|
Posito fructu qui provenit ex praedicatione Ioannis, et eius
discipuli, consequenter Evangelista manifestat fructum qui provenit ex
praedicatione Christi, et primo agit de conversione unius discipuli ad
praedicationem Christi; secundo de conversione aliorum ad
praedicationem discipuli ad Christum conversi, ibi invenit Philippus
Nathanaelem et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur
discipuli vocandi occasio; secundo subditur ipsius discipuli vocatio;
tertio describitur vocati discipuli conditio, ibi erat autem Philippus
a Bethsaida. Occasio quidem vocationis fuit exitus Iesu a Iudaea.
Et ideo dicitur in crastinum autem voluit exire, scilicet Iesus a
Iudaea, in Galilaeam, et invenit Philippum. Ratio autem exitus
Iesu in Galilaeam assignatur triplex: duae videlicet litterales,
quarum una est quia postquam baptizatus fuerat a Ioanne, volens
honorem deferre Baptistae, exivit in Galilaeam, a Iudaea recedens,
ne sua praesentia offuscaret, et minueret Ioannis magisterium, dum
adhuc statum haberet: docens nos honore invicem praevenire, ut dicitur
Rom. XII, 10. Secunda ratio est quia in Galilaea non sunt
insignes personae, infra VII, 52: a Galilaea propheta non
surgit etc. et ideo voluit exire illuc Iesus, et eligere inde
principes orbis terrae, qui sunt prophetis maiores, ut per hoc suam
virtutem ostendat. Ps. CVI, 35: posuit desertum in stagna
aquarum. Tertia ratio est mystica: quia Galilaea interpretatur
transmigratio. Voluit ergo exire a Iudaea in Galilaeam ut insinuaret
quod in crastinum, idest in die gratiae, scilicet Evangelii, exiret
a Iudaea in Galilaeam, idest ad gentes salvandas; infra VII,
35: numquid hic iturus est in dispersionem gentium? Vocatio ergo
discipuli est ad sequendum; et ideo dicit invenit Philippum, et dicit
ei: sequere me. Et nota, quod aliquando homo invenit Deum, sed
quasi ignotum; Prov. VIII, 35: qui invenerit me, inveniet
vitam, et hauriet salutem a domino. Aliquando Deus invenit hominem,
sed ut eum manifestet, et magnificet; Ps. LXXXVIII, 21:
inveni David servum meum. Et sic Christus invenit Philippum, ut
eum ad fidem et gratiam vocet: et ideo statim dicit sequere me.
Quaestio est quare Iesus a principio non vocavit discipulos. Ad quod
respondet Chrysostomus, quod noluit a principio aliquem vocare,
antequam aliquis spontaneus ei adhaereret per praedicationem Ioannis:
quia homines magis exemplo trahuntur quam verbis Ex. XXVI,
cortina trahit cortinam. Quaeritur etiam quare Philippus statim ad
unum verbum secutus est Christum, cum Andreas eum secutus fuerit
audiens a Ioanne de Christo, Petrus autem ab Andrea. Ad hoc est
triplex responsio. Una, quia Philippus iam instructus erat a
Ioanne; quia, secundum unam expositionem supra positam, ille alius,
qui cum Andrea secutus est Christum, erat Philippus. Alia ratio
est quia vox Christi virtutem quamdam habebat ut non solum exterius,
sed etiam interius cor moveret; Ier. XXIII, 29: verba mea
sunt quasi ignis. Non enim vox Christi solum exterioribus dicebatur,
sed fidelium interiora ad eius inflammabat amorem. Tertio, quia forte
Philippus iam de Christo fuerat instructus ab Andrea et Petro, quia
ex eadem villa erant; quod Evangelista videtur innuere per hoc quod
subdit erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri.
In quo discipuli vocati conditio exprimitur: quia erat a Bethsaida.
Et sic congruit mysterio. Bethsaida enim domus venatorum
interpretatur: ut ostendat quales tunc animo erant Philippus, Petrus
et Andreas, et quod de domo venatorum, congrue venatores ad capiendas
animas ad vitam vocaret. Ier. XVI, 16: mittam meos venatores
et cetera. Consequenter ponitur fructus discipuli ad Christum
conversi, et primo ponitur inchoatio fructus facta a discipulo;
secundo consummatio facta per Christum, ibi vidit Iesus
Nathanaelem. Circa primum tria facit. Primo ponitur Annuntiatio
Philippi; secundo responsio Nathanaelis, ibi et dixit Nathanael;
tertio consequens admonitio Philippi, ibi dicit ei Philippus. Circa
primum attende, quod sicut Andreas perfecte conversus studuit adducere
fratrem suum ad Christum, ita et Philippus fratrem suum
Nathanaelem. Et ideo dicit invenit Philippus Nathanaelem, quem
forte quaerebat, sicut Andreas Petrum quaesierat: quod fuit signum
perfectae conversionis. Et dixit ei. Nathanael interpretatur donum
Dei; et quod aliquis ad Christum convertatur, ex dono Dei est.
Annuntiat autem ei omnes prophetias et legem complementum habere, et
desideria sanctorum patrum non esse frustrata, sed esse verificata, et
quod eorum desideriis erat promissum a Deo, iam adimpletum esse.
Quem scripsit Moyses in lege et prophetis, invenimus Iesum; per
quod datur intelligi quod Nathanael erat satis peritus in lege, et
quod etiam Philippus iam instructus de Christo, voluit Nathanaelem
ex sibi notis, scilicet ex lege et prophetis, inducere ad Christum,
et ideo dicit quem scripsit Moyses et cetera. Moyses enim de Christo
scripsit; infra V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan
et mihi: de me enim ille scripsit. Similiter prophetae de Christo
scripserunt; Act. c. X, 43: huic omnes prophetae testimonium
perhibent. Etiam attende, quod tria dicit de Christo Philippus,
legi et prophetis consona. Primo quidem nomen; unde dixit invenimus
Iesum. Et hoc consonat prophetis: Is. XIX, v. 20: mittam
eis salvatorem etc.; Hab. ult., v. 18: exultabo in Deo Iesu
meo. Secundo vero genus, unde duxit originem humanam cum dicit filium
Ioseph, scilicet qui erat de domo David et familia. Et quamvis ex
eo Christus originem non duxerit, tamen ex virgine duxit, quae erat
de eadem progenie cum Ioseph. Vocat autem filium Ioseph, quia eius
filius aestimabatur esse, cui scilicet desponsata erat mater eius.
Unde dicitur Lc. c. III, 23: ut putabatur filius Ioseph.
Nec mirum, si Philippus vocabat eum filium Ioseph, cum et mater
eius divinae incarnationis conscia, ipsum eius filium diceret; Lc.
II, 48, pater tuus, et ego dolentes quaerebamus te. Et si
quidem aliquis filius alicuius vocatur, quia nutritur ab ipso, Ioseph
multo amplius pater Iesu dici poterat, licet secundum carnem pater non
esset: quia et eum nutriverat, et sponsus matris virginis erat.
Dicitur autem hic a Philippo non tamquam de commixtione Ioseph et
virginis natus esset, sed quia sciebat Christum de generatione David
nasciturum, de cuius domo et familia erat Ioseph, cui desponsata erat
Maria. Et hoc etiam consonat prophetis: Ierem. XXIII, 5:
suscitabo David germen iustum et cetera. Tertio commemorat patriam,
dicens a Nazareth: non quia in ea natus esset, immo in Bethlehem,
sed quia in ea erat nutritus. Quia enim nativitas eius multis erat
incognita, locus autem ubi nutritus erat, cognitus erat multis, ideo
Philippus Bethlehem tacuit, et posuit Nazareth. Et hoc quidem
consonat dictis prophetarum; nam, Is. XI, 1: egredietur virga
de radice Iesse, et flos, sive Nazaraeus, secundum aliam litteram,
de radice eius ascendet. Consequenter cum dicit et dixit ei Nathanael
etc. ponitur responsio Nathanaelis: quod quidem potest legi et
assertive et interrogative; et utroque modo eiusmodi responsio congruit
verbis Philippi. Si enim, secundum quod Augustinus vult, legatur
assertive, est sensus: a Nazareth potest aliquid boni esse. Idest,
a civitate, tanti nominis, potest esse quod aliquid summae gratiae
nobis oriatur, seu aliquis doctor eximius, qui florem virtutum et
munditiam sanctitatis nobis praedicet. Nazareth enim flos
interpretatur. Ex quo datur intelligi quod Nathanael doctissimus in
lege, scrutatus Scripturas, praenoscebat quod de Nazareth
expectandus esset salvator, quod non facile alii Scribae et Pharisaei
noverant; et ideo, cum Philippus diceret invenimus Iesum a
Nazareth, erectus in spem, respondit: vere a Nazareth potest esse
et cetera. Si vero legatur, secundum Chrysostomum, interrogative,
tunc est sensus: a Nazareth potest aliquid boni esse? Quasi dicat:
omnia alia quae dicis credibilia videntur esse, quia et nomen et genus
prophetis consonat, sed hoc quod dicis a Nazareth, non videtur
possibile. Nathanael enim habuerat per Scripturas, quod a Bethlehem
oportet Christum venire, secundum illud Matth. II, 6: et tu,
Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex
te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Et ideo, non
inveniens convenire enunciationem Philippi cum prophetica
praedicatione, prudenter et mansuete de veritate dicti interrogat a
Nazareth potest aliquid boni esse? Consequenter ponitur admonitio
Philippi: dixit ei Philippus: veni et vide; quae quidem admonitio
utrique responsioni Nathanaelis convenit. Assertive quidem, ut
dicatur: tu dicis quod a Nazareth potest aliquid boni esse, sed ego
dico, quod illud bonum quod tibi annuntio, tantum et tam magnificum
est quod ego exprimere non valeo; et ideo veni, et vide.
Interrogative autem legitur sic. Tu admirando dicis: a Nazareth
potest aliquid boni esse? Reputans hoc esse impossibile secundum
Scripturas; sed si experiri volueris quae ego expertus sum,
intelliges vera esse quae dico; et ideo veni, et vide. Trahit quidem
Philippus Nathanaelem ad Christum, eius interrogationibus non
fractus, qui scit de reliquo eum non contradicturum, si verba et
doctrinam Christi gustaverit: et in hoc Philippus Christum secutus
est, qui superius interrogantibus eum de habitaculo, respondit:
venite, et videte. Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et
illuminamini. Consequenter cum dicit vidit Iesus Nathanaelem,
ponitur consummatio fructus per Christum. Sciendum autem, quod
aliqui dupliciter convertuntur ad Christum: quidam per miracula visa,
et experta in se, sive in aliis; quidam vero per spirationes
internas, et per prophetiam et praenoscentiam occultorum futurorum.
Sed efficacior est modus per prophetias et praenoscentiam futurorum
converti, quam per miracula. Ipsi enim Daemones, et aliqui homines
eorum auxilio, aliqua mira praetendere possunt: sed futura praedicere
solius divinae virtutis opus est; Is. XLI, 23: ventura quoque
annuntiate, et dicemus quod dii estis; I Cor. c. XIV, 22:
prophetiae datae sunt fidelibus. Et inde est quod dominus non per
miracula, sed per praenuntiationem occultorum Nathanaelem ad fidem
trahit; et ideo dicit de eo ecce vere Israelita, in quo dolus non
est. Ubi tria occulta ei insinuat, scilicet occulta praesentia, quae
sunt in corde, praeterita facta, et futura caelestia: quae quidem
tria scire, divinum est, non humanum opus. Occulta quidem praesentia
insinuat ei, cum dicit ecce vere Israelita, in quo dolus non est:
ubi quidem primo ponitur Christi praenuntiatio; secundo vero
Nathanaelis inquisitio, ibi unde me nosti? Dicit ergo circa primum
vidit Iesus Nathanaelem venientem ad se, quasi dicat: antequam ad
ipsum perveniret, dixit de eo: ecce vere Israelita et cetera. Dixit
autem hoc de eo antequam ad ipsum perveniret, quia si dixisset hoc
postquam ad Iesum pervenisset, potuisset credere Nathanael quod hoc
Iesus audivisset a Philippo. Dixit autem ecce vere Israelita, in
quo dolus non est: Israel autem duas interpretationes habet. Uno
enim modo interpretatur rectissimus; Is. XLIV, 2: noli
timere, serve meus rectissime, quem elegi, ubi dicit Glossa, quod
Israel interpretatur rectissimus. Alio modo Israel interpretatur vir
videns Deum. Et secundum utrumque, Nathanael est vere Israelita:
quia enim ille dicitur rectus in quo non est dolus, ideo dicitur vere
Israelita, in quo dolus non est; quasi dicat: vere repraesentas
genus tuum, quia tu es rectus et sine dolo. Quia vero per munditiam
et simplicitatem homo Deum videt, ideo dixit vere Israelita; idest,
tu es vir vere videns Deum, quia tu es simplex et sine dolo. Dixit
autem in quo dolus non est, ne credatur quod malitiose dixerit: a
Nazareth potest aliquid boni esse? Quasi interrogans. Augustinus
autem aliter exponit. Manifestum est enim quod omnes sub peccato
nascuntur. Illi ergo dicuntur dolosi qui peccatum habentes in corde,
exterius fingunt se iustos; qui vero peccator est, et se peccatorem
confitetur, non est dolosus. Dixit ergo ecce vere Israelita, in quo
dolus non est, non quod peccatum non haberet, non quod illi medicus
necessarius non esset, quia nemo sic natus est ut nullo medico
indigeat; sed in eo confessionem peccati laudavit. Consequenter cum
dicit unde me nosti? Ponitur Nathanaelis inquisitio. Admirans enim
Nathanael virtutem Dei in occultorum manifestatione, quia hoc solius
Dei est: Ier. XVII, 9, pravum est cor hominis, et
inscrutabile, et quis cognoscet illud? Ego dominus scrutans cor et
probans renes; et I Reg. XVI, 7, homines vident ea quae
parent, Deus autem intuetur cor, ideo quaerit unde me nosti? In quo
commendatur Nathanaelis humilitas: quia licet laudaretur, non est
elatus; sed laudem propriam suspectam habuit: contra quod dicitur
Is. III, 12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te
decipiunt. Praeterita vero absentia insinuat, cum dicit priusquam te
Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te, ubi primo ponitur
denuntiatio Christi; secundo confessio Nathanaelis, ibi respondit et
Nathanael, et ait: Rabbi, tu es filius Dei. Circa primum
sciendum est, quod Nathanael posset habere duplicem suspicionem de
Christo: unam quod dixisset Christus praemissa, volens ei blandiri
et ad amicitiam suam trahere; aliam quod ea quae dixit supra, ab alio
cognovisset. Ut ergo suspicionem auferat, et ad altiora erigat, illa
occulta manifestat quae nullus nisi divinitus scire potuisset, ea
videlicet quae statim circa ipsum Nathanaelem contigerant: et hoc est
quod dicit priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi
te. Ad litteram enim, sub arbore fici fuerat Nathanael, cum a
Philippo vocaretur: quod Christus virtute divinitatis coniecerat,
quia, ut dicitur Eccli. XXIII, v. 28, oculi domini multo
lucidiores super solem. Mystice autem per ficum designatur peccatum:
tum quia invenimus arborem fici maledictam folia sola habentem, et non
fructum, Matth. XXI, 19 quod factum est in figuram peccati;
tum quia Adam et Eva cum peccassent, de foliis ficus perizomata
fecerunt. Dicit ergo cum esses sub ficu, idest, sub umbra peccati
antequam ad gratiam vocatus esses, ego vidi te, scilicet oculo
misericordiae: nam ipsa Dei praedestinatio oculo pietatis respicit
praedestinatos sub peccatis viventes; Eph. I, 4: elegit nos ante
mundi constitutionem et cetera. Et de isto oculo loquitur hic. Vidi
te, praedestinando scilicet ab aeterno. Vel, secundum Gregorium,
cum esses sub ficu, idest sub umbra legis, vidi te. Hebr. X, v.
1: umbram habens lex futurorum bonorum et cetera. Statim autem
Nathanael ad hoc conversus, et virtutem divinitatis in Christo
cognoscens, in vocem confessionis et laudem prorumpit, dicens Rabbi,
tu es filius Dei. Ubi tria considerat de Christo, scilicet
plenitudinem scientiae, cum dicit Rabbi, quod interpretatur
magister; ac si dicat, perfectus es in scientia. Iam praesentiebat
quod dicitur Matth. XXIII, 10: magister vester unus est,
Christus. Secundo excellentiam singularis gratiae, cum dicit tu es
filius Dei. Nam quod homo sit filius Dei per adoptionem, non est
nisi gratiae; et etiam esse filium Dei per unionem, quod est proprium
homini Christo, per gratiam est: quia non ex aliquibus praecedentibus
meritis, sed per gratiam unionis homo ille est filius Dei. Tertio
vero immensitatem potentiae, cum dicit tu es rex Israel, idest
expectatus ab Israel in regem et defensorem; Dan. VII, 14:
potestas eius, potestas aeterna et cetera. Sed circa hoc insurgit
quaestio, secundum Chrysostomum. Cum Petrus, qui post multa
miracula, post magnam doctrinam confessus fuit quod hic confitetur
Nathanael de Christo, tu es filius Dei, meruit beatificari,
dicente domino: beatus es, Simon Bariona etc., cur et Nathanael,
qui simile dixerat ante visa miracula et perceptam doctrinam,
beatificatus non fuit? Et ad hoc respondet Chrysostomus, quod huius
causa est, quia licet eadem verba Nathanael et Petrus protulerint,
non tamen fuit eadem intentio utriusque. Petrus quidem confessus
fuit, Christum esse filium Dei verum per naturam, ut scilicet sic
esset homo quod tamen esset verus Deus; hic autem confessus est esse
filium Dei per adoptionem, secundum illud Ps. LXXXI, 6: ego
dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. Et hoc patet per verba
sequentia. Si enim intellexisset eum esse filium Dei per naturam,
non dixisset, tu es rex Israel solum, sed totius mundi. Hoc etiam
patet, quia ad fidem Petri Christus nihil addidit, quasi perfectam
existentem, sed Ecclesiam dixit se fabricaturum esse in confessione
illius. Sed Nathanaelem, quasi maiori parte suae confessionis
deficiente, elevat ad maiora, scilicet ad cognitionem divinitatis
suae. Unde dixit maius his videbis. Ubi notatur tertium, scilicet
insinuatio futurorum, quasi dicat: quia dixi tibi praeterita, credis
me esse filium Dei per adoptionem et regem Israel tantum, sed ducam
te ad maiorem cognitionem, ut scilicet credas me filium Dei naturalem
et regem omnium saeculorum. Et ideo sequitur amen, amen dico vobis,
videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes
super filium hominis, ubi, secundum Chrysostomum, vult probare
dominus quod sit verus Dei filius, et Deus. Angelorum enim est
proprium ministrare, et subiici, Ps. CII: benedicite domino,
omnes Angeli eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Cum
ergo videbitis quod Angeli administrabunt mihi, certum erit vobis quod
sum verus filius Dei. Hebr. c. I, 6: cum introducit
primogenitum in orbem terrae, dicit: et adorent eum omnes Angeli
Dei. Sed quando viderunt hoc apostoli? Viderunt, inquam, in
passione, quando Angelus affuit illi, confortans eum, Lc.
XXII, 43. Item in resurrectione, quando apostoli invenerunt
duos Angelos stantes supra sepulcrum. Similiter in ascensione,
quando dixerunt apostolis, Act. I, 11: viri Galilaei, quid
admiramini aspicientes in caelum? Hic Iesus qui assumptus est a vobis
in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. Et
quia de praeteritis ei vera iam dixerat, magis ei credibile fuit quod
praenuntiat de futuro, cum dicit videbitis. Evidens enim argumentum
est vera dicere de futuris qui de occultis praeteritis manifestaverat
veritatem. Dicit autem super filium hominis Angelos ascendentes et
descendentes, quia secundum carnem mortalem paulo minoratus est ab
Angelis: et intantum Angeli ascendunt et descendunt super eum; sed
secundum quod est filius Dei, ipse super Angelos est, ut dictum
est. Secundum Augustinum autem, pulchre in verbis praedictis suam
divinitatem manifestat. Legitur enim Gen. XXVIII, 12 quod
Iacob vidit scalam, et Angelos ascendentes et descendentes. Et
Iacob intelligens quid vidit, surgens unxit lapidem oleo, et deinde
dixit: vere dominus est in loco isto. Lapis iste Christus est, quem
reprobaverunt aedificantes; et est unctus oleo invisibili spiritus
sancti; sed erigitur in titulum, quia futurus erat Ecclesiae
fundamentum, ut dicitur I ad Cor. c. III, 11: fundamentum
aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est. Angeli autem
ascendunt et descendunt, inquantum ei adsunt obsequendo et
ministrando. Dixit ergo: amen, amen dico vobis, videbitis caelum
apertum etc., quasi dicat: quia vere Israelita es, attende ad id
quod Israel vidit, ut scilicet credas me illum esse qui est
significatus per unctum lapidem a Iacob: nam tu etiam videbis super
ipsum Angelos ascendentes et descendentes. Vel Angeli sunt
praedicatores, secundum Augustinum, praedicantes Christum; Is.
XVIII, 2: ite veloces Angeli ad gentem convulsam et
dilaceratam; qui quidem ascendunt per contemplationem, sicut Paulus
ascenderat usque ad tertium caelum, ut dicitur II Cor. c. XII,
2, et descendunt per proximorum eruditionem super filium hominis,
idest ad honorem Christi: quia, ut dicitur II Cor. IV, v.
5: non enim praedicamus nos ipsos, sed Iesum Christum dominum
nostrum. Sed ut ascendant et descendant, apertum est caelum, quia
oportet quod gratia caelestis detur praedicatoribus, ut ascendant et
descendant. Ps. LXVII, 9: caeli distillaverunt etc.;
Apoc. IV, v. 1: postea vidi caelum apertum et cetera. Ratio
autem quare Nathanael non eligitur in apostolum post tantam fidei
confessionem, ista est, quia Christus noluit quod mundi conversio ad
fidem ascriberetur humanae sapientiae, sed solum potentiae Dei. Et
ideo non voluit Nathanaelem in lege peritissimum, in apostolum
eligere; sed simplices et indoctos elegit; ut dicitur I Cor. I,
26: non multi sapientes (...) sed quae stulta sunt mundi elegit
Deus.
|
|