|
Evangelista supra insinuavit virtutem verbi, secundum quam omnia
produxit in esse; hic vero insinuat eius virtutem, secundum quam se
habet ad homines, dicens, hoc verbum esse lucem hominibus. Ubi primo
introducit nobis lucem quamdam, cum dicit et vita erat lux hominum;
secundo lucis irradiationem, cum dicit et lux in tenebris lucet;
tertio lucis participationem, cum dicit et tenebrae eam non
comprehenderunt. Potest autem totum dupliciter exponi. Uno modo
secundum influxum cognitionis naturalis; alio modo secundum
communicationem gratiae. Dicit ergo quantum ad primum, quod vita erat
lux hominum. Ubi primo considerandum est quod, secundum Augustinum
et plures alios, nomen lucis magis proprie dicitur in spiritualibus
quam in sensibilibus. Ambrosius tamen vult quod splendor metaphorice
dicatur de Deo. Sed in hoc non est magna vis facienda: nam de
quocumque nomen lucis dicatur ad manifestationem refertur, sive illa
manifestatio sit in intelligibilibus, sive in sensibilibus. Si ergo
comparentur manifestatio intelligibilis et sensibilis, secundum naturam
prius invenitur lux in spiritualibus; sed quoad nos, qui nomina rebus
imponimus ex earum proprietatibus nobis notis, prius invenitur in
sensibilibus, quia prius impositum est a nobis hoc nomen ad
significandum lucem sensibilem, quam intelligibilem; quamvis secundum
virtutem prius et verius conveniat spiritualibus quam sensibilibus. Ad
evidentiam autem eius quod dicitur et vita erat lux hominum, sciendum
est quod multipliciter est gradus vitae. Quaedam namque vivunt, sed
absque luce, quia nullam cognitionem habent, sicut sunt plantae: unde
vita earum non est lux. Quaedam vero vivunt et cognoscunt; sed tamen
eorum cognitio, cum sit sensus tantum, non est nisi particularium et
materialium, sicut est in brutis: et ideo haec et vitam habent et
lucem quamdam, sed non lucem hominum qui vivunt et cognoscunt non solum
ipsa vera, sed ipsius veritatis rationem, sicut sunt creaturae
rationales, quibus non solum manifestatur hoc vel illud, sed ipsa
veritas quae manifestabilis est et manifestativa omnium. Et ideo
Evangelista loquens de verbo dicit non solum esse vitam, sed etiam
esse lucem, ne intelligas vitam sine agnitione; hominum autem ne
tantum cognitionem sensibilem suspiceris, qualis est in brutis. Sed
quare dixit hominum, cum etiam sit lux Angelorum? Ad hoc est duplex
responsio. Chrysostomus enim dicit quod Evangelista intendebat in
isto Evangelio tradere nobis cognitionem de verbo, secundum quod ad
salutem hominum ordinatur; et ideo magis refert secundum suam
intentionem ad homines quam ad Angelos. Origenes vero dicit quod
participatio huius lucis pertinet ad homines, inquantum sunt rationalis
naturae; et ideo Evangelista dicens erat lux hominum, voluit
intelligi omnis rationalis naturae. In hoc etiam ostenditur perfectio
et dignitas huius vitae, quia est intellectualis seu rationalis. Cum
enim illa dicuntur viventia, quae se aliquo modo movent, illa dicuntur
vitam habere perfectam, quae perfecte seipsa movent; movere autem
seipsum perfecte et proprie, in inferioribus creaturis soli homini
convenit. Nam etsi alia ex seipsis ab aliquo principio intrinseco
moveantur, non tamen illud principium se habet ad opposita; et ideo ex
necessitate moventur, et non libere. Mota igitur a tali principio
magis aguntur quam agunt. Homo vero, cum sit dominus sui actus,
libere se movet ad omnia quae vult; et ideo homo habet vitam
perfectam, et similiter quaelibet intellectualis natura. Vita ergo
verbi, quae est lux hominum, est vita perfecta. Attenditur etiam in
praemissis verbis congruus ordo: nam in naturali rerum ordine primo
invenitur esse, et hoc primo Evangelista insinuavit, dicens in
principio erat verbum, secundo vivere, et hoc est quod sequitur in
ipso vita erat, tertio intelligere, et hoc consequenter adiunxit vita
erat lux hominum. Unde, secundum Origenem, convenienter vitae
attribuit lucem, quia lux nonnisi viventi attribui potest. Est tamen
notandum quod lux ad viventem dupliciter comparari potest, vel ut
obiectum, vel ut participata, ut patet in visu exteriori. Oculus
enim lucem exteriorem cognoscit tamquam obiectum, sed oportet ad hoc
quod eam videat, quod participet aliquam lucem interiorem, per quam
aptetur et disponatur oculus ad lucem exteriorem videndam. Sic ergo,
quod hic dicit et vita erat lux hominum, dupliciter potest intelligi.
Ut dicatur lux hominum per modum obiecti quasi a solis hominibus
conspicabilis; quia ipsam sola rationalis creatura conspicere potest,
cum ipsa sola divinae visionis sit capax (Iob XXXV, v. 11:
docet nos super iumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos);
quia licet alia animalia cognoscant aliqua quae vera sunt, solus tamen
homo ipsam rationem veritatis cognoscit. Potest etiam dici lux hominum
participata. Numquam enim ipsum verbum et ipsam lucem conspicere
possemus nisi per participationem eius, quae in ipso homine est, quae
est superior pars animae nostrae, scilicet lux intellectiva, de qua
dicitur in Ps. IV, 7: signatum est super nos lumen vultus tui,
idest filii tui, qui est facies tua, qua manifestaris. Introduxit
supra Evangelista lucem quamdam; nunc vero agit de ipsius irradiatione
cum dicit lux in tenebris lucet. Quod quidem dupliciter exponi
potest, secundum duplicem acceptionem tenebrarum. Primo vero
accipiamus tenebras naturalem defectum, ac creatae mentis. Nam, ita
se habet mens ad lucem istam, de qua hic loquitur Evangelista, sicut
se habet aer ad lucem solis: quia, licet aer capax sit lucis solis,
tamen, in se consideratus, tenebra est. Et secundum hoc sensus est:
lux, idest vita illa, quae est lux hominum, in tenebris lucet,
scilicet in animabus et mentibus creatis, irradiando semper omnes.
Iob III, 23: viro cui abscondita est lux. Sed tenebrae eam non
comprehenderunt, idest includere non potuerunt. Illud enim dicitur
comprehendi, cuius fines concluduntur et conspiciuntur. Quia, sicut
dicit Augustinus, attingere Deum mente, magna beatitudo est:
comprehendere vero, impossibile est. Tenebrae ergo eam non
comprehenderunt. Iob XXXVI, 26: ecce Deus magnus vincens
scientiam nostram; Ier. XXXII, 19: magnus consilio et
incomprehensibilis cogitatu. Et haec expositio habetur in illa homilia
quae incipit vox spiritualis aquilae. Alio modo potest exponi
accipiendo tenebras, secundum Augustinum, pro naturali insipientia
hominum, quae tenebra dicitur. Eccle. II, 13: vidi quia tantum
praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Ex
eo ergo aliquis insipiens est quod privatur lumine sapientiae divinae.
Sicut ergo mentes sapientum participatione istius divinae lucis et
sapientiae lucidae sunt, ita eius privatione tenebrae sunt. Quod ergo
quidam tenebrosi sint, non est ex defectu istius lucis; quia,
inquantum est de se, in tenebris lucet et omnes irradiat; sed ideo
insipientes privati sunt ea luce, quia tenebrae eam non
comprehenderunt, idest non apprehenderunt, ad ipsius participationem
eorum insipientia pertingere non valentes, ut post elati non durantes.
Iob XXXVI, 32: immanibus, idest superbis, abscondit lucem,
idest lumen sapientiae, et annuntiat de ea amico suo, quod possessio
eius sit, et ad eam possit ascendere; Baruch III, 23: viam
autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas eius.
Licet autem aliquae mentes sint tenebrosae, idest sapida et lucida
sapientia privatae, nulla tamen adeo tenebrosa est quin aliquid lucis
divinae participet. Quia quidquid veritatis a quocumque cognoscitur,
totum est ex participatione istius lucis, quae in tenebris lucet, quia
omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est. Et tamen
tenebrae, idest homines tenebrosi, eam non comprehenderunt, secundum
veritatem. Sic ergo exponitur ista clausula, secundum Origenem et
secundum Augustinum. Alio modo ab illo loco et vita erat lux
hominum, exponitur secundum fluxum gratiae, qua irradiamur per
Christum; et continuatur sic ad praecedentia. Supra egit
Evangelista de creatione rerum per verbum, hic vero tractat de
restauratione rationalis creaturae facta per Christum dicens: et
vita, verbi, erat lux hominum, communiter, et non Iudaeorum
tantum; quia filius Dei carnem assumere venit in mundum, ut
illuminaret gratia et veritate omnes homines. Io. c. XVIII,
37: in hoc natus sum, et ad hoc veni, ut testimonium perhibeam
veritati. Item, infra IX, 5: quamdiu in mundo sum, lux sum
mundi. Et ideo non dicit lux Iudaeorum, quia licet olim tantum in
Iudaea notus esset, tamen postea toti mundo innotuit; Is.
XLIX, v. 6: dedi te in lucem gentibus, ut sis salus mundo usque
ad extremum terrae. Congrue etiam coniungit lucem et vitam dicens et
vita erat lux hominum, ut ostendat ista duo, lucem scilicet et vitam,
nobis provenisse per Christum. Vitam quidem per participationem
gratiae; infra: gratia et veritas per Iesum Christum facta est;
lucem vero per cognitionem veritatis et sapientiae. Hoc autem quod
dicit lux in tenebris lucet, potest secundum hanc expositionem exponi
tripliciter, secundum quod tripliciter possumus accipere tenebras.
Uno modo pro poena: nam quaelibet tristitia et afflictio cordis
tenebra quaedam dici potest, sicut quodlibet gaudium lux; Mich.
ult., v. 8: cum sedero in tenebris et in afflictionibus, dominus
lux mea est, idest gaudium et consolatio. Dicit ergo Origenes:
secundum hoc lux in tenebris lucet, idest Christus in mundum veniens,
et corpus passibile et absque peccato habens in similitudinem carnis,
secundum quod dicitur Rom. VIII, 3. Lux in carne, quae
scilicet caro Christi, secundum quod in se habet similitudinem carnis
peccati, tenebra dicitur. Quasi dicat: lux, idest verbum Dei
circumvelatum tenebris carnis, luxit in mundum, secundum illud Ez.
XXXII, 7: solem nube tegam. Secundo, accipiendo per tenebras
Daemones, iuxta illud Eph. ult., 12: non est nobis colluctatio
adversus carnem et sanguinem tantum, sed adversus principes et
potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Secundum hoc
dicit: lux, idest filius Dei, in tenebris lucet, idest in mundum
descendit, ubi tenebrae, idest Daemones, dominabantur. Infra
XII, 31: princeps huius mundi, eiicietur foras. Et tenebrae,
idest Daemones, eam non comprehenderunt, idest eum obscurare non
potuerunt tentando, ut patet Matth. IV. Tertio accipiendo
tenebras errores sive ignorantias, quibus totus mundus ante adventum
Christi plenus erat, secundum quod dicit apostolus: eratis aliquando
tenebrae. Dicit ergo quod lux, idest verbum Dei incarnatum, in
tenebris lucet, idest hominibus mundi, erroris et ignorantiae tenebris
obscuratis. Lc. I, 79: illuminare his qui in tenebris et in
umbra mortis sedent; et Is. IX, 2: populus qui sedebat in
tenebris, vidit lucem magnam. Et tenebrae eum non comprehenderunt,
idest non vicerunt. Quia quantumcumque homines peccatis obscurati,
invidia excaecati, superbia tenebrosi, contra Christum pugnaverunt,
ut patet ex Evangelio, exprobrando scilicet, iniurias et contumelias
inferendo, et tandem occidendo, non tamen eum comprehenderunt; idest
non vicerunt eum obscurando, quin eius claritas per totum mundum
fulgeret. Sap. VII, 29: luci comparata invenitur prior: illi
enim succedit nox, sapientiam autem, idest filium Dei incarnatum,
non vincit malitia, Iudaeorum scilicet et haereticorum; quia, ut
dicitur Sap. X, 12, certamen forte dedit illi, ut vinceret, et
sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
|
|