|
Supra Ioannes interrogatus perhibuit testimonium Christo de seipso
quantum ad personam; hic vero quantum ad officium. Et circa hoc
ponuntur quatuor. Primo interrogantes; secundo interrogatio, ibi et
interrogaverunt eum; tertio responsio, in qua testimonium perhibuit,
ibi respondit eis Ioannes et cetera. Quarto locus ubi haec facta
sunt, ibi haec in Bethania facta sunt. Interrogantes autem sunt
Pharisaei. Unde dicit et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis.
Et quidem, secundum Origenem, quod dicitur ex hoc loco, ad aliud
testimonium pertinet: et isti qui missi sunt ex Pharisaeis, non sunt
iidem cum sacerdotibus et Levitis, qui missi sunt a Iudaeorum
universitate, sed alii specialiter missi a Pharisaeis. Et secundum
hoc dicitur: et qui missi sunt, non a Iudaeis scilicet, sicut
fuerunt sacerdotes et Levitae, sed alii erant ex Pharisaeis. Et
ideo dicit quod, quia sacerdotes et Levitae disciplinati erant et
reverentes, humiliter et cum reverentia Ioannem interrogant de eius
dignitate, utrum scilicet Christus esset, an Elias, an propheta;
isti vero, qui ex Pharisaeis erant, secundum nomen suum divisi et
importuni, contumeliosas voces praetendunt Baptistae, unde dixerunt
ei: quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque
propheta? Secundum alios vero, Gregorium scilicet, Chrysostomum et
Augustinum, isti qui ex Pharisaeis, sunt illi iidem qui missi
fuerant a Iudaeis sacerdotes et Levitae. Quaedam enim secta erat
inter Iudaeos, qui propter exteriorem cultum divisi erant ab aliis:
unde et Pharisaei, idest divisi vocabantur; in qua quidem erant
aliqui de sacerdotibus et Levitis, et aliqui de populo. Ut ergo
nuntii maioris auctoritatis essent, miserunt sacerdotes et Levitas,
qui erant ex Pharisaeis, ut eis nec sacerdotalis ordinis dignitas,
nec religionis deesset auctoritas. Ideo autem Evangelista addit hoc
quod dicitur et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis, ut primo
quidem rationem quaestionis Baptismi Ioannis, pro qua missi non
fuerunt, assignet; quasi dicat: missi fuerunt, ut interrogarent a
Ioanne quis esset. Sed quod quaerunt quid ergo baptizas? Fecerunt,
quia erant ex Pharisaeis, quibus eorum religio ausum praebebat.
Secundo, ut dicit Gregorius, ut ostendat qua intentione quaesierunt
a Ioanne tu quis es? Pharisaei enim inter omnes alios insidiose, et
calumniose se habebant ad Christum. Unde ipsi dixerunt ei, Matth.
XII, 24: in Beelzebub principe Daemoniorum Daemonia eiicit.
Ipsi etiam inierunt cum Herodianis consilium, ut caperent Iesum in
sermone. Matth. XXII, 15. Et ideo per hoc quod dicit qui
missi fuerant, erant ex Pharisaeis, ostendit, quod calumniose se
habebant, et ex invidia eum interrogaverunt. Interrogatio autem est
de officio baptizandi, unde dicitur et interrogaverunt eum, et
dixerunt ei: quid ergo baptizas? et cetera. Unde notandum est, quod
non quaerunt ut sciant, sed ut impediant. Quia enim videbant
multitudinem populi ad Ioannem currere, propter novum ritum
baptizandi, et extraneum a ritu Pharisaeorum et legis, invidebant
Ioanni, et conabantur pro posse impedire Baptismum eius; et ideo,
se continere non valentes, suam manifestant invidiam, et dicunt quid
ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
Quasi dicant: non debes baptizare, ex quo negas te esse aliquem
illorum trium in quibus praefiguratus est Baptismus, ut dictum est
supra. Scilicet, si tu non es Christus, qui habiturus est fontem in
ablutionem peccati; et si non es Elias, sive propheta, idest
Eliseus, qui sicco vestigio Iordanem transiverunt, ut dicitur IV
Reg. II, 8, quomodo audes baptizare? Similes istis sunt
invidi, animarum profectum impedientes, qui dicunt videntibus: nolite
videre etc.: Is. XXX, 10. Responsio autem est vera: unde
dicit respondit eis Ioannes, dicens: ego baptizo in aqua. Quasi
dicat: non debetis mirari, si ego, qui non sum Christus, nec
Elias, nec propheta, baptizo: quia Baptismus meus non est
completivus, sed imperfectus. Nam ad perfectionem Baptismi exigitur
lotio corporis et animae; et corpus quidem secundum naturam lavatur
aqua, anima vero non nisi spiritu. Unde ego baptizo in aqua, idest,
corpore lavo corpus; veniet autem alius, qui perfecte baptizabit,
scilicet in aqua et spiritu sancto; Deus et homo, qui et corpus aqua
et spiritum spiritu lavabit, ita quod sanctificatio spiritus
derivabitur ad corpus. Act. I, 5: Ioannes quidem baptizavit
aqua, vos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies.
Testimonium autem perhibet de Christo, cum dicit medius autem vestrum
stetit etc., et primo per comparationem ad Iudaeos; secundo per
comparationem ad seipsum, ibi ipse est qui post me venturus est. Ad
Iudaeos autem comparat eum, dicens medius autem vestrum stetit; quasi
dicat: ego imperfectum opus feci; sed est alius qui perficiet opus
meum, qui medius vestrum stetit. Quod quidem exponitur
multipliciter. Uno siquidem modo, secundum Gregorium, Chrysostomum
et Augustinum, ut referatur ad communem Christi conversationem inter
homines, quia, secundum naturam humanam, aliis hominibus similis
apparuit; Phil. II, 6: qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam
servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus
ut homo. Et secundum hoc dicit medius vestrum stetit, idest multoties
conversatus est quasi unus ex vobis; Lc. XXII, v. 27: ego in
medio vestrum sum. Quem vos nescitis, idest, hoc quod Deus factus
est homo, capere non potestis. Item, nescitis quam magnus sit
secundum naturam divinam, quae in eo latebat; Iob XXXVI, 26:
ecce dominus magnus vincens scientiam vestram. Et ideo, ut
Augustinus dicit, accensa est lucerna, scilicet Ioannes, ut
inveniatur Christus. Ps. CXXXI, 17: paravi lucernam
Christo meo. Alio modo exponitur, secundum Origenem, et hoc
dupliciter. Primo ut referatur ad Christi divinitatem; et secundum
hoc medius vestrum, idest in medio omnium rerum, stetit, scilicet
Christus: quia ipse secundum quod verbum a principio creaturae
implevit universam creaturam. Ier. XXIII, 24: caelum et
terram ego impleo. Quem tamen vos nescitis, quia, ut dicitur supra,
in mundo erat (...) et mundus eum non cognovit. Alio modo ut
referatur ad causalitatem humanae sapientiae, et dicatur medius vestrum
stetit; idest, in intellectu omnium relucet: quia quicquid lucis et
sapientiae est in hominibus, provenit eis ex participatione verbi. Et
dicit in medio, quia in medio hominis corporaliter est cor, cui
attribuitur quaedam sapientia et intellectus: unde, licet intellectus
non habeat organum corporale, tamen quia cor est principale organum,
consuevit accipi pro intellectu; unde in medio stare dicitur secundum
hanc similitudinem, inquantum illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum. Quem tamen vos nescitis; quia, ut dicitur supra, lux in
tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Quarto modo
exponitur ut referatur ad propheticam Christi praenuntiationem, ut sic
respondeatur principaliter Pharisaeis, qui continue Scripturas
veteris testamenti, in quibus praenuntiabatur Christus, inquirebant,
et tamen eum non cognoscebant. Et secundum hoc dicitur medius vestrum
stetit; idest, in sacra Scriptura, quam vos semper revolvitis;
infra V, 39: scrutamini Scripturas. Quem tamen vos nescitis,
quia cor vestrum induratum est propter infidelitatem et oculi vestri
excaecati sunt, ut non agnoscatis praesentem, quem creditis futurum.
Comparat autem Christum ad se Ioannes, cum dicit ipse est qui post
me venturus est. Ubi primo ponit excellentiam Christi ad seipsum;
secundo vero excellentiae immensitatem ostendit, ibi cuius non sum
dignus ut solvam corrigiam calceamenti. Excellentiam autem Christi ad
seipsum ostendit et quantum ad ordinem praedicationis, et quantum ad
ordinem dignitatis. Quantum quidem ad ordinem praedicationis,
Ioannes primo innotuit. Et ideo dicit ipse est qui post me venit, ad
praedicandum, baptizandum et moriendum; quia, ut dicitur Lc. I,
76, praeibis ante faciem domini, parare vias eius. Sed Ioannes
quidem praecessit Christum, sicut imperfectum perfectum, et sicut
dispositio formam; sicut dicitur I Cor. c. XV, 46: non prius
quod spirituale, sed quod animale. Nam tota vita Ioannis fuit
quoddam praeparatorium ad Christum; unde dixit supra ego vox clamantis
in deserto. Sed Christus praecessit Ioannem et nos omnes, sicut
perfectum imperfectum, et sicut exemplar exemplatum. Matth. XVI,
24: si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat
crucem suam, et sequatur me; I Pet. c. II, 21: Christus
passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Quantum vero ad
ordinem dignitatis, cum dicit qui ante me factus est, idest, mihi
praelatus est, et dignitate praepositus; quia, ut dicit infra
III, 30, me oportet minui, illum autem crescere. Immensitatem
autem excellentiae assignat cum dicit cuius ego non sum dignus ut solvam
eius corrigiam calceamenti. Quasi dicat: non intelligatis ipsum mihi
in dignitate praepositum sicut unus homo praefertur alteri, sed tam
excellenter, quod nihil sum in comparatione ad ipsum. Et hoc patet,
quia non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti eius: quod est
minimum obsequium quod hominibus fieri potest. Ex quo patet quod
Ioannes multum accesserat ad Dei cognitionem, inquantum ex
consideratione infinitae magnitudinis Dei se totaliter vilipendebat,
et nihil se esse dicebat. Sicut Abraham, cum Deum cognovisset,
dicebat, Gen. XVIII, 27: loquar ad dominum meum, cum sim
pulvis et cinis. Sic Iob c. XLII, 5, cum dominum vidisset,
dixit: nunc oculus meus videt te; idcirco ipse me reprehendo, et ago
poenitentiam in favilla et cinere. Sic Is. XL, 17, postquam
vidit gloriam Dei dixit: omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram
eo. Et haec quidem expositio est litteralis. Exponitur autem et
mystice. Uno modo secundum Gregorium, ut per calceamentum, quod fit
de pellibus mortuorum animalium, intelligatur humana natura mortalis,
quam Christus assumpsit; Ps. LIX, 10: in Idumaea extendam
calceamentum meum et cetera. Corrigia autem calceamenti eius, est
ipsa unio divinitatis et humanitatis, quam nec Ioannes, nec aliquis,
potest solvere nec potuit plene investigare, cum talis esset quod
hominem faceret Deum, et Deum hominem. Et ideo dicit cuius non sum
dignus ut solvam corrigiam calceamenti; idest, ut explicem mysterium
incarnationis et cetera. Intelligendum est plene et perfecte: nam
quoquo modo et Ioannes et alii praedicatores, licet imperfecte,
solvunt corrigiam calceamenti. Alio modo exponitur, quia in veteri
lege praeceptum erat, Deut. XXV, 5-10 quod quando aliquis
moriebatur sine liberis, frater defuncti uxorem defuncti recipere
tenebatur, et ex ea semen fratri suo suscitare; quod si nollet eam in
uxorem recipere, tunc aliquis propinquus defuncti eam recipere volens,
debebat eum discalceare in signum huius cessionis, et illam in uxorem
recipere, et domus eius debebat vocari domus discalceati. Secundum
hoc ergo dicit cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere;
idest, non sum dignus habere sponsam, quae sibi debetur, Ecclesiam.
Quasi dicat: non sum dignus ut vocer sponsus Ecclesiae, quae
consecratur Christo in Baptismo spiritus; ego autem baptizo in aqua
tantum. Infra III, 29: qui habet sponsam, sponsus est et
cetera. Locus autem, ubi praedicta facta sunt, subditur
consequenter, cum dicit haec in Bethania facta sunt trans Iordanem.
Sed circa hoc primo consurgit quaestio. Cum Bethania sit in monte
oliveti quod est iuxta Ierusalem, sicut dicitur Io. XI, 1 et
Matth. XXVI, 6 quomodo dicit quod facta sunt trans Iordanem,
qui multum distabat ab Ierusalem? Sed dicendum, secundum Origenem
et Chrysostomum, quod non debet dici Bethania, sed Bethabora, quae
est quaedam villa ultra Iordanem: et hoc quod dicit Bethania,
corruptum est vitio scriptorum. Sed quia tam libri Graeci quam
Latini habent Bethania, ideo dicendum est aliter, quod est duplex
Bethania: una quae est prope Ierusalem in latere montis oliveti,
alia trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. Quod autem
mentionem facit de loco, habet rationem litteralem et mysticam.
Litteralem quidem secundum Chrysostomum, quia Ioannes scribebat
Evangelium istud viventibus forte aliquibus qui et tempus quo ista
facta sunt, et locum viderunt, et ideo quasi ad maiorem certitudinem
illos testes facit illorum quae viderant. Mysticam vero, quia haec
loca conveniunt Baptismo. Nam, si dicatur Bethania, quae domus
obedientiae interpretatur, significat quod necesse est per obedientiam
fidei ad Baptismum pervenire; Rom. I, 5: ad obediendum fidei in
omnibus gentibus. Si vero dicatur Bethabora, quae interpretatur
domus praeparationis, significat quod per Baptismum praeparatur homo
ad vitam aeternam. Nec vacat mysterio quod trans Iordanem sit.
Iordanis enim interpretatur descensus eorum; et, secundum Origenem,
significat Christum, qui descendit de caelis, ut dicit ipse:
descendi de caelo, ut facerem voluntatem patris mei. Unde dicitur
Eccli. XXIV, 41: ego quasi fluvius Dorix. Per ipsum autem
omnes ingredientes in hunc mundum, mundari convenit, secundum illud
Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
Convenienter etiam Iordanis Baptismum significat. Ipse enim
confinium est inter illos qui acceperunt sortes hereditatis a Moyse ex
una parte Iordanis, et illos qui acceperunt a Iosue ex alia; et ita
Baptismus quasi quoddam confinium est inter Iudaeos et gentiles, qui
proficiscuntur illuc, ut se lavent ad Christum venientes, ut
opprobrium peccati deponant. Sicut enim filios Israel terram
promissionis intrantes oportuit transire Iordanem, ita et per
Baptismum oportet patriam caelestem intrare. Dicit autem trans
Iordanem, ut insinuet quod etiam transgressoribus et peccatoribus
Baptismum poenitentiae praedicabat Ioannes; unde et dominus,
Matth. c. IX, 13: non veni vocare iustos, sed peccatores.
|
|