secundum hoc respondet non sum,
scilicet Eliseus. Consequenter cum dicit dixerunt ergo ei, quis es?
Ostendit quomodo confessus est se esse quod erat, et primo ponitur
interrogatio nuntiorum; secundo responsio, ibi ego vox clamantis in
deserto. Dixerunt ergo: quis es tu ut responsum demus his qui
miserunt nos? Quasi dicant: ad hoc missi sumus, ut sciamus quis es;
ideo dicas nobis quid dicis de te ipso? Sed attende Ioannis
devotionem: iam implevit quod apostolus dicit, Gal. II, 20,
vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus. Et ideo non
respondet: ego sum filius Zachariae, vel talis, et talis; sed solum
illud in quo Christum sequebatur. Unde dicit: ego vox clamantis in
deserto. Dicit autem se vocem esse, quia vox origine posterior est
verbo, sed notitia prior. Nam verbum in corde conceptum, per vocem
prolatam cognoscimus, cum sit signum eius. Deus autem pater
praecursorem misit Ioannem in tempore factum, ut verbum suum ab
aeterno conceptum annuntiaretur; et ideo congrue dicit ego vox. Quod
autem addit clamantis, potest intelligi dupliciter, ut scilicet sit
vel Ioannis in deserto clamantis et praedicantis, vel Christi
clamantis in ipso, secundum illud II Cor. ult., 3: an
experimentum eius quaeritis qui in me loquitur Christus? Clamat autem
propter quatuor. Primo namque clamor manifestationem importat; et
ideo ut ostendat quod Christus in Ioanne et in se manifeste
loquebatur, clamat; infra VII, 37: in novissimo die magno
festivitatis stabat Iesus, et clamabat dicens: si quis sitit, veniat
ad me et bibat. In prophetis autem non clamavit, quia prophetiae in
aenigmate et figuris datae sunt; unde in Ps. XVII, 12
dicitur: tenebrosa aqua in nubibus aeris. Secundo quia clamor fit ad
distantes; Iudaei autem elongati erant a Deo, ideo necesse erat quod
clamaret. Ps. LXXXVII, 19: elongasti a me amicum et
proximum. Tertio clamat, quia surdi erant. Is. XLII, 19:
quis surdus, nisi servus meus? Quarto clamat, quia cum indignatione
loquitur, quia ipsi iram Dei meruerunt. Ps. II, 5: loquetur ad
eos in ira sua et cetera. Sed attende quod clamat in deserto, quia,
Lc. III, 2, factum est verbum domini super Ioannem Zachariae
filium in deserto. Et potest esse huiusmodi ratio et litteralis et
mystica. Litteralis quidem, ut in deserto manens, immunis esset ab
omni peccato, ut sic dignior esset Christo testimonium ferre, et ex
vita sua testimonium suum credibilius esset hominibus. Mystica autem
causa duplex est. Nam per desertum gentilitas designatur, iuxta illud
Is. c. LIV, 1: multi filii desertae, magis quam eius quae
habet virum. Ut ergo ostenderet quod doctrina Dei de cetero non debet
esse in Ierusalem tantum, sed in gentibus, clamavit in deserto.
Matth. XXI, 43: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur
genti facienti fructus eius. Item, per desertum intelligitur
Iudaea, quae iam deserta erat; Matth. c. XXIII, 38: ecce
relinquetur vobis domus vestra deserta. Clamavit ergo in deserto,
idest est in Iudaea, ut per hoc daretur intelligi, quod populus cui
praedicabat, iam desertus erat a Deo; Ps. LXII, 3: in terra
deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi. Sed quid
clamat? Dirigite viam domini: quia ad hoc missus fuit; Lc. I,
76: tu puer propheta altissimi vocaberis, praeibis enim ante faciem
domini parare vias eius. Via autem ad recipiendum Deum parata et
recta, est via iustitiae, secundum illud Is. c. XXVI, 7:
semita iusti recta est et cetera. Tunc enim semita iusti est recta
quando homo totus subiicitur Deo, ut scilicet intellectus per fidem,
voluntas per amorem, operatio per obedientiam Deo subdantur. Et
hoc, sicut dicit Isaias propheta; idest, sicut praedixit. Quasi
dicat: ego sum ille in quo ista complentur.
|
|