|
Supra Evangelista egit de verbi divinitate; in parte vero ista
incipit agere de verbi incarnatione: et circa hoc duo facit. Primo
agit de teste verbi incarnati seu praecursore; secundo de adventu
verbi, ibi erat lux vera. Circa primum duo facit. Primo describit
praecursorem in testimonium venientem; secundo ostendit eum ad
salvandum insufficientem, ibi non erat ille lux. Praecursorem autem
describit quadrupliciter. Primo a naturae conditione, cum dicit fuit
homo; secundo ab auctoritate, cum dicit missus a Deo; tertio ab
officii idoneitate, cum dicit cui nomen erat Ioannes; quarto ab
officii dignitate, ibi hic venit. Considerandum autem est circa
primum, quod statim cum Evangelista incipit de aliquo temporali,
mutat modum loquendi. Cum enim supra loqueretur de aeternis, utebatur
hoc verbo erat, quod est praeteriti imperfecti, ostendens per hoc,
aeterna interminata esse; nunc vero, cum loquitur de temporalibus,
utitur hoc verbo, fuit, ad ostendendum quod temporalia sic
praeterierunt quod tamen terminantur. Dicit ergo fuit homo; per quod
in principio excludit perversam opinionem haereticorum, contra
conditionem seu naturam Ioannis, qui, propter id quod dominus,
Matth. c. XI, 10, dicit de Ioanne: hic est de quo scriptum
est: ecce mitto Angelum meum ante faciem meam, et etiam Mc. I, 2
dicitur de ipso, opinati sunt quod Ioannes fuisset natura Angelus.
Quod excludens Evangelista dicit fuit homo, natura, non Angelus.
Eccle. c. VI, 10: scitur quod sit homo, et quod non possit
contra fortiorem se in iudicio contendere. Convenienter autem homo ad
homines mittitur, per quem homines magis alliciuntur, utpote per sibi
similem; unde dicitur Hebr. c. VII, 28: lex enim homines
constituit sacerdotes infirmitatem habentes. Poterat enim Deus
homines gubernare per Angelos; sed maluit per homines, ut ipsorum
exemplo magis instruerentur. Et ideo Ioannes homo fuit, et non
Angelus. Ex auctoritate quidem describitur, cum dicit missus a
Deo. Equidem, licet Ioannes natura non fuerit Angelus, fuit tamen
officio, quia missus a Deo. Proprium enim Angelorum officium est
quod a Deo mittantur, et sint nuntii Dei; Hebr. I, 14: omnes
sunt administratorii spiritus in ministerium missi, unde Angelus
nuntius interpretatur. Possunt ergo homines, qui a Deo ad aliquid
annuntiandum mittuntur, Angeli dici, iuxta illud Aggaei I, 13:
dixit Aggaeus, nuntius domini ex nuntiis domini. Requiritur autem ad
hoc quod aliquis testimonium de Deo perhibeat, quod sit a Deo
missus; iuxta illud Rom. X, 15: quomodo praedicabunt nisi
mittantur? Et quia cum a Deo mittuntur, non sua quaerunt, sed quae
Iesu Christi II Cor. IV, 5: non enim praedicamus
nosmetipsos, sed Iesum Christum: qui vero mittitur a seipso, non a
Deo, sua quaerit, vel quae sunt hominis, non autem quae Christi,
ideo hic dicitur fuit homo missus a Deo: ut intelligas quia non
annuntiavit nisi divinum, non humanum. Nota autem, quod tripliciter
invenimus aliquos missos a Deo. Scilicet per internam inspirationem,
sicut Is. XLVIII, 16: et nunc misit me dominus, et spiritus
eius; quasi dicat: per interiorem spiritus inspirationem sum a Deo
missus. Item, per expressam et apertam iussionem sive corporalem,
sive imaginariam. Et sic iterum missus est Isaias; unde dicit ibid.
VI, 8: audivi vocem domini dicentis: quem mittam, et quis ibit
nobis? Et dixi: ecce ego, mitte me. Item, per praelati
iniunctionem, qui gerit in hoc personam Dei; II Cor. II,
10: nam et ego, si quid donavi propter vos in persona Christi. Et
inde est quod qui mittuntur a praelato, mittuntur a Deo, sicut missi
fuerunt ab apostolo Barnabas et Timotheus. Cum autem dicitur hic
fuit homo missus a Deo, intelligendum est per interiorem
inspirationem; vel etiam forte per exteriorem iussionem a Deo eum
missum fuisse. Infra: qui misit me, ipse dixit: super quem videris
spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in
spiritu sancto. Per hoc etiam quod dixit fuit homo missus a Deo, non
est intelligendum, sicut quidam haeretici ponebant, credentes animas
hominum ante corpus fuisse cum Angelis ab initio creatas, et mitti
animam cuiuscumque, quando nascitur, ad corpus; et quod Ioannes sit
missus ad vitam, idest eius anima ad corpus; sed quod fuit missus a
Deo ad officium baptizandi et praedicandi. Ex idoneitate vero
commendatur, cum dicit cui nomen erat Ioannes. Ad officium namque
testimonii requiritur idoneitas: nam nisi testis sit idoneus,
qualitercumque mittatur ab alio, non est sufficiens testimonium eius.
Homo autem efficitur idoneus ex gratia Dei; I Cor. XV, 10:
gratia Dei sum id quod sum; II Cor. III, 6: qui idoneos nos
fecit ministros novi testamenti. Satis ergo congrue Evangelista
idoneitatem praecursoris insinuat ex eius nomine, dicens cui nomen erat
Ioannes, quod interpretatur in quo est gratia. Quod quidem nomen non
fuit frustra sibi impositum, sed ex divina praeordinatione, et
antequam nasceretur, ut patet Lc. I, 13: et vocabis nomen eius
Ioannem, dixit Angelus ad Zachariam. Unde potest dicere illud
Is. XLIX, 1: dominus ab utero vocavit me; et Eccl. VI,
10: qui futurus est, iam vocatum est nomen eius. Quod etiam
ostendit Evangelista ex modo loquendi, cum dicit erat, quantum ad
Dei praeordinationem. Ex officii etiam dignitate describitur, cum
dicit hic venit in testimonium; ubi primo ponitur officium; secundo
ratio officii, ibi ut testimonium perhiberet de lumine. Officium
autem huius est testificandi; unde dicit hic venit in testimonium.
Ubi notandum est quod Deus et homines, et omnia quae facit, propter
se operatur; Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus
est dominus; non quidem ut aliquid ei accrescat, quia bonorum
nostrorum non eget, sed ut eius bonitas manifestetur in omnibus a se
factis, inquantum per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur;
sempiterna eius virtus, et divinitas; Rom. I, 20. Fit ergo
quaelibet creatura in testimonium Dei, inquantum quaelibet creatura
est testimonium quoddam divinae bonitatis. Et quidem magnitudo
creaturae testimonium quoddam est divinae virtutis et omnipotentiae;
pulchritudo vero divinae sapientiae. Speciali vero modo ordinantur a
Deo quidam homines; et non solum naturaliter inquantum sunt, sed
etiam spiritualiter per sua bona opera Deo testimonium ferunt. Unde
omnes sancti viri testes sunt Dei, inquantum propter eorum bona opera
Deus gloriosus apud homines efficitur; Matth. V, 16: sic luceat
lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et
glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Sed tamen illi, qui
participant non solum dona Dei in seipsis per gratiam Dei bene
operando, sed etiam diffundunt ad alios dicendo, movendo et
exhortando, specialius sunt testes Dei. Is. XLIII, 7: omnem
qui invocat nomen meum, in laudem meam creavi illum. Ioannes ergo
venit in testimonium ad hoc, ut in alios diffunderet dona Dei, et
annuntiaret laudem. Hoc autem officium Ioannis, scilicet
testificandi, est valde magnum, quia nullus potest de aliquo
testificari, nisi eo modo quo illud participat; infra III, 11:
quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur. Unde testimonium
perhibere divinae veritati, indicium est cognitionis ipsius veritatis.
Et inde est quod etiam Christus hoc officium habuit; infra
XVIII, 37: ad hoc veni, et in hoc natus sum, ut testimonium
perhibeam veritati. Sed aliter Christus, et aliter Ioannes.
Christus enim ut ipsum lumen comprehendens, immo ipsum lumen
existens; Ioannes vero, ut ipsum lumen participans tantum. Et ideo
Christus perfecte testimonium perhibet, et perfecte manifestat
veritatem, Ioannes vero et alii sancti inquantum ipsam veritatem
divinam participant. Est ergo magnum officium Ioannis et ex
participatione divini luminis et ex similitudine ad Christum, qui hoc
officio usus fuit. Is. LV, 4: ecce testem populis dedi eum,
ducem ac praeceptorem gentibus. Ratio autem huius officii ponitur,
cum dicit ut testimonium perhiberet de lumine. Ubi sciendum est, quod
alicui rei testimonium perhibetur duplici de causa. Una causa potest
esse ex parte rei, cui testimonium adhibetur, puta si est dubia, vel
incerta; alia causa est ex parte audientium, si sunt duri et tardi
corde ad credendum. Ioannes vero in testimonium quidem venit non
propter ipsam rem, cui testimonium perhibebat, quia lumen erat. Unde
dicit ut testimonium perhiberet de lumine, non de re obscura sed de re
manifesta. Venit ergo in testimonium propter ipsos quibus
testificabatur, ut omnes crederent per eum, scilicet Ioannem. Nam
sicut lumen non solum in seipso et per se visibile est, sed etiam omnia
alia per ipsum videri possunt, ita verbum Dei non solum in se lumen
est, sed etiam est omnia manifestans quae manifestantur. Cum enim
unumquodque manifestetur per suam formam et cognoscatur, omnes autem
formae sint formae sint per verbum, quod est ars plena rationum
viventium: est ergo lumen, non solum in se, sed omnia manifestans;
Eph. V, 13: omne quod manifestatur, lumen est. Congrue autem
Evangelista filium dicit lumen, quia venit lumen ad revelationem
gentium, Lc. II, 32. Supra autem dixit filium Dei verbum,
quo pater dicit se, et omnem creaturam. Unde cum proprie sit lux
hominum, et hic Evangelista de eo agat secundum quod venit ad salutem
hominum procurandam, congrue intermittit hoc nomen verbum, cum
loquitur de filio, et dicit illud lumen. Sed si istud lumen
sufficiens est per se omnia manifestare, non solum seipsum, quid ergo
indigebat ut testificaretur? Non ergo necessaria sunt testimonia
Ioannis et prophetarum de Christo. Respondeo dicendum, quod haec
obiectio est Manichaeorum, qui volunt destruere vetus testamentum.
Unde a sanctis contra hos multiplex ratio assignatur, quare Christus
testimonium prophetarum voluit habere. Origenes quidem assignat tres
rationes ad hoc. Primo quidem quod Deus vult aliquos testes habere,
non quod ipse eorum testimonio indigeat, sed ut eos nobilitet quos
constituit testes; sicut videmus etiam in ordine universi, quod Deus
producit aliquos effectus per causas medias, non quia ipse impotens sit
ad eos immediate producendos, sed quia ad nobilitandas ipsas causas
medias eis causalitatis dignitatem communicare dignatur. Sic ergo,
etsi Deus potuerit omnes homines illuminare per se et in cognitionem
suam adducere, ut tamen debitus ordo servaretur in rebus, et ut
aliquos homines nobilitaret, voluit divinam cognitionem ad homines per
aliquos homines devenire. Is. XLIII, 10: vere vos testes mei
estis, dicit dominus. Secunda ratio est, quia Christus illuxit
mundo per miracula: quae quidem, quia in tempore facta erant,
temporaliter transierunt, neque pervenerunt ad omnes. Verba vero
prophetarum commendata Scripturae, poterant non solum ad praesentes,
sed etiam ad posteros pervenire. Voluit ergo dominus homines ad
cognitionem verbi venire per testimonia prophetarum, ut non solum
praesentes, sed etiam futuri de ipso illuminarentur; et ideo signanter
dicit ut omnes crederent per illum, non solum praesentes, sed etiam
futuri. Tertia ratio est, quia homines sunt diversae conditionis, et
diversimode ad veritatis cognitionem perducti et dispositi. Quidam
namque ad veritatis cognitionem magis perducuntur per signa et
miracula; quidam vero magis per sapientiam; unde I Cor. I, 22:
Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Ut ergo dominus
omnibus ostenderet viam salutis, utramque viam pandere voluit,
scilicet signorum et sapientiae, ut qui non perducerentur ad viam
salutis per miracula in veteri et novo testamento facta, saltem per
viam sapientiae, ut in prophetis et aliis sacrae Scripturae libris,
ad veritatis cognitionem perveniant. Quarta ratio est Chrysostomi,
quia scilicet homines infirmi intellectus, veritatem et cognitionem
Dei seipsa capere non possunt; unde voluit Deus eis condescendere et
illuminare quosdam homines de divinis prae aliis, ut ab eis humano modo
cognitionem de divinis acciperent, quorum cognitionem in seipsis
attingere non valebant. Et ideo dicit ut omnes crederent per illum.
Quasi dicat: venit in testimonium, non propter ipsum lumen, sed
propter ipsos homines, ut scilicet crederent per illum. Sic ergo
patet idonea esse et congruentia testimonia prophetarum, et ideo
recipienda utpote nobis necessaria ad veritatis cognitionem. Dicit
autem crederent quia est duplex participatio divini luminis. Una
scilicet perfecta, quae est in gloria, Ps. XXXV, v. 10: in
lumine tuo videbimus lumen, alia est imperfecta, quae scilicet habetur
per fidem, quia venit in testimonium. De istis duobus modis dicitur
I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate;
tunc autem facie ad faciem; et ibidem dicitur: nunc cognosco ex
parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Istorum autem
modorum prior est modus participationis per fidem; quia per ipsam
pervenitur ad speciem. Unde Is. VII, 9, secundum aliam
litteram: nisi credideritis, non intelligetis; ubi nostra habet: si
non credideritis, non permanebitis. II Cor. c. III, 18:
nos autem omnes revelata facie gloriam domini speculantes, in eamdem
imaginem, scilicet quam perdidimus, transformamur a claritate in
claritatem; Glossa: a claritate fidei, in claritatem speciei.
Dicit ergo ut omnes crederent per illum; non ut omnes viderent illum
perfecte statim, sed ut primo per fidem credendo, et postea per
speciem in patria perfruendo. Dicit autem per eum, ut ostendat
differentiam eius ad Christum. Christus enim venit, ut omnes
crederent in eum; infra VII, v. 38: qui credit in me, sicut
dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Ioannes
vero ut omnes crederent, non quidem in eum, sed in Christum per eum.
Sed contra. Non omnes crediderunt per illum. Si ergo venit ut omnes
crederent per illum, frustra venit. Respondeo dicendum, quod quantum
est ex parte Dei mittentis, et ex parte Ioannis venientis,
sufficiens modus adhibitus est omnibus perveniendi ad finem; sed ex
parte eorum qui oculos suos statuerunt declinare in terram, et
noluerunt videre ipsum lumen, defectus fuit, quia non omnes
crediderunt. Licet autem Ioannes, de quo tot dicta sunt, et quod
missus a Deo, magnus sit, nihilominus tamen eius adventus non est
sufficiens hominibus ad salutem; quia salus hominis in hoc consistit,
quod participet ipsam lucem. Unde, et si Ioannes lux fuisset,
suffecisset hominibus ad salutem eius adventus; sed ipse non erat lux;
unde dicit non erat ille lux. Et ideo necessaria erat lux, quae
sufficeret hominibus ad salutem. Vel aliter. Ioannes venit ut
testimonium perhiberet de lumine. Consuetum est autem testificantem
esse maioris auctoritatis, quam ille cui perhibet testimonium. Ne
ergo credatur Ioannem esse maioris auctoritatis, quam Christus,
dicit Evangelista non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de
lumine. Testatur enim non quia maior, sed quia notior, etiamsi sit
minor. Sed quaeritur de hoc quod dicit non erat ille lux. Contra
dicitur Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in
domino; et Matth. V, 14: vos estis lux mundi. Sunt ergo
Ioannes, et apostoli, et omnes boni, lux. Respondeo. Quidam
dicunt quod Ioannes non erat lux cum articulo, quia hoc est solius
Dei proprium; sed si lux ponatur sine articulo, erat Ioannes et
omnes sancti facti lux. Quod est dictu: filius Dei est lux per
essentiam, Ioannes vero et omnes sancti per participationem. Et ideo
quia Ioannes participabat verum lumen, congruenter testimonium
perhibebat de lumine: ignis enim convenientius manifestatur per aliquod
ignitum quam per aliquid aliud, et color per coloratum.
|
|