|
Supra Ioannes perhibuit testimonium Christo interrogatus; hic vero
perhibet aliud testimonium Christo spontaneus. Et primo quidem fert
ipsum testimonium; secundo testimonium latum confirmat, ibi et
testimonium perhibuit Ioannes. Circa primum autem primo quidem
describuntur circumstantiae testimonii; secundo ponitur ipsum
testimonium, ibi ecce agnus Dei; tertio excluditur suspicio testis,
ibi et ego nesciebam eum. Describuntur autem circumstantiae. Una
quidem ex parte temporis. Unde dicit altera die: in quo quidem
commendatur Ioannis constantia, quia non uno die, non semel tantum,
sed pluribus diebus et multoties Christo testimonium perhibebat. Ps.
CXLIV, 2: per singulos dies benedicam tibi. Commendatur etiam
eius profectus: quia non debet nobis succedere una dies sicut alia;
sed quae succedit debet esse altera, idest melior; iuxta illud Ps.
LXXXIII, 8: ibunt de virtute in virtutem. Alia circumstantia
ponitur ex parte modi testificandi, quia vidit Ioannes Iesum: in quo
insinuatur certitudo. Nam testimonium de visu certissimum est. Alia
vero circumstantia ponitur ex parte eius cui testimonium perhibetur.
Unde dicit Iesum ad se venientem, scilicet de Galilaea, ut dicitur
Matth. III, 13: venit Iesus a Galilaea. Nec tamen
intelligendum est de adventu quo venit ad Baptismum, de quo ibi
loquitur Matthaeus, sed de alio adventu quo iam baptizatus, et circa
Iordanem aliquamdiu commoratus, venit ad Ioannem, alias non
dixisset: super quem videris spiritum descendentem et manentem super
eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Et ego vidi et cetera.
Iam ergo viderat eum, et spiritum super eum descendentem quasi
columbam etc., ut infra dicit. Huius autem Christi ad Ioannem
adventus post Baptismum una causa fuit ut testimonium Ioannis
certificaretur. Dixerat enim Ioannes de Christo: ipse est qui post
me venturus est: nam aliquis posset errare in cognitione venturi, cum
adesset; venit ad Ioannem, ab eo digito ostendendus, dicente Ioanne
ecce agnus Dei et cetera. Alia ratio ut excluderet errorem. Posset
enim aliquis credere quod Christus prima vice, cum venit ad
Baptismum, venerit ad Ioannem sicut a peccatis purgandus. Christus
ergo, ut hoc excluderet, venit etiam ad eum post Baptismum. Unde
signanter dicit Ioannes ecce qui tollit. Peccatum nullum fecit, sed
venit peccatum tollere. Venit etiam ut praeberet humilitatis
exemplum: quia, ut dicitur Eccli. III, 20, quanto maior es,
humilia te in omnibus. Et advertendum, quod sicut Christo iam
concepto, quando virgo mater ascendit in montana cum festinatione,
Elisabeth matrem Ioannis visere, Ioannes in utero matris existens,
nec loqui valens, reverentiam Christo et tripudium faciens, exultavit
in utero; ita et nunc, Christo ex humilitate ad eum venienti
testimonium et reverentiam praebet, et in vocem prorumpit, dicens ecce
agnus Dei et cetera. Ubi testimonium Ioannis ponitur: in quo quidem
ostendit virtutem Christi, et dignitatem eius, ibi hic est de quo
dixi. Virtutem quidem ostendit dupliciter. Primo proponendo
figuram; secundo exponendo eam, ibi ecce qui tollit peccata mundi.
Circa primum sciendum est, quod, sicut dicit Origenes, in veteri
lege consueverunt quinque animalia offerri in templo: tria de
terrestribus, scilicet vitulus, capra et ovis, sed ovium quidem
aries, ovis et agnus; de volatilibus vero duo, turtur scilicet, et
columba: quae quidem omnia praefigurativa fuerunt veri sacrificii,
quod est Christus, qui semetipsum obtulit oblationem Deo, ut dicitur
Eph. V, 2. Quare ergo Baptista Christo testimonium perhibens,
agnum specialiter nominavit? Huius ratio est, quia sicut dicitur
Num. XXVIII, v. 3 s., licet alia fierent sacrificia in
templo ceteris temporibus, unum tamen erat quotidianum, in quo iugiter
unus agnus mane, et alius vespere offerebatur; nec hoc mutabatur
unquam, sed tamquam principale observabatur, alia vero ex adiuncto.
Et ideo per agnum, qui erat principale sacrificium, significatur
Christus, qui est principale sacrificium. Nam licet omnes sancti,
qui pro fide Christi passi sunt, prosint ad salutem fidelium, hoc
tamen non habent nisi inquantum super oblationem agni, quasi oblatio
adiuncta principali sacrificio, immolantur. Offertur quidem mane et
vespere, quia per Christum patet aditus ad intelligibilia divinorum
contemplanda et fruenda, quod pertinet ad cognitionem matutinam; et
instruimur quomodo utamur terrenis absque inquinamento, quod pertinet
ad vespertinam. Et ideo dicit: ecce agnus Dei, etc., idest per
agnum significatus. Dicit autem Dei, quia in Christo sunt duae
naturae, humana scilicet et divina. Et quod hoc sacrificium esset
virtuosum ad purgandum et sanctificandum a peccatis, habet ex virtute
divinitatis, inquantum scilicet Deus erat in Christo mundum
reconcilians sibi, II Cor. V, v. 19. Vel dicitur agnus
Dei, quasi oblatus a Deo, scilicet ab ipso Christo, qui est
Deus; sicut dicitur oblatio hominis, quam homo offert. Vel dicitur
agnus Dei, scilicet patris: quia ipse providit homini oblationem ad
offerendum pro peccatis sufficientem, quam homo per se habere non
potest. Unde Gen. c. XXII, 7, cum Isaac quaereret ab
Abraham: ubi est victima holocausti? Respondit: Deus providebit
sibi victimam holocausti. Rom. VIII, v. 32: proprio filio
suo non pepercit Deus; sed pro nobis omnibus tradidit illum. Dicitur
autem Christus agnus primo propter puritatem; Ex. XII, 5: erit
agnus anniculus etc.; I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro
vel argento redempti estis. Secundo propter mansuetudinem; Is.
LIII, 7: quasi agnus coram tondente se obmutuit. Tertio propter
fructum, Prov. XXVII, 26: agni sunt tibi ad vestimentum
tuum. Et hoc quantum ad indumentum, iuxta illud Rom. XIII, v.
14: induimini dominum Iesum Christum. Et quantum ad cibum, infra
VI, 52: caro mea est pro mundi vita. Et ideo dicebat Isaias,
c. XVI, 1: emitte agnum, domine, dominatorem terrae.
Consequenter propositam figuram exponit cum dicit qui tollit peccata
mundi, idest aufert; quod in lege nec per agnum, nec per alia
sacrificia auferri poterat, quia, ut dicitur Hebr. X, 6:
impossibile est per sanguinem taurorum et hircorum auferri peccata.
Sanguis iste tollit, idest aufert, peccata mundi. Oseae ult.,
3: omnem aufert iniquitatem. Vel tollit, idest in se accipit,
peccata totius mundi; quia, ut dicitur I Petr. II, v. 24,
qui peccata nostra pertulit in corpore suo. Is. LIII, 4:
dolores nostros ipse tulit, et languores nostros ipse portavit. Dicit
autem, secundum Glossam, peccatum, et non peccata, ut ostendat in
universali, quod abstulit totum genus peccati; I Io. II, 2:
ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Vel quia pro uno peccato,
scilicet originali, mortuus; Rom. V, 12: per unum hominem
peccatum intravit in mundum et cetera. Supra perhibuit Baptista
testimonium Christo quantum ad eius virtutem; hic vero perhibet
testimonium quantum ad eius dignitatem, comparans eum sibi
tripliciter. Et primo quantum ad officium et ordinem praedicationis;
unde dicit hic, scilicet agnus, digito eum demonstrans, est ille de
quo dixi, scilicet in eius absentia, post me venit vir, ad
praedicandum et baptizandum, qui post me venit nascendo. Dicitur
autem vir Christus ratione perfectae aetatis: quia quando incepit
docere post Baptismum, iam erat in aetate perfecta; Lc. III,
23: Iesus erat incipiens quasi annorum triginta. Item, ratione
perfectionis omnium virtutum quae in eo fuerunt; Is. IV, 1:
apprehendent septem mulieres, idest virtutes, virum unum, scilicet
Christum perfectum. Zach. VI, 12: ecce vir, oriens nomen
eius: quia ipse est origo omnium virtutum in aliis. Item, ratione
desponsationis; quia ipse sponsus est Ecclesiae; Oseae II, 16:
vocabis me virum etc.; II Cor. XI, 2: despondi vos uni viro.
Secundo quantum ad ordinem dignitatis, cum dicit qui ante me factus
est. Quasi dicat: licet post me venerit ad praedicandum, tamen ante
me idest praelatus mihi factus est dignitate. Cant. II, 8: ecce
iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Collis unus fuit
Ioannes Baptista, quem Christus transilivit: quia, ut dicitur
infra III, 30: me oportet minui, illum autem crescere. Tertio
quantum ad ordinem durationis, cum dicit quia prior me erat. Quasi
dicat: non mirum si praefertur mihi dignitate, quia, etsi posterior
sit tempore, est tamen prior aeternitate quia prior me erat. Ex hoc
autem duplex error destruitur. Error Arii: quia non dicit prior me
factus est ut sit creatura, sed prior me erat, ab aeterno ante omnem
creaturam; Prov. VIII, 25: ante omnes colles generavit me
dominus. Item error Pauli Samosateni: quia dixit prior me erat, ut
ostendat, quod non ex Maria sumpserat exordium. Nam, si essendi
principium sumpsisset ex virgine, non extitisset utique prior
praecursore, qui Christum in sex mensibus secundum generationem
praecedebat humanam. Consequenter cum dicit et ego nesciebam eum,
excludit falsam suspicionem a suo testimonio. Posset enim aliquis
dicere, Ioannem testimonium perhibuisse Christo propter affectionem
specialis familiaritatis quam ad ipsum habebat; et ideo hoc excludens
Ioannes, dicit ego nesciebam eum: nam Ioannes in deserto a pueritia
sua conversatus est. Licet autem miracula multa facta sint in
nativitate Christi, puta de magis et de stella, et huiusmodi, tamen
non erant nota Ioanni: tum quia infans erat secundum aetatem, tum
quia ad desertum secedens, Christi familiaritatem non habuit. Medio
vero tempore a nativitate usque ad Baptismum, nullum miraculum
Christus operatus est; sed conformis conversatione aliis erat, et sua
virtus ignota omnibus existebat. Quod autem medio tempore non fuerit
miracula operatus usque ad triginta annos, patet per hoc quod dicitur
infra II, 11: hoc fecit initium signorum Iesus et cetera. Ex
quo apparet falsitas libri de infantia salvatoris. Ideo autem non
fecit miracula medio tempore, ut non putaretur mysterium circumcisionis
et incarnationis phantasma esse, si non se habuisset aetate sicut alii
infantes. Et ideo demonstrationem scientiae et virtutis suae in aliud
distulit tempus, in quo alii homines scientia et virtute vigere
consueverunt. Iuxta quod dicitur Lc. II, 52: puer autem
proficiebat gratia et sapientia; non quod ipse virtutem et sapientiam
ante non habitam susciperet, cum in eis fuerit ab instanti suae
conceptionis perfectus, sed quia virtus eius et sapientia magis
innotescebat hominibus. Is. c. XLV, 15: vere tu es Deus
absconditus. Ideo ergo Ioannes nesciebat eum, quia nulla signa adhuc
de eo viderat, neque aliis per signa innotuerat. Unde subdit sed ut
manifestetur in Israel, propterea ego veni in aqua baptizans. Quasi
dicat: totum ministerium meum est ad manifestationem. Supra, non
erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Dicit autem
veni in aquam baptizans, ad differentiam Baptismi Christi. Quia
Christus non in aqua solum baptizavit, sed in spiritu, conferens
gratiam; unde et Baptismus Ioannis fuit significativum tantum, non
effectivum. Manifestavit autem Baptismus Ioannis Christum
tripliciter. Primo scilicet per Ioannis praedicationem. Licet enim
Ioannes etiam sine Baptismo potuisset praedicando parare viam domino,
et inducere turbas ad Christum, tamen propter novitatem officii plures
ad eum concurrebant quam si sine Baptismo praedicatio facta esset.
Secundo profuit Baptismus Ioannis propter Christi humilitatem, quam
demonstravit, baptizari volens a Ioanne; Matth. III, 13:
venit Christus ad Ioannem ut baptizaretur ab eo. In quo quidem
exemplum humilitatis praebuit, ut scilicet nullus, quantumcumque
magnus, dedignetur a quocumque ad hoc ordinato, sacramenta suscipere.
Tertio, quia Christo baptizato a Ioanne, affuit virtus patris in
voce, et spiritus sanctus in columba, per quam virtus Christi et
dignitas magis manifestata fuit. Lc. III, 22: et vox patris
intonuit: hic est filius meus dilectus. Consequenter cum dicit et
testimonium perhibuit Ioannes ipse magna quae testatus est de Christo
quod totius orbis terrarum solus peccata tolleret, confirmat
auctoritate Dei. Et circa hoc tria facit. Primo proponit visionem;
secundo praebet de intellectu visionis instructionem, ibi et ego
nesciebam eum; tertio suam ex ipsa visione conceptionem ostendit, ibi
et ego vidi, et testimonium perhibui. Visionem quidem proponit cum
dicit vidi spiritum descendentem quasi columbam de caelo. Quod quidem
quando factum fuerit, Ioannes Evangelista non refert; sed Matthaeus
et Lucas dicunt hoc factum fuisse quando Christus baptizatus est a
Ioanne. Et quidem congruebat quod spiritus sanctus adesset baptizato
et Baptismo. Baptizato namque congruebat, quia sicut filius existens
a patre, manifestat patrem infra XVII, 6: pater, manifestavi
nomen tuum etc., ita et spiritus sanctus a filio existens, filium
manifestat. Infra XVI, 14: ille me clarificabit, quia de meo
accipiet et cetera. Baptismo autem congruit, quia Baptisma Christi
est inchoativum et consecrativum nostri Baptismatis. Nostrum autem
Baptisma consecratur per invocationem sanctae Trinitatis; Matth.
ult., 19: baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus
sancti et cetera. Quod ergo nos invocamus in Baptismo nostro, affuit
Baptismo Christi, scilicet pater in voce, spiritus sanctus in
columba, filius in humana natura. Dicit autem descendentem, quia cum
descensus duos terminos habeat, scilicet principium sursum et terminum
deorsum, quantum ad utrumque convenit Baptismo. Est enim duplex
spiritus, unus mundi et alius Dei. Et spiritus quidem mundi est amor
mundi, qui non est desursum, sed ab inferiori ascendit in hominem, et
eum descendere facit; spiritus autem Dei, scilicet Dei amor,
desursum descendit ad hominem, et eum ascendere facit. I Cor.
II, 12: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed
spiritum Dei. Quia ergo ille spiritus de supernis est, ideo dicit
descendentem. Similiter etiam, quia impossibile est creaturam
recipere Dei bonitatem in tanta plenitudine, secundum quod convenit
Deo, ideo bonitatis ipsius ad nos derivatio, est quasi quidam
descensus; Iac. I, 17: omne datum optimum, et omne donum
perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Sed quia spiritus
sanctus in sua natura videri non potest, ut dicitur infra III, 8:
spiritus ubi vult spirat, et nescis unde veniat, aut quo vadat,
spiritus etiam non est descendere, sed ascendere. Ez. VIII,
3: elevavit me spiritus et cetera. Ideo consequenter Evangelista
modum visionis et descensus exponit, dicens, hic non fuisse in
spiritu, idest natura sed in specie columbae, in qua apparuit: unde
dicit quasi columbam. Et hoc quidem congrue, ut scilicet filius Dei
per carnem visibilis factus, manifestaretur per spiritum sanctum
visibili specie columbae. Quae quidem columba non est assumpta a
spiritu sancto in unitatem personae, sicut humana natura assumpta est a
filio Dei. Cuius ratio est, quia filius apparuit non solum ut
manifestator, sed ut salvator. Et ideo, secundum quod dicit Leo
Papa, oportuit quod esset Deus et homo: Deus quidem, ut afferret
remedium; homo vero, ut praeberet exemplum. Spiritus vero sanctus
apparuit solum ad manifestandum, ad quod sufficiebat speciem corporalem
assumere solum ad significationem quamdam. Utrum autem columba illa
fuerit verum animal, et utrum praeexistens apparitioni: sciendum,
quod rationabiliter dicitur illa fuisse vera columba. Venit enim
spiritus sanctus ad manifestandum Christum, qui cum sit veritas, non
nisi per veritatem manifestandus erat. Quantum vero ad secundum,
dicendum, quod non praeextitit apparitioni; sed tunc virtute divina
absque commixtione maris et feminae formata fuit, sicut et corpus
Christi virtute spiritus sancti conceptum, non ex virili semine. Et
tamen fuit vera columba, quia, ut Augustinus dicit in libro de agone
Christiano, omnipotenti Deo, qui universam creaturam ex nihilo
fabricavit, non erat difficile verum corpus columbae sine aliarum
columbarum ministerio figurare, sicut non fuit difficile verum corpus
in utero b. virginis sine naturali semine fabricare. Cyprianus in
libro de unitate Ecclesiae: idcirco et in columba dicitur spiritus
sanctus apparuisse, quia columba simplex animal et innocens est, non
felle amarum, non morsibus ferum, non unguium laceratione violentum:
hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse, cum generat
simul filios edere, cum conveniat volantibus invicem cohaerere,
communi conversatione vitam suam degere, oris osculo concordiam pacis
agnoscere, legem circa omnia unanimitatis implere. Quare autem potius
in columba, quam in alia specie apparuit, multipliciter ratio
assignatur. Primo quidem propter columbae simplicitatem. Nam columba
simplex est; Matth. X, 16: estote prudentes sicut serpentes, et
simplices sicut columbae. Spiritus autem sanctus, quia facit
respicere unum, scilicet Deum, simplices facit; et ideo in specie
columbae apparet. Et quidem, secundum Augustinum, apparuit etiam
super discipulos congregatos per ignem, quia quidam sunt simplices,
sed tepidi; quidam autem ferventes, sed malitiosi. Ut ergo spiritu
sanctificati dolo careant, spiritus in columbae specie demonstratur;
et ne simplicitas frigiditate tepescat, demonstratur in igne.
Secundo, propter caritatis unitatem. Nam columba amore multum
fervet; Cant. VI, 8: una est columba mea. Ut ergo ostendat
Ecclesiae unitatem, in specie columbae spiritus sanctus apparet. Nec
te moveat quod discipulis dispartitae linguae apparuerunt, quando sedit
supra singulos eorum spiritus sanctus, qui et dispartitus apparet,
secundum diversa donorum officia, et tamen unit per caritatem; et sic
propter primum apparuit in dispartitis linguis, ut dicitur I Cor.
XII, 4: divisiones gratiarum sunt, in columbae specie propter
secundum. Tertio, propter gemitum. Columba enim habet gemitum pro
cantu; sic spiritus sanctus postulat pro nobis gemitibus
inenarrabilibus, ut dicitur Rom. VIII, 26, et Nahum II,
7: ancillae eius mirabantur. Quarto, propter fecunditatem.
Columba enim animal fecundissimum est, idcirco ad designandum
fecunditatem gratiae spiritualis in Ecclesia, in specie columbae
spiritus sanctus apparuit. Hic est quod Levit. V, 7 dominus
pullos columbarum offerre praecepit. Quinto, propter columbae
cautelam. Sedet enim super rivos aquarum, in quibus respiciens,
falconem volitantem conspicit, et sibi ab eo cavet; Cant. V,
12: oculi tui sicut columbae et cetera. Unde, quia in Baptismo
est nostra tutela et defensio, congrue in specie columbae spiritus
sanctus apparuit. Respondet igitur figurae veteris testamenti. Sicut
etenim columba deferens ramum virentis olivae, ostendit signum
clementiae Dei his qui residui fuerant ex aquis diluvii; ita et in
Baptismo veniens spiritus sanctus in columbae specie, ostendit signum
divinae clementiae, quae baptizatis et peccata remittit, et gratiam
confert. Dicit autem manentem super eum, quia in mansione quies
designatur. Et quod spiritus sanctus in aliquo non quiescat, duplici
de causa contingit. Una est ex peccato. Omnes enim alii homines,
praeter Christum, vel sauciantur vulnere peccati mortalis, per quod
effugatur spiritus sanctus, vel obfuscantur macula veniali, per quam
aliqua operatio spiritus sancti impeditur. In Christo autem neque
mortale, nec veniale, nec originale peccatum fuit: unde nec in eo
fuit spiritus sanctus inquietatus; sed super eum mansit, idest
quievit. Alia causa: quia quantum ad gratias gratis datas, non
semper adest aliis sanctis potestas operandi. Sicut non semper adest
sanctis potestas operandi miracula, nec prophetis spiritus prophetiae.
Christus vero semper habuit potestatem ad omnem operationem virtutum et
gratiarum: et ideo ad hoc designandum, super eum mansit. Unde hoc
proprium signum fuit agnoscendi Christum, ut dicitur in Glossa Is.
XI, 2: requiescet super eum spiritus domini. Quod intelligendum
est de Christo, inquantum est homo, secundum quod est minor patre et
spiritu sancto. Consequenter cum dicit et ego nesciebam eum, instruit
de intellectu visionis praedictae. Quidam enim haeretici, scilicet
Ebionitae, dicebant, Christum a principio nativitatis suae, neque
Christum fuisse, nec filium Dei, sed ex tunc filius Dei et
Christus esse incepit quando in Baptismo oleo spiritus sancti unctus
fuit. Sed hoc falsum, quia in ipsa hora nativitatis Angelus dixit
pastoribus, Lc. II, 11: natus est vobis hodie salvator, qui
est Christus dominus in civitate David. Ne ergo aliquis crederet
spiritum sanctum in Baptismo supra Christum descendisse, quasi de
novo Christus indigeret spiritu ad sui sanctificationem, ideo causam
sui descensus Baptista ostendit, dicens quod non descendit propter sui
necessitatem, sed propter nos, ut scilicet gratia eius nobis
manifestaretur. Et ideo dicit ego nesciebam eum. Sed ut
manifestaretur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Sed
hic oritur quaestio. Dicit enim qui misit me baptizare etc., si
dicatur quod pater misit eum, verum est; similiter si dicatur quod
filius, manifestius, cum dicatur quod et pater et filius misit eum,
quia Ioannes non est de illis de quibus dicit Ierem. c. XXIII,
21: non mittebam eos, et ipsi currebant. Quomodo ergo dicit ego
nesciebam eum, si filius misit eum? Si dicatur, quod licet
cognosceret eum secundum divinitatem, non tamen cognoscebat eum
secundum humanitatem, nisi postquam vidit spiritum descendentem super
eum, contra: spiritus enim sanctus descendit super Christum quando
baptizatus est. Ioannes autem cognovit Christum antequam
baptizaretur, alias non dixisset ego debeo a te baptizari, et tu venis
ad me? Est ergo dicendum, quod tripliciter potest ad hanc quaestionem
responderi. Uno modo, secundum Chrysostomum, ut referatur ad
cognitionem familiaritatis, ut sit sensus ego nesciebam eum, scilicet
familiariter. Et si obiiciatur, quod dicit Ioannes ego a te debeo
baptizari etc., dicitur quod ista duo sunt ad diversa tempora
referenda, ut hoc quod dicit ego nesciebam eum, referatur ad tempus
diu ante Baptismum, in quo nondum Christo familiaris erat; hoc vero
quod dicit ego a te debeo baptizari, referatur ad tempus illud in quo
baptizatus est Christus, quando iam propter frequentem visitationem
eius, Christus familiaris erat. Alio modo, secundum Hieronymum,
dicendum quod erat Christus filius Dei et salvator mundi, et hoc
quidem sciebat Ioannes; sed nesciebat eum per Baptismum mundi
salvatorem: et ideo hoc quod nescivit addidit, scilicet quod hic est
qui baptizat in spiritu sancto. Sed melius dicendum est, secundum
Augustinum, quod aliquid scivit et aliquid nescivit, et hoc quod
nescivit addidit, scilicet quod potestatem baptizandi, quam potuit
fidelibus suis communicare, sibi soli retinuit. Et hoc est quod dicit
qui misit me baptizare in aqua (...) hic est, singulariter
scilicet, et solus, qui baptizat in spiritu sancto, et nullus alius:
quia hanc potestatem sibi soli retinuit. Notandum autem, quod triplex
potestas Christi attenditur in Baptismo. Una est efficientiae, qua
mundat interius animam a macula peccati; quam quidem potestatem habet
Christus inquantum est Deus, non autem inquantum homo; et haec
potestas nulli alii potest communicari. Alia potestas est ministerii,
quam quidem communicavit fidelibus; Matth. ult., 19: baptizantes
eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Et ideo
sacerdotes, ut ministri, potestatem habent baptizandi; Christus
autem, inquantum homo, minister dicitur, ut apostolus dicit sed tamen
caput est omnium ministrorum Ecclesiae. Et quantum ad hoc habet
singulariter potestatem excellentiae in sacramentis: quae quidem
excellentia apparet in quatuor. Primo in sacramentorum institutione:
quia nullus homo purus, nec etiam tota Ecclesia, posset sacramenta
instituere, vel sacramenta mutare, aut a sacramentis absolvere. Nam
sacramenta invisibilem gratiam conferunt ex eorum institutione;
conferre autem gratiam solius Dei est: et ideo solus qui est verus
Deus potest sacramenta instituere. Secundum est quantum ad meriti
Christi efficaciam: nam ex merito passionis Christi sacramenta
virtutem habent; Rom. VI, 3: quicumque baptizati sumus in
Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Tertium est quia
Christus potest conferre effectum Baptismi sine sacramento: quod
solius Christi est. Quarto quia aliquo tempore Baptismus
conferebatur ad invocationem nominis Christi; sed modo non ita fit.
Quae quidem quatuor nulli hominum communicavit; licet aliquid eorum
communicare potuisset, puta quod in nomine Petri, vel alicuius
alterius, conferretur Baptismus, et forte aliquid aliorum. Sed hoc
ideo non fuit factum ne fieret schisma in Ecclesia, si baptizati spem
suam ponerent in illis in quorum nominationem baptizarentur. Et ideo
didicit Ioannes per hoc quod spiritus sanctus descendit super eum,
quod Christus solus est qui sua virtute interius baptizat. Et forte
posset dici, quod cum dixit ego a te debeo baptizari etc. cognovit eum
per internam revelationem; sed cum vidit spiritum sanctum descendentem
super eum, cognovit eum per exterioris signi manifestationem. Et ideo
utrumque modum cognitionis tangit. Primum, cum dicit qui me misit
baptizare, ille mihi dixit, idest interius revelavit. Secundum,
quando addidit super quem videris spiritum descendentem (...) hic
est qui baptizat. Consequenter ostendit quid Baptista ex hac visione
intellexit, scilicet quod Christus esset filius Dei; et hoc est quod
dicit et ego vidi, scilicet spiritum descendentem super eum, et
testimonium perhibui, quia hic, scilicet Christus, est filius Dei,
scilicet verus et naturalis. Filii enim adoptivi patris fuerunt ad
similitudinem filii Dei naturalis; Rom. VIII, 29: quos
praescivit conformes fieri imaginis filii sui. Ille ergo debet filios
Dei facere qui baptizat in spiritu sancto, per quem filii adoptantur;
Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis
(...) sed spiritum adoptionis et cetera. Quia ergo iste,
scilicet Christus, est qui baptizat in spiritu sancto, ideo recte
concludit Baptista, quod est filius Dei verus et purus. I Io.
ult., 20: ut simus in vero filio eius et cetera. Sed si alii
viderunt spiritum sanctum descendentem super eum, quare non
crediderunt? Respondeo, quia non erant dispositi ad hoc, vel forte
quia soli Baptistae visio illa demonstrata est.
|
|