|
Supra Evangelista posuit testimonia Baptistae ad turbas; hic
consequenter ponit eius testimonia ad discipulos Ioannis. Et primo
ponitur testimonium; secundo ostenditur testimonii fructus, ibi et
audierunt eum duo discipuli loquentem et cetera. Circa primum tria
facit. Primo describitur testis; secundo assignatur modus
testificandi; tertio ponitur eius testimonium. Sed testis
describitur, cum dicit altera die iterum stabat Ioannes, et ex
discipulis eius duo. In hoc autem quod dicit stabat, tria notantur
circa Ioannem. Scilicet doctrinae ipsius modus, qui differens fuit a
modo doctrinae Christi, et discipulorum eius. Christus enim
circumeundo docebat; unde dicitur, Matth. IV, 23, quod
circuibat Iesus totam Galilaeam et cetera. Similiter et apostoli
discurrendo per mundum, docebant; Mc. ult., 15: euntes in
mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Sed Ioannes
stando docebat; unde dicitur stabat Ioannes, scilicet in uno loco
trans Iordanem, et instruebat de Christo omnes ad eum venientes.
Ratio autem quare Christus et eius discipuli discurrendo docebant,
est quia praedicatio Christi facta erat credibilis per miracula, et
ideo circuibant diversa loca, ut miracula et virtutes Christi
innotescerent. Praedicatio vero Ioannis non est confirmata
miraculis, unde dicitur infra X, 41: Ioannes signum fecit
nullum: sed merito et sanctitate vitae. Et ideo stabat in loco uno,
ut diversi ad eum confluerent, et per eius sanctitatem ducerentur ad
Christum. Similiter etiam si Ioannes sine miraculis discurrisset ad
praenuntiandum Christum, eius testimonium incredibilius redderetur,
cum videretur importune, et quasi ingerendo se hoc facere. Secundo
notatur Ioannis constantia in veritate, quia Ioannes non fuit arundo
vento agitata, sed firmus in fide, secundum illud I Cor. X,
12: qui se existimat stare videat ne cadat. Hab. II, 1: super
custodiam meam stabo. Tertio allegorice notatur, quod stare
allegorice idem est quod deficere; IV Reg. IV, 6: stetitque
oleum, idest defecit. Stabat ergo Ioannes veniente Christo, quia
cum venit veritas, defecit figura. Ioannes stat, quia lex transit.
Modus autem testificandi ponitur certus, quia cum aspectu. Unde
dicit et respiciens Iesum ambulantem. Ubi sciendum est, quod
prophetae perhibuerunt testimonium Christo, Act. X, 43: huic
omnes prophetae testimonium perhibent. Similiter et apostoli per
mundum discurrentes, Act. I, 8: eritis mihi testes in
Ierusalem, et in omni Iudaea et cetera. Sed tamen non per visum,
neque de praesente, sed de absente. Prophetae quidem ut de futuro,
apostoli vero ut de praeterito. Sed Ioannes, Christo sibi praesente
et a se viso, testimonium perhibuit: et ideo dicit et respiciens,
oculis corporis, et mentis, iuxta illud Ps. LXXXIII, 10:
respice in faciem Christi tui; Is. LII, 8: oculo ad oculum
videbunt. Sed dicit ambulantem, ut designet incarnationis mysterium,
per quod Dei verbum mutabilem naturam assumpsit; infra XVI, 28:
exivi a patre, et veni in mundum. Consequenter ponitur testimonium,
cum dicit ecce agnus Dei, quod non solum est demonstrativum, sed
admirativum virtutis ipsius; Is. IX, 6: vocabitur nomen eius
admirabilis. Et vere admirabilis virtutis est iste agnus, qui
occisus, leonem interfecit: illum, inquam, leonem de quo dicitur I
Petr. ult., 8: adversarius vester Diabolus, tamquam leo
rugiens, circuit quaerens quem devoret. Et ideo ipse agnus leo vocari
meruit victor et gloriosus; Apoc. V, 5: ecce vicit leo de tribu
Iuda. Breviter autem testimonium profert, dicens ecce agnus Dei,
tum quia discipuli quibus hoc testimonium perhibebat, ex his quae
audierant a Ioanne, iam satis instructi erant de Christo; tum etiam
quia per hoc satis intelligitur tota intentio Ioannis, quae ad hoc
solum erat ut eos ad Christum duceret. Nec dicit: ite ad eum, ne
videantur discipuli gratiam praestare Christo, si eum sequerentur;
sed commendat Christi gratiam, ut quasi in beneficium sibi computent,
si Christum sequuntur. Et ideo dicit ecce agnus Dei; idest, ecce
in quo est gratia, et virtus purgativa peccatorum: agnus enim
offerebatur pro peccatis, ut dictum est. Consequenter ponitur fructus
testimonii, cum dicit et audierunt eum duo discipuli loquentem, et
primo ponitur fructus proveniens ex testimonio Ioannis et discipulorum
eius; secundo vero ponitur fructus proveniens ex praedicatione
Christi, ibi in crastinum autem voluit exire in Galilaeam. Circa
primum primo ponitur fructus proveniens ex testimonio Ioannis; secundo
fructus proveniens ex praedicatione unius discipulorum eius, ibi erat
autem Andreas frater Simonis Petri et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponitur inchoatio huius fructus ex testimonio Ioannis
facta. Secundo ponitur consummatio facta per Christum, ibi conversus
autem Iesus et cetera. Dicit ergo primo et audierunt eum, scilicet
Ioannem, duo discipuli, qui erant cum eo, loquentem (ecce agnus
Dei) et secuti sunt Iesum, ad litteram: euntes cum eo. Ubi
quatuor, secundum Chrysostomum, considerari possunt. Primo quia hoc
quod Ioannes loquitur et Christus tacet, et verbo Ioannis discipuli
congregantur ad Christum, competit mysterio: Christus enim est
sponsus Ecclesiae, Ioannes vero amicus et paranymphus sponsi.
Officium autem paranymphi est sponsam tradere sponso, et loquendo,
pacta tradere; sponsi autem est quasi prae verecundia tacere, et de
sponsa iam habita pro velle disponere. Sic ergo discipuli traduntur a
Ioanne Christo quasi desponsati per fidem. Ioannes loquitur,
Christus tacet; sed tamen susceptos diligenter instruxit. Secundo
vero quod cum Ioannes dignitatem Christi commendans dixit ante me
factus est, et quoniam non sum dignus solvere corrigiam calceamenti
eius, nullus conversus est; sed quando humilia de Christo, et
incarnationis mysterio locutus est, tunc secuti sunt eum discipuli:
quia humilia, et quae pro nobis passus est Christus, magis movent
nos; et ideo dicitur Cant. I, 2: oleum effusum nomen tuum, idest
misericordia, qua salutem omnium procurasti; et ideo statim sequitur
adolescentulae dilexerunt te nimis. Tertio, quia verbum
praedicationis est sicut semen cadens in diversas terras: in una quidem
fructificat, in alia non. Ita et Ioannes cum praedicat, non omnes
discipulos convertit ad Christum, sed duos tantum, scilicet qui bene
dispositi erant; alii vero e contrario invidia moventur ad Christum:
unde et quaestionem ei movent, ut dicitur Matth. IX, 14.
Quartum est quod discipuli Ioannis audito eius testimonio de
Christo, non statim ingesserunt se ad loquendum cum eo ex abrupto,
sed quasi studiosi cum quadam verecundia singulariter loqui cum eo, et
in secreto loco studuerunt. Eccle. VIII, 6: omni negotio
tempus est, et opportunitas. Consequenter ponitur consummatio
fructus, cum dicit conversus autem Iesus. Quod enim Ioannes
inchoavit, consummatur per Christum, quia neminem ad perfectum
adduxit lex, ut habetur Hebr. VII, 19. Et circa hoc Christus
duo facit: primo enim examinavit discipulos sequentes; secundo eos
instruxit, ibi dicit eis: venite, et videte. Circa primum primo
ponitur Christi examinantis interrogatio; secundo discipulorum
examinatorum responsio, ibi qui dixerunt ei: Rabbi, ubi habitas?
Dicit ergo conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dixit
eis. Et quidem per litteralem sensum intelligendum est quod Christus
eos praeibat, et hi duo discipuli eum sequentes, faciem eius minime
videbant: et ideo Christus ut daret eis fiduciam, convertit se ad
eos. In quo datur nobis intelligi, quod omnibus, qui Christum sequi
incipiunt puro corde, dat fiduciam vel spem misericordiae; Sap.
VI, 14: praeoccupat eos qui se concupiscunt. Convertit autem se
Iesus ad nos, ut videatur a nobis: hoc erit in illa beata visione,
quando ostendet nobis faciem suam, ut dicitur in Ps. LXXIX,
4: ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus. Quamdiu enim in
mundo isto sumus, videmus posteriora eius, quia per effectus in eius
cognitionem venimus; unde dicitur Ex. XXXIII, 23:
posteriora mea videbis. Item convertit se ut opem suae misericordiae
nobis impendat. Hoc petebat Ps. LXXXIX, 13: convertere,
domine, aliquantulum et cetera. Quamdiu enim Christus opem suae
miserationis non impendit, videtur a nobis aversus. Conversus est
ergo Iesus ad discipulos Ioannis eum sequentes, ut faciem suam eis
ostenderet, et gratiam eis infunderet. Examinat autem eos specialiter
de intentione. Sequentium namque Christum non eadem intentio est:
quidam enim eum sequuntur propter bona temporalia; alii vero propter
bona spiritualia. Et ideo quid isti intendant, dominus quaerit,
dicens quid quaeritis? Non quidem ut discat, sed ut rectam
intentionem aperientes, magis familiares faciat, et ostendat eos
auditione dignos. Notandum autem, quod hoc est primum verbum quod
Christus in isto Evangelio loquitur. Et congrue, quia primum quod
quaerit Deus ab homine, est recta intentio. Et secundum Origenem,
post sex verba quae Ioannes dixerat, Christus septimum locutus est.
Primum namque Ioannes Baptista locutus est, quando testimonium
perhibens de Christo, clamabat dicens hic est de quo dixi. Aliud
quando dixit non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius.
Tertium quando dixit ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit
quem vos nescitis. Quartum ecce agnus Dei. Quintum vidi spiritum
descendentem quasi columbam et cetera. Sextum, cum hic dicit ecce
agnus Dei. Et Christus septimum loquitur, ut intelligas mystice,
quod quies, quae designatur per septimum diem, nobis est futura per
Christum, et quod in ipso est plenitudo septiformis gratiae spiritus
sancti. Consequenter respondent discipuli qui dixerunt ei et cetera.
Et quidem interrogati de uno, duo respondent. Primo quidem quare
Christum sequuntur, scilicet ut addiscant, unde et magistrum eum
vocant Rabbi (quod dicitur interpretatum magister) quasi dicerent:
quaerimus, ut nos doceas. Iam enim praecognoscebant quod dicitur
Matth. XXIII, 10, unus est magister vester Christus.
Secundo vero quod sequendo quaerunt, scilicet ubi habitas? Et quidem
litteraliter dici potest quod in veritate domum Christi quaerebant.
Propter enim mira et magna, quae a Ioanne de eo audierant, nolebant
eum perfunctorie interrogare, nec semel tantum, sed frequenter et
seriose; et ideo domum eius scire volebant, ut frequenter ad eum
accederent, iuxta consilium sapientis, Eccli. VI, 36: si
videris sensatum, evigila ad illum, et Prov. c. VIII, 34:
beatus qui audit me, et vigilat ad fores meas quotidie. Allegorice
autem in caelis est habitaculum Dei, secundum illud Ps. CXXII,
1: ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis. Quaerunt ergo ubi
Christus habitet, quia ad hoc debemus Christum sequi ut per eum
ducamur ad caelos, idest ad gloriam caelestem. Moraliter autem
interrogant ubi habitas? Quasi vellent scire, quales debent esse
homines qui digni sunt quod Christus habitet in eis; de quo habitaculo
dicitur Eph. II, 22: aedificamini in habitaculum Dei, et
Cant. I, v. 6: indica mihi, quem diligit anima mea, ubi
pascas, ubi cubes in meridie. Consequenter cum dicit venite, et
videte, ponitur instructio discipulorum a Christo, et primo
describitur ipsa instructio discipulorum a Christo; secundo
commendatur discipulorum obedientia venerunt, et viderunt; tertio
determinatur tempus quia hora erat quasi decima. Dicit ergo primo
venite, et videte, scilicet ubi habitem. Sed hic est quaestio. Cum
dominus dicat, Matth. VIII, 20, filius hominis non habet ubi
caput suum reclinet, quare dicit venite, et videte ubi habito?
Respondeo dicendum, secundum Chrysostomum, quod per hoc quod dixit
dominus: filius hominis non habet ubi caput suum reclinet,
demonstravit quod non habuit proprium habitaculum, non quod in domo
alicuius alterius non maneret. Et ad hanc videndum istos invitabat,
dicens venite, et videte. Mystice autem dicit venite, et videte quia
habitatio Dei, sive gloriae, sive gratiae, agnosci non potest nisi
per experientiam: nam verbis explicari non potest; Apoc. II,
17: in calculo nomen novum et cetera. Et ideo dicit venite, et
videte. Venite, credendo et operando, et videte, experiendo et
intelligendo. Notandum autem, quod quatuor modis pervenitur ad hanc
cognitionem. Primo per bonorum operum actionem: unde dicit venite.
Ps. XLI, 3: quando veniam, et apparebo ante faciem domini.
Secundo per mentis quietem, seu vacationem; Ps. XLV, 11:
vacate, et videte tertio per divinae dulcedinis gustationem; Ps.
XXXIII, 9: gustate, et videte, quoniam suavis est dominus.
Quarto per operationem devotionis; Thren. III, v. 41:
levemus corda nostra cum manibus orando et cetera. Et ideo dicit
dominus Lc. XXIV, v. 39: palpate, et videte et cetera.
Consequenter ponitur discipulorum obedientia, quia statim sequitur
venerunt, et viderunt, quia veniendo viderunt, et videntes non
deseruerunt, unde dicitur et manserunt ibi die illo quia, ut dicitur
infra c. VI, 45, omnis qui audit a patre, et didicit, venit ad
me. Qui enim recedunt a Christo, non viderunt eum adhuc, sicut
videre oportet. Isti autem qui perfecte credendo, eum viderunt,
manserunt ibi die illo; audientes et videntes beatum diem, beatam
noctem duxerunt; III Reg. X, 8: beati viri tui, et beati
servi tui, qui stant coram te semper. Et ideo, ut dicit
Augustinus, aedificemus et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus
domum quo veniat ille, et doceat nos. Et dicit die illo, quia nox
esse non potest ubi est lumen Christi, ubi est sol iustitiae. Tempus
autem determinatur consequenter, cum dicit hora autem erat quasi
decima. Quod quidem Evangelista determinat, ut, secundum litteram,
insinuet commendationem Christi, et discipulorum. Hora enim decima
est in occasu diei: ex quo et Christus commendatur, qui tam studiosus
erat ad docendum, quod nec propter temporis tarditatem eos docere
distulit, sed in hora decima docuit eos; Eccle. XI, 6: mane
semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua. Similiter etiam
commendatur et discipulorum temperantia. Quia etiam hora decima qua
consueverunt homines comedisse et esse minus sobrii ad perceptionem
sapientiae, ipsi et sobrii et apti erant ad sapientiam audiendam, nec
propter cibum, aut vinum impediebantur. Nec mirum, quia discipuli
eius fuerant, scilicet Ioannis, cuius potus erat aqua, esca autem
locusta et mel silvestre. Secundum autem Augustinum, per horam
decimam lex signatur, quae in decem praeceptis data est. Erat ergo
hora decima quando isti venerunt, et manserunt cum Christo, et ab eo
erudiuntur, ut impleretur lex per Christum quae a Iudaeis impleri non
poterat. Et ideo etiam in ipsa hora vocatus est Rabbi, idest
magister. Consequenter cum dicit erat autem Andreas frater Simonis
Petri etc. ponitur fructus quem fecit discipulus Ioannis conversus ad
Christum. Et super hoc primo describitur discipulus; secundo fructus
ab ipso inchoatus, ibi invenit hic primum fratrem suum Simonem;
tertio ponitur consummatio fructus facta per Christum, ibi intuitus
autem eum Iesus dixit. Describitur autem discipulus primo a nomine,
cum dicit erat autem Andreas, idest virilis. Ps. XXX, 25:
viriliter agite, et confortetur cor vestrum. Exprimit autem nomen,
ut ostendatur eius privilegium: tum quia prior conversus est ad fidem
Christi perfecte, tum etiam quia Christum praedicavit: unde sicut
Stephanus fuit primus martyr post Christum, ita et Andreas fuit
primus Christianus. Secundo describitur a cognatione, quia frater
Simonis Petri: quia iunior erat. Et hoc quidem est ad
commendationem suam, ut qui aetate posterior, fide efficiatur primus.
Tertio a disciplina, quia unus ex duobus qui audierant a Ioanne. Et
huius quidem nomen describitur ad ostendendum Andreae privilegium quod
insignis fuerit. Alterius enim nomen tacetur: aut quia ille alius
fuit Ioannes Evangelista, cuius consuetudo est in suo Evangelio cum
de eo agitur, nomen suum non exprimere propter humilitatem; aut,
secundum Chrysostomum, non fuit aliquis insignis, nec fecit aliquid
magnum: unde non fuisset utilitas nomen eius ponere. Sic enim et
Lucas, cap. X, nomina septuaginta duorum discipulorum, quos
dominus binos misit ante faciem suam, non posuit, quia non erant
solemnes personae et insignes, sicut apostoli fuerunt. Aut, secundum
Alcuinum, ille discipulus fuit Philippus: et hoc patet, quia statim
postquam Evangelista prosecutus est de Andrea, prosequitur de
Philippo, dicens: in crastinum autem voluit exire in Galilaeam, et
invenit Philippum et cetera. Quarto commendatur a devotionis studio:
unde dicitur et secuti fuerant eum, idest Iesum. Iob XXIII,
11: vestigia eius secutus est pes meus. Fructus autem inchoatus per
Andream ponitur, cum dicit invenit hic primum Simonem fratrem suum.
Et primo insinuat apud quem fructum fecit, scilicet apud fratrem
suum, ut commendet suae conversionis perfectionem: sicut enim Petrus
dicit in itinerario Clementis, evidens signum perfectae conversionis
alicuius est, cum conversus, quanto aliquis sibi est magis
coniunctus, tanto magis satagit eum convertere ad Christum. Et ideo
Andreas perfecte conversus non detinuit apud seipsum inventum
thesaurum, sed festinat et currit cito ad fratrem, traditurus ei bona
quae suscepit. Et ideo dicit invenit hic, scilicet Andreas,
primum, idest primo adverbialiter, fratrem suum Simonem, quem
quaerebat, ut sicut erat sanguine, ita faceret eum germanum fide.
Prov. XVIII, 19: frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas
firma; Apoc. ult., 17: qui audit, dicat, veni. Secundo ponit
verba quae dicit Andreas invenimus Messiam (quod interpretatur
Christus); ubi, secundum Chrysostomum, tacite respondet cuidam
quaestioni. Scilicet, si quis eum interrogaret de quo instructi
fuissent a Christo, in promptu est responsio, scilicet quod per
testimonia Scripturae instruxit eum intantum quod cognosceret eum esse
Christum. Et ideo dicit invenimus. Per quod etiam innuit quod diu
cum desiderio eum quaesierat; Prov. III, 13: beatus homo qui
invenit sapientiam. Messia Hebraice, quod Graece interpretatum est
Christus, idest unctus Latine: quia specialiter unctus est oleo
invisibili, idest spiritus sancti. Ideo signanter nomine isto
manifestat eum: unde in Ps. XLIV, 8 dicitur: unxit te Deus
tuus oleo laetitiae prae consortibus, idest prae omnibus sanctis: nam
omnes sancti isto oleo unguntur; sed iste singulariter unctus est, et
singulariter sanctus. Ideo secundum Chrysostomum, non dicit Messiam
simpliciter, sed cum adiectione articuli. Tertio ponit fructum quem
fecit, quia adduxit eum ad Iesum, scilicet Petrum. In quo Petri
obedientia commendatur: confestim enim occurrit, in hoc non tardans.
Et Andreae devotionem considera: quia duxit eum ad Iesum, non ad se
(sciebat enim se infirmum), et ideo eum ad Christum adducit, ut
ipse eum instruat; instruens simul per hoc, quod hic debet esse
praedicatorum conatus et studium, ut fructus praedicationis et studium
non sibi vindicent, seu ad utilitatem et honorem proprium convertant,
sed ut adducant ad Iesum, idest ad eius gloriam et honorem referant.
II Cor. IV, 5: non enim praedicamus nosmetipsos, sed Iesum
Christum. Consummatio autem huius fructus ponitur cum dicit intuitus
autem eum Iesus dixit, et cetera. Ubi Christus, ad fidem
divinitatis eum elevare volens, incipit quae divinitatis sunt opera
facere, occulta praedicans. Et primo quidem quantum ad occulta
praesentiae; unde intuitus eum, idest, statim cum vidit eum virtute
divinitatis, consideravit, et dixit ei nomen suum: unde dicit tu es
Simon. Nec mirum, quia, ut dicitur I Reg. XVI, v. 7,
homines vident ea quae apparent, Deus autem intuetur cor. Congruit
autem hoc nomen mysterio. Nam Simon interpretatur obediens; ut
insinuet quod obedientia necessaria est ei qui conversus est ad
Christum per fidem. Act. V, 32: dat spiritum sanctum
obedientibus sibi. Secundo vero quantum ad occulta praeterita. Unde
dicit filius Ioanna, quia hoc nomine vocatus est pater suus, vel,
secundum Matthaeum, filius Iona, cum dicit Simon Bariona. Et
utrumque congruit mysterio. Ioanna enim interpretatur gratia, ut
insinuet quod homines per gratiam veniunt ad fidem Christi; Eph.
II, 5: gratia salvati estis et cetera. Iona vero interpretatur
columba, ut insinuet quod per spiritum sanctum, qui datus est nobis,
firmamur in amore Dei, ut dicitur Rom. V, 5: caritas Dei
diffusa est in cordibus nostris. Tertio vero quantum ad occulta
futura; unde dicit tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus,
et in Graeco caput. Et congruit mysterio, ut ille qui debet esse
aliorum caput et Christi vicarius, firmitati inhaereret. Matth.
XVI, 18: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam. Sed hic est quaestio litteralis. Et primo quare
Christus imposuit ei in principio suae conversionis nomen, et non
voluit quod a principio nativitatis suae hoc nomine vocaretur? Ad hoc
respondetur dupliciter. Secundum Chrysostomum, primo quidem quia
nomina divinitus imposita aliquam eminentiam gratiae spiritualis
designant. Quando autem Deus confert specialem gratiam alicui, ab
ipsa nativitate nomen gratiam illam significans imponitur; sicut patet
de Ioanne Baptista, qui ante a Deo est nominatus quam natus, quia
fuit sanctificatus in utero matris. Aliquando autem aliter confertur
eminentia gratiae specialis tempore procedenti; et talia nomina
divinitus imponuntur non a principio nativitatis, sed in ipso processu
temporis; sicut patet de Abraham et Sara, quibus nomina mutata sunt
quando promissionem multiplicandi germinis acceperunt. Eodem modo et
Petrus nominatur divinitus quando ad fidem Christi, et gratiam
apostolatus vocatur, et specialiter quia constitutus est princeps
apostolorum totius Ecclesiae; quod in aliis apostolis non est factum.
Secundum Augustinum autem, quia si a principio fuisset nominatus
Cephas, non apparuisset mysterium. Et ideo voluit dominus quod tunc
nomen haberet, ut mutatione nominis, Ecclesiae mysterium appareret,
quae in confessione fidei eius fundata erat. Petrus enim a petra
dicitur; petra autem erat Christus. In Petri ergo nomine figurata
est Ecclesia, quae supra firmam petram immobilem, idest Christum,
aedificata est. Secunda quaestio est utrum hic fuerit impositum hoc
nomen Simoni, an in Matthaeo cum dicitur tu es Petrus. Et ad hoc
respondet Augustinus dicens, quod istud nomen hoc loco fuit Simoni
impositum; sed quod dicit ei dominus in Matth. tu es Petrus etc.
non est nominis impositio, sed impositi nominis commemoratio, ut quasi
utatur illo nomine tamquam iam imposito. Alii autem dicunt, quod hoc
nomen fuit impositum Simoni quando dominus dixit ei tu es Petrus, et
super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Hic vero non imponit ei
hoc nomen, sed praesignat quod sit ei postmodum imponendum. Tertia
quaestio est de vocatione Petri et Andreae: quia hic dicitur, quod
fuerunt vocati iuxta Iordanem, quia fuerunt discipuli Ioannis; et
Matth. IV, 18 dicitur, quod Christus vocavit eos iuxta mare
Galilaeae. Et ad hoc dicendum, quod triplex fuit vocatio
apostolorum. Prima fuit ad cognitionem, seu familiaritatem, et
fidem; et de hac dicitur hic. Secunda fuit in officii
praesignatione, de qua habetur Lc. V, 10: ex hoc eris homines
capiens. Tertia fuit ad apostolatum, de qua dicitur Matth. IV,
18 s., quae fuit perfecta, quia postea non redierunt ad propria.
|
|