|
Deinde dicit hoc erat in principio apud Deum. Hic ponitur quarta
clausula, quae introducitur propter clausulam praecedentem. Ex hoc
enim quod Evangelista dixerat quod verbum erat Deus, duplex falsus
intellectus accipi poterat a non recte sentientibus. Unus a
gentilibus, qui ponunt pluralitatem et diversitatem deorum, et eorum
contrarias dicunt esse voluntates; sicut illi qui fabulantur Iovem
pugnasse cum Saturno; et sicut Manichaei, qui ponunt duo contraria
principia naturae. Contra hunc errorem dominus dixit, Deut. VI,
4: audi Israel, dominus Deus tuus, Deus unus est. Quia ergo
Evangelista dixerat verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum,
possent isti in fulcimentum sui erroris istud adducere, intelligentes
alium esse Deum, apud quem est verbum, et alium ipsum verbum, et cum
hoc alterius, sive contrariae voluntatis; quod est contra legem
Evangelii. Ad hoc ergo excludendum dicit hoc erat in principio apud
Deum; quasi dicat, secundum Hilarium: ita dico quod verbum est
Deus, quod tamen non est habens divinitatem, sed est apud Deum,
scilicet in una natura et eadem in qua ipse est. Item per hoc quod
dicit, verbum erat Deus ne intelligeretur quod haberent contrariam
voluntatem, addidit hoc, quod scilicet verbum erat in principio apud
Deum scilicet patrem; non divisum ab ipso, non contrarium, sed
habens cum eo identitatem naturae et concordiam voluntatis: quae quidem
unio fit per communionem divinae naturae in tribus personis, et per
nexum naturalis amoris patris et filii. Alius error poterat ex
praemissis verbis elici ab Arianis, qui ponunt filium minorem esse
quam pater, propter hoc quod dicitur: pater maior me est. Dicunt
enim patrem maiorem filio, et quantum ad aeternitatem, et quantum ad
naturae divinitatem. Ut ergo Evangelista excluderet, addidit hoc
erat in principio apud Deum. Arius enim primam clausulam, scilicet
in principio erat verbum, admittit: non tamen vult quod ibi principium
accipiatur pro patre, sed pro principio creaturarum. Unde dicit quod
verbum erat in principio creaturarum, et ideo nequaquam patri est
coaeternus. Sed hoc excluditur, secundum Chrysostomum, per illam
clausulam hoc erat in principio, non quidem creaturarum, sed in
principio apud Deum; idest ex quo Deus fuit. Numquam enim pater
solitarius fuit a filio, sive verbo, sed semper hoc, scilicet
verbum, apud Deum erat. Item, Arius confitetur quod verbum erat
Deus, sed tamen minor patre. Sed hoc excluditur per ea quae
sequuntur. Duo enim sunt propria magni Dei, quae Arius Deo patri
singulariter attribuebat, scilicet aeternitas et omnipotentia. In
quocumque ergo ista duo inveniuntur, ille est magnus Deus, quo nullus
est maior; sed haec duo Evangelista verbo attribuit; ergo verbum est
magnus Deus, et non minor. Aeternitatem quidem dicit esse in verbo
per hoc quod dicit hoc erat in principio apud Deum; idest verbum ab
aeterno, non solum in principio creaturarum, ut Arius intellexit,
erat, sed apud Deum, accipiens esse et divinitatem ab eo.
Omnipotentiam vero attribuit verbo per hoc quod subdit omnia per ipsum
facta sunt. Origenes vero hanc eamdem clausulam satis pulchre
exponens, dicit ipsam non esse aliam a tribus primis; sed ipsam esse
quemdam epilogum praemissorum. Evangelista enim postquam insinuaverat
veritatem esse filii, transiturus ad eius insinuandum virtutem,
recolligit, quasi in summa epilogando, in quarta clausula, quod in
primis tribus praedixerat. Primo enim per hoc quod dicit hoc,
intelligit tertiam clausulam; per hoc vero quod dicit erat in
principio, recolligit primam; per hoc vero quod subdit erat apud
Deum, recolligit secundam, ut sic non intelligas aliud verbum, quod
erat in principio et quod erat Deus; sed hoc verbum, quod erat
Deus, erat in principio apud Deum. Si quis ergo recte consideret
has quatuor propositiones, inveniet evidenter per eas destrui omnes
haereticorum et philosophorum errores. Quidam enim haeretici, sicut
Ebion et Cerinthus, dixerunt, Christum non praeextitisse beatae
virgini, sed ab ea sumpsisse essendi et durationis principium,
ponentes eum fuisse hominem purum, sed meruisse divinitatem per bona
merita. Quod etiam Photinus et Paulus Samosatenus eos secuti
dixerunt. Horum errorem Evangelista excludit, dicens in principio
erat verbum, idest ante omnia, et in patre ab aeterno; ergo non
sumpsit initium ex virgine. Sabellius vero, licet fateretur quod
Deus qui carnem suscepit, ex virgine non sumpsit initium, sed fuit ab
aeterno, tamen dicebat quod non erat alia persona patris, qui fuit ab
aeterno, et filii, qui carnem assumpsit ex virgine, sed idem erat
pater et filius personaliter; Trinitatem personarum in divinis
confundens. Contra hunc errorem dicit Evangelista et verbum erat apud
Deum, scilicet filius apud patrem, ut alius apud alium. Eunomius
vero posuit filium omnino dissimilem esse patri: et hoc consequenter
Evangelista excludit, dicens et Deus erat verbum. Arius vero
dicebat filium patre minorem; sed hoc excludit Evangelista cum dicit
hoc erat in principio apud Deum, quod supra fuit expositum. Per hoc
etiam excluduntur errores philosophorum. Quidam enim philosophorum
antiqui, scilicet naturales, ponebant mundum non ex aliquo
intellectu, neque per aliquam rationem, sed a casu fuisse; et ideo a
principio rationem non posuerunt seu intellectum aliquam causam rerum,
sed solam materiam fluitantem, utpote athomos, sicut Democritus
posuit, et alia huiusmodi principia materialia, ut alii posuerunt.
Contra hos est quod Evangelista dicit in principio erat verbum, a quo
res scilicet principium sumpserunt et non a casu. Plato autem posuit
rationes omnium rerum factarum subsistentes, separatas in propriis
naturis, per quarum participationem res materiales essent: puta per
rationem hominis separatam, quam dicebat per se hominem, haberent quod
sint homines. Sic ergo ne hanc rationem, per quam omnia facta sunt,
intelligas rationes separatas a Deo, ut Plato ponebat, addit
Evangelista et verbum erat apud Deum. Alii etiam Platonici, ut
Chrysostomus refert, ponebant Deum patrem eminentissimum, et
primum, sub quo ponebant mentem quamdam, in qua dicebant esse
similitudines et ideas omnium rerum. Ne ergo sic intelligas, quod
verbum erat apud patrem, quasi sub eo et minor eo, addit Evangelista
et verbum erat Deus. Aristoteles vero posuit in Deo rationes omnium
rerum, et quod idem est in Deo intellectus et intelligens et
intellectum; tamen posuit mundum coaeternum sibi fuisse. Et contra
hoc est quod Evangelista dicit hoc, scilicet verbum solum, erat in
principio apud Deum; ita quod ly hoc non excludit aliam personam, sed
aliam naturam coaeternam. Nota etiam in praedictis differentiam
Ioannis ab aliis Evangelistis, quomodo scilicet dignius Evangelium
suum incepit, quam alii. Ipsi enim annuntiaverunt Christum filium
Dei ex tempore natum; Matth. II, 1: cum natus esset Iesus in
Bethlehem. Ioannes vero dicit eum ab aeterno fuisse, in principio,
inquit, erat verbum. Ipsi etiam dicunt eum subito inter homines
apparuisse; Lc. II, 29: nunc dimittis servum tuum, domine,
secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum,
quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem
gentium, et gloriam plebis tuae, Israel. Ioannes vero dicit eum
apud patrem semper fuisse. Et verbum, inquit, erat apud Deum.
Alii vero ipsum hominem; Matth. IX, v. 8: glorificabant
Deum, qui potestatem talem hominibus dedit. Ioannes vero dicit ipsum
esse Deum. Et verbum, inquit, erat Deus. Alii dixerunt eum
fuisse cum hominibus conversatum; Matth. XVII, 21:
conversantibus autem illis in Galilaea, dixit Iesus etc.; sed
Ioannes dicit eum apud patrem semper fuisse. Hoc, inquit, erat in
principio apud Deum. Nota etiam quod Evangelista signanter recitat
hoc verbum erat, ut ostendat verbum Dei omnia tempora, scilicet
praesens, praeteritum et futurum, excedere. Quasi dicat: erat ultra
tempus praesens, praeteritum et futurum, secundum quod tangitur in
Glossa. Postquam Evangelista esse et naturam divini verbi, quantum
dici potest ab homine, insinuaverat, consequenter manifestat eius
virtutem. Et primo ostendit eius virtutem quantum ad omnia, quae in
esse procedunt; secundo specialiter quantum ad homines, ibi erat vita
lux hominum. Circa primum ponit tres clausulas, quas non distinguimus
ad praesens, quia secundum diversas expositiones sanctorum sunt
diversimode distinguendae. Prima ergo clausula est omnia per ipsum
facta sunt; quae inducitur ad ostendendum tria de verbo. Et primo,
secundum Chrysostomum, ad ostendendum aequalitatem verbi ad patrem.
Sicut enim dictum est supra, Evangelista excluserat errorem Arii,
ostendens coaeternitatem filii ad patrem per hoc quod dixerat hoc erat
in principio apud Deum, hic vero eumdem errorem excludit, ostendendo
omnipotentiam filii, dicens, omnia per ipsum facta sunt. Esse enim
principium omnium factorum proprium est Dei magni omnipotentis, iuxta
illud Ps. CXXXIV, 6: omnia quaecumque dominus voluit, fecit
in caelo et in terra. Verbum ergo per quod facta sunt omnia, est
Deus magnus et coaequalis patri. Secundo, ad ostendendum
coaeternitatem verbi ad patrem, secundum Hilarium. Quia enim per hoc
quod dixerat in principio erat verbum, posset aliquis intelligere hoc
dictum fuisse de principio creaturarum, id est fuisse aliquod tempus
ante omnem creaturam, in quo verbum non erat, ideo hoc excludens
Evangelista dixit omnia per ipsum facta sunt. Si enim omnia sunt
facta per verbum ergo et ipsum tempus. Ex quo sic argumentatur: si
omne tempus ab ipso factum est; ergo nullum tempus fuit ante ipsum;
nec cum ipso; quia ante omnia erat; ergo sunt ab aeterno coaeterni.
Tertio, secundum Augustinum, ad ostendendam consubstantialitatem
verbi ad patrem. Si enim facta omnia sunt per verbum, ergo ipsum
verbum non potest dici factum: quia si est factum, est factum per
aliquod verbum, quia omnia per verbum facta sunt. Oportet ergo esse
aliud verbum, per quod verbum, de quo hic loquitur Evangelista, sit
factum. Et illud verbum dicimus unigenitum Dei, per quem facta sunt
omnia, quia nec factum est, nec creatura est; et si non est
creatura, necesse est dicere ipsum esse eiusdem substantiae cum patre,
cum omnis substantia praeter essentiam divinam facta sit. Substantia
autem, quae creatura non est, Deus est. Verbum ergo, per quod
omnia facta sunt, consubstantiale est patri, cum nec factum, nec
creatura sit. Sic ergo habes verbi aequalitatem ad patrem, secundum
Chrysostomum, coaeternitatem secundum Hilarium, et
consubstantialitatem, secundum Augustinum per hoc quod dicit omnia per
ipsum facta sunt. Cavendi sunt autem hic tres errores. Et primo
error Valentini. Ipse enim intellexit per hoc quod dicitur omnia per
ipsum facta sunt, quod verbum dederit causam creatori, quod mundum
crearet, ut dicantur omnia sic per verbum facta, quasi ex verbo
processerit quod pater mundum creavit. Et hoc videtur ducere in
positionem illorum, qui dicebant Deum mundum fecisse propter aliquam
exteriorem causam; quod est contra illud Prov. XVI, 4: universa
propter semetipsum operatus est dominus. Sed hoc est falsum, quia,
sicut Origenes dicit, si verbum fuisset causa creatori praestans ei
materiam ad faciendum, non dixisset omnia per ipsum facta sunt, sed,
e converso, omnia facta sunt per creatorem a verbo. Secundo vitandus
est error Origenis, qui dicit spiritum sanctum, inter omnia, factum
esse per verbum, ex quo sequitur ipsum esse creaturam: et hoc posuit
Origenes. Hoc autem est haereticum et blasphemum, cum spiritus
sanctus eiusdem sit gloriae et substantiae et dignitatis cum patre et
filio, iuxta illud Matth. ult., 19: docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti; et
iuxta illud I Io. V, v. 7: tres sunt qui testimonium dant in
caelo, pater, verbum et spiritus sanctus: et hi tres unum sunt. Cum
ergo dicit Evangelista omnia per ipsum facta sunt, non est
intelligendum simpliciter facta omnia, sed in genere creaturarum et
rerum factarum. Quasi dicat: omnia, quae facta sunt, per ipsum
facta sunt. Alias, si simpliciter intelligatur, sequeretur patrem et
spiritum sanctum factos per ipsum: quod est blasphemum. Igitur nec
pater, nec aliquid substantiale patri, per verbum factum est. Tertio
vitandus est alius error ipsius Origenis. Ipse enim sic omnia facta
esse per verbum dixit, sicut aliquid fit a maiori per minorem, quasi
minor sit filius, et ut organum patris. Sed quod per hanc
praepositionem per non significetur minoritas in obliquo, scilicet
filio, seu verbo, patet ex pluribus Scripturae locis. Dicit enim
apostolus, I Cor. I, 9, loquens de patre: fidelis Deus, per
quem vocati estis in societatem filii eius. Si ille, per quem fit
aliquid, habet superiorem, ergo et pater superiorem habebit; hoc
autem est falsum; ergo per praepositionem per non significatur
minoritas in filio, cum dicuntur omnia facta per ipsum. Ad maiorem
autem evidentiam huius sciendum est, quod quando dicitur aliquid per
aliquem fieri, haec praepositio per denotat causalitatem in obliquo,
respectu operationis aliquo modo, sed diversimode. Cum enim
operatio, secundum modum significandi, consideretur media inter
operantem et operatum, potest considerari ipsa operatio dupliciter.
Uno modo secundum quod exit ab operante, qui est causa ipsius
actionis; alio modo secundum quod terminatur ad operatum. Quandoque
ergo praepositio per significat causam operationis, secundum quod exit
ab operante; quandoque autem, secundum quod terminatur ad operatum.
Causam autem operationis, secundum quod exit ab operante, significat
quando illud quod significatur per obliquum, est causa operanti quod
operetur, vel efficiens, vel formalis. Formalis quidem, sicut ignis
calefacit per calorem: est enim calor causa formalis calefactionis
ignis. Causa vero movens, seu efficiens, ut secunda agentia
operantur per prima, ut si dicam quod balivus operatur per regem, quia
rex est causa efficiens balivo quod operetur. Et hoc modo intellexit
Valentinus, omnia facta esse per verbum, ac si verbum esset causa
conditori ut omnia faceret. Causalitatem vero operationis, secundum
quod terminatur ad operatum, importat haec praepositio per, quando
illud, quod significatur per ipsam causalitatem, non est causa ipsa
quod operetur, sed est causa operationis, secundum quod terminatur ad
operatum. Sicut cum dico carpentarius facit scamnum per securim, quae
non est causa carpentario quod operetur, sed ponimus esse causam quod
scamnum fiat ab operante. Sic ergo cum dicitur omnia per ipsum facta
sunt; si ly per denotet efficientem causam, seu moventem patrem ad
operandum, dicendum est quod pater nihil operatur per filium, sed per
seipsum omnia operatur, ut dictum est. Si vero ly per denotet causam
formalem, sic cum pater operetur per sapientiam suam, quae est sua
essentia, operatur per suam sapientiam, sicut operatur per suam
essentiam; et quia sapientia et virtus patris attribuitur filio, I
Cor. I, 24, dicimus: Christum Dei virtutem, et Dei
sapientiam, ideo appropriate dicimus quod pater omnia operatur per
filium, idest per sapientiam suam. Et ideo dicit Augustinus quod hoc
quod dicitur ex quo omnia, appropriatur patri; per quem omnia,
filio; in quo omnia, spiritui sancto. Si vero ly per denotet
causalitatem ex parte operati, tunc hoc quod dicimus patrem omnia
operari per filium non est appropriatum verbo, sed proprium eius, quia
hoc quod est causa creaturarum, habet ab alio, scilicet a patre, a
quo habet esse. Nec tamen propter hoc sequitur ipsum esse instrumentum
patris, licet omne quod movetur ab alio ad aliquid operandum, rationem
instrumenti habeat. Cum autem dico aliquem operari per virtutem
receptam ab alio, potest dupliciter intelligi. Uno modo quod eadem
numero sit virtus et dantis, et accipientis: et hoc modo qui operatur
per virtutem acceptam ab alio, non est minor, sed aequalis ei a quo
accipit. Quia ergo pater eamdem virtutem, quam habet, dat filio,
per quam filius operatur, cum dicitur pater operari per filium,
propter hoc filius non est dicendum minor patre, neque instrumentum
eius. Sed hoc sequitur in illis qui non eamdem virtutem accipiunt ab
aliquo, sed aliam et creatam. Sic ergo patet quod nec spiritus
sanctus, nec filius, est causa patri quod operetur, neque patris
minister seu instrumentum, ut deliravit Origenes. Si autem recte
considerentur verba praedicta omnia per ipsum facta sunt, evidenter
apparet Evangelistam propriissime fuisse locutum. Quicumque enim
aliquid facit, oportet quod illud praeconcipiat in sua sapientia, quae
est forma et ratio rei factae: sicut forma in mente artificis
praeconcepta est ratio arcae faciendae. Sic ergo Deus nihil facit
nisi per conceptum sui intellectus, qui est sapientia ab aeterno
concepta, scilicet Dei verbum, et Dei filius: et ideo impossibile
est quod aliquid faciat nisi per filium. Unde Augustinus de
Trinitate dicit quod verbum est ars plena omnium rationum viventium.
Et sic patet quod omnia quae pater facit, facit per ipsum. Notandum
autem, secundum Chrysostomum, quod omnia quae Moyses per multa
enumerat in productione rerum a Deo, dicens: dixit dominus, fiat
lux, et fiat firmamentum etc., haec omnia Evangelista excedens, uno
verbo comprehendit, dicens omnia per ipsum facta sunt. Cuius ratio
est quia Moyses tradere volebat emanationem creaturarum a Deo, et
ideo sigillatim enumerat; Ioannes vero ad altiorem festinans
materiam, in hoc libro intendit nos inducere specialiter in cognitionem
ipsius creatoris. Deinde dicit et sine ipso factum est nihil. Haec
est secunda clausula quam quidam perverse intellexerunt, ut dicit
Augustinus in Lib. de Nat. boni. Nam, ex hoc modo loquendi quo
Ioannes hic utitur, ponens hoc quod dicitur nihil in fine orationis,
crediderunt ipsum nihil teneri affirmative, quasi nihil sit aliquid,
quod sine verbo factum sit; unde voluerunt quod haec clausula posita
sit ab Evangelista ad excludendum aliquid quod a verbo non sit factum.
Unde dicunt quod postquam Evangelista dixerat omnia per ipsum facta
sunt, consequenter adiungit et sine ipso factum est nihil quasi dicat:
ita dico omnia per ipsum facta esse, quod tamen sine ipso factum est
aliquid, scilicet ipsum nihil. Ex hoc autem processit triplex
haeresis, scilicet Valentini, qui, ut dicit Origenes, ponit multa
principia, et ex illis principiis dicit procedere triginta saecula.
Prima tamen principia quae ponit, sunt duo, scilicet profundum, quod
vocat Deum patrem, et silentium. Ex his duobus dicit processisse
decem saecula. Ex profundo autem, et silentio dicit esse alia duo
principia, scilicet intellectum et veritatem, ex quibus processerunt
octo saecula. Ex intellectu autem et veritate dicit esse alia duo
principia, scilicet verbum et vitam, ex quibus procedunt duodecim
saecula, et sic sunt triginta. Ex verbo autem et vita, secundum
aevum, processit homo Christus, et Ecclesia. Sic ergo Valentinus
ponebat prolationem verbi multa saecula praecessisse. Et ideo dicit
quod, quia Evangelista dixerat omnia per ipsum facta sunt, ne aliquis
intelligeret illa saecula praecedentia esse perfecta per verbum,
consequenter adiunxit et sine ipso factum est nihil, idest omnia
saecula praeexistentia et quae in eis fuerunt; quae ideo Ioannes vocat
nihil, quia humanam rationem excedunt, nec possunt capi per
intellectum. Secundus error, ex hoc procedens, fuit Manichaei, qui
ponebat duo contraria principia, unum scilicet rerum incorruptibilium,
et aliud corruptibilium. Dicit ergo quod facta sunt, ne crederetur
verbum esse corruptibilium postquam Ioannes dixerat omnia per ipsum
rerum causam, statim subiunxit et sine ipso factum est nihil, idest
corruptioni subiecta, quae nihil esse dicuntur, quia eorum esse est
continue transmutari in nihil. Tertius error est eorum qui volunt quod
per nihil intelligatur Diabolus, iuxta illud Iob XVIII, 15:
habitent in tabernaculo eius socii eius, qui non est. Dicunt ergo
omnia esse facta per verbum, praeter Diabolum. Et ideo exponunt sine
ipso factum est nihil, idest Diabolus. Sed omnes isti tres errores
ex uno fonte procedentes, scilicet ex hoc quod ipsum nihil volunt
affirmative accipi, excluduntur per hoc quod nihil non ponitur hic
affirmative, sed negative tantum. Ut sit sensus: ita facta sunt
omnia per verbum, quod nihil est participans esse, quod non sit factum
per ipsum. Sed instabit forsitan aliquis, dicens hanc clausulam
superflue fuisse appositam, si intelligatur negative, eo quod
Evangelista dicens, omnia per ipsum facta sunt, sufficienter videtur
dixisse non esse aliquid quod non sit factum per verbum. Ad quod
dicendum quod secundum multos introducta est haec particula
multipliciter, et multis de causis. Quarum una causa est, secundum
Chrysostomum, ne aliquis legens in veteri testamento et inveniens
solum visibilia enumerata a Moyse in creatione rerum, crederet illa
tantum facta esse per verbum. Ideo Evangelista, dum dixisset omnia
per ipsum facta sunt, quae scilicet enumerat Moyses, ideo
consequenter adiunxit sine ipso factum est nihil; quasi dicat: nihil
eorum quae sunt, sive visibile sive invisibile, est factum sine
verbo. Et hoc modo loquitur apostolus, Col. I, 16, dicens
omnia condita esse in Christo, sive visibilia, sive invisibilia: ubi
apostolus specialiter mentionem facit de invisibilibus, quia de eis
Moyses aperte mentionem non fecerat, propter ruditatem illius populi,
qui supra sensibilia elevari non poterat. Introducitur etiam,
secundum Chrysostomum, alio modo sic. Posset enim aliquis legens
Evangelium, multa signa et miracula facta per Christum, sicut illud
Matth. XI, 5: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur
etc., credere per hoc quod dicit Ioannes omnia per ipsum facta sunt,
debere intelligi omnia illa tantum quae in illis Evangeliis
continentur, et nihil aliud factum per ipsum. Et ideo ne hoc
suspicetur quis, consequenter Evangelista inducit et sine ipso factum
est nihil; quasi dicat: non solum ea quae in Evangeliis continentur,
sunt facta per ipsum, sed nihil eorum quae facta sunt, est factum sine
ipso. Et sic, secundum Chrysostomum, haec particula introducitur ad
ostendendum totalem causalitatem, et est quasi completiva praemissae.
Secundum Hilarium vero introducitur haec particula ad ostendendum quod
verbum habet virtutem operativam ab alio. Quia enim Evangelista
dixerat omnia per ipsum facta sunt, posset intelligi patrem excludi ab
omni causalitate; ideo consequenter addit et sine ipso factum est
nihil. Quasi dicat: sic per eum facta sunt omnia, ut tamen pater cum
eo omnia fecerit. Nam tantum valet sine eo, ac si dicatur non solus;
ut sit sensus: non ipse solus est per quem facta sunt omnia, sed ipse
est alius, sine quo factum est nihil. Quasi dicat sine ipso, cum
alio operante, scilicet patre, factum est nihil; iuxta illud Prov.
VIII, 30: cum eo eram cuncta componens. In quadam autem
homilia quae incipit, vox spiritualis aquilae, et attribuitur
Origeni, invenitur alia expositio satis pulchra. Dicitur enim ibi
quod in Graeco est thoris, ubi in Latino habemus sine. Thoris autem
idem est quod foris vel extra; quasi dicat ita omnia per ipsum facta
sunt quod extra ipsum factum est nihil. Et ideo hoc dicit ut
ostendat, per verbum et in verbo omnia conservari; iuxta illud Hebr.
I, 3: portans omnia verbo virtutis suae. Quaedam enim sunt quae
non indigent operante, nisi quantum ad fieri, cum possint subsistere
postquam fuerunt facta, absque agentis influxu; sicut domus indiget
quidem artifice quantum ad suum fieri, sed tamen persistit in suo esse
absque artificis influentia. Ne ergo credat aliquis, omnia per verbum
sic facta esse quod sit causa eorum quantum ad fieri solum, et non
quantum ad conservationem in esse, ideo consequenter Evangelista
subiunxit et sine ipso factum est nihil. Hoc est: nihil factum est
extra ipsum, quia ipse ambit omnia, conservans ea. Exponitur autem
haec particula secundum Augustinum et Origenem et plures alios sic ut
per nihil intelligatur peccatum. Quia ergo cum diceret omnia per ipsum
facta sunt, posset intelligi malum et peccatum per ipsum fieri; ideo
consequenter adiunxit et nihil, idest peccatum, est factum sine ipso.
Nam sicut ars non est principium seu causa alicuius defectus in
artificiatis, sed per se est causa perfectionis ipsorum et formae, ita
et verbum, quod est ars patris, plena rationum viventium, non est
causa alicuius mali vel inordinationis in rebus, et praecipue mali
culpae, quod habet perfectam rationem mali; sed huius mali causa per
se est voluntas creaturae, sive hominis sive Angeli, libere declinans
a fine, ad quem naturaliter ordinatur. Operans secundum artem,
voluntarie errans, est causa defectuum incidentium in artificiatis,
non per artem, sed per voluntatem. Unde in talibus ars non est
principium seu causa defectuum, sed voluntas: et ideo malum est
defectus voluntatis, et non artis alicuius: et ideo inquantum tale,
nihil est. Sic ergo ista particula additur ad ostendendum ipsius verbi
universalem causalitatem secundum Chrysostomum, societatem ad patrem,
secundum Hilarium et virtutem verbi in conservando, secundum
Origenem. Item puritatem causalitatis: quia sic est causa bonorum,
quod non est causa peccati, secundum Augustinum et Origenem et plures
alios. Deinde dicit quod factum est, in ipso vita erat. Hic ponitur
tertia particula, ubi cavendus est falsus intellectus Manichaei, qui
ex hoc verbo motus est ad dicendum quod omnia quae sunt, vivunt; puta
lapis, lignum, et homo, et quicquid aliud est in mundo. Et
punctabat sic: quod factum est in ipso, distingue, erat vita. Sed
non erat vita nisi viveret; ergo quicquid factum est in ipso, vivit.
Vult etiam quod in ipso idem sic ac si dicatur per ipsum, cum
communiter in Scriptura in ipso, vel per ipsum accipiatur; sicut
illud Col. I, 16: in ipso, et per ipsum condita sunt omnia.
Sed hunc intellectum ista expositio ostendit esse falsum. Potest
tamen sine errore multipliciter exponi. Nam in illa homilia vox
spiritualis exponitur sic: quod factum est in ipso, idest per ipsum,
hoc vita erat non in seipso sed in sua causa. In omnibus enim causatis
hoc commune est, quod effectus, sive per naturam sive per voluntatem
producti, sunt in suis causis non secundum proprium esse, sed secundum
virtutem propriae suae causae; sicut effectus inferiores sunt in sole
ut in causa, non secundum eorum esse, sed secundum virtutem solis.
Quia ergo causa omnium effectuum productorum a Deo, est vita quaedam
et ars plena rationum viventium, ideo omne, quod factum est in ipso,
idest per ipsum, vita erat in sua causa, scilicet in ipso Deo.
Augustinus autem aliter legit, sic punctando: quod factum est,
distingue, in ipso vita erat. Res enim dupliciter considerari
possunt, secundum scilicet quod sunt in seipsis et secundum quod sunt
in verbo. Si considerentur secundum quod sunt in seipsis, sic non
omnes res sunt vita nec etiam viventes, sed aliquae carent vita,
aliquae vivunt. Sicut facta est terra, facta sunt etiam et metalla,
quae nec vita sunt, nec vivunt; facta sunt animalia, facti sunt
homines, quae secundum quod sunt in seipsis, non sunt vita, sed
vivunt solum. Si vero considerentur secundum quod sunt in verbo, non
solum sunt viventes, sed etiam vita. Nam rationes in sapientia Dei
spiritualiter existentes, quibus res factae sunt ab ipso verbo, sunt
vita: sicut arca facta per artificem in se quidem nec vivit nec vita
est, ratio vero arcae, quae praecessit in mente artificis, vivit
quodammodo, inquantum habet esse intelligibile in mente artificis, non
tamen est vita, quia per ipsum intelligere artificis non est in sua
essentia, neque suum esse. In Deo autem suum intelligere est sua
vita et sua essentia: et ideo quicquid est in Deo, non solum vivit
sed est ipsa vita, quia quicquid est in Deo, est sua essentia. Unde
creatura in Deo est creatrix essentia. Si ergo considerentur res
secundum quod in verbo sunt, vita sunt. Hanc expositionem habes
alibi. Origenes vero super Ioannem legit hoc aliter, punctando sic:
quod factum est in ipso, distingue, vita erat. Ubi notandum est quod
de filio Dei dicitur aliquid, secundum se, sicut dicitur Deus
omnipotens, et huiusmodi; aliquid vero dicitur de eo per comparationem
ad nos, sicut salvator et redemptor; aliquid vero utroque modo, sicut
sapientia et iustitia. In omnibus autem quae absolute et secundum se
de filio dicuntur, non dicitur quod sit factus, sicut non dicitur
filius factus Deus, neque omnipotens; sed in illis quae dicuntur in
comparatione ad nos, seu utroque modo, potest addi adiunctio facti,
ut dicatur secundum illud I Cor. I, 30: qui factus est nobis a
Deo sapientia, et iustificatio, et sanctificatio, et redemptio. Et
sic, licet semper fuerit in seipso sapientia et iustitia, tamen potest
dici quod de novo factus est nobis iustitia et sapientia. Secundum hoc
ergo Origenes exponens dicit quod quamvis in seipso sit vita, tamen
nobis factus est vita per hoc quod nos vivificavit, iuxta illud I
Cor. XV, 22: sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in ipso
omnes vivificabuntur. Et ideo dicit quod verbum quod factum est nobis
vita, in ipso vita erat, ut quandoque nobis fieret vita; et ideo
statim subdit et vita erat lux hominum. Hilarius enim sic punctat et
sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso, et postea dicatur
vita erat. Quia ipse dicit in II de Trin. cum dicit Evangelista
et factum est nihil, posset esse ambiguum an quaedam alia adhuc quae
per ipsum facta sunt, fuerunt facta non per ipsum, non tamen sine
ipso; sed in eis associavit facientem; et hanc clausulam esse additam
ad correptionem praecedentis. Ne ergo hoc intelligeretur, ideo
Evangelista cum dixisset omnia per ipsum facta sunt, subiungit et sine
ipso factum est nihil, quod tamen factum est in ipso, idest per
ipsum: et ratio huius est, quia vita erat. Manifestum est enim quod
hoc modo omnia dicuntur per verbum facta, inquantum verbum ex patre
procedens est Deus. Ponamus autem quod aliquis pater filium habeat,
qui non sit perfecte habens operationes hominis, sed paulatim ad hoc
perveniat, manifestum est quod multa faciet, non per ipsum filium,
licet non sine eo. Quia ergo filius Dei eamdem vitam habuit ab
aeterno, quam et pater, secundum illud infra V, 26: sicut pater
habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in
semetipso, ideo non potest dici quod Deus pater, etsi nihil fecerit
sine filio, tamen fecit aliqua non per ipsum, quia vita erat. In
viventibus enim quae vitam participant, potest contingere quod vita
imperfecta praecedat vitam perfectam; sed in per se vita, quae non
participat vitam, sed est absolute et simpliciter vita, nullo modo
potest imperfectio aliqua esse. Quia ergo verbum est per se vita,
numquam fuit in eo vita imperfecta, sed semper perfecta; et ideo ita
nihil factum est sine eo, quod tamen non sit factum in ipso, idest per
ipsum. Chrysostomus autem aliud modum legendi habet, et punctat sic:
et sine ipso factum est nihil quod factum est. Et ratio huius est,
quia aliquis posset credere quod spiritus sanctus esset factus per
verbum. Et ideo Evangelista hoc volens excludere dicit quod factum
est, quia spiritus sanctus non est quid factum; et postea sequitur in
ipso vita erat; quod introducitur propter duo. Unum est ut post
productionem omnium rerum ostendatur indeficientia causalitatis ad res
non solum productas, sed etiam producendas. Quasi dicat in ipso vita
erat, qua scilicet non solum omnia producere potuit, sed etiam quae
habet indeficientem fluxum et causalitatem absque mutationis dispendio
ad res continue producendas, utpote fons vivus qui non minoratur ex
fluxu continuo; aqua vero collecta et non viva, cum defluit,
minoratur et deficit; unde dicitur in Ps. XXXV, 10: apud te
est fons vitae. Secundum est ut ostendatur gubernatio rerum esse per
verbum. Quia enim in ipso vita erat, ostenditur quod non produxit res
per necessitatem naturae, sed per voluntatem et intellectum, et quod
res productas gubernat; Hebr. IV, 12: vivus est sermo Dei et
cetera. Et quia apud Graecos Chrysostomus est tantae auctoritatis in
suis expositionibus, quod ubi ipse aliquid exposuit in sacra
Scriptura, nullam aliam expositionem admittant, ideo in omnibus
libris Graecis invenitur sic punctatum, sicut punctat Chrysostomus,
scilicet hoc modo: sine ipso factum est nihil quod factum est.
|
|