|
Superius egit Evangelista de praecursore, et teste verbi incarnati;
in parte vero ista agit de ipso verbo incarnato: et circa hoc tria
facit. Primo ostendit adventus verbi necessitatem; secundo ex adventu
verbi collatam nobis utilitatem, ibi in propria venit; tertio veniendi
modum, ibi et verbum caro factum est. Necessitas autem adventus verbi
videtur esse defectus divinae cognitionis, quae in mundo erat. Unde
hanc necessitatem sui adventus assignat, dicens, infra XVIII,
37: in hoc natus sum, et ad hoc veni. Ad insinuandum ergo hunc
divinae cognitionis defectum, duo facit Evangelista. Primo ostendit
quod iste defectus non est ex parte Dei, neque ex defectu verbi;
secundo ostendit quod est ex parte hominum, ibi et mundus eum non
cognovit. Quod autem non fuerit defectus ex parte Dei et verbi, quin
homines Deum cognoscerent et illuminarentur a verbo, ostendit ex
tribus. Primo ex ipsius divinae lucis efficacia, quia erat lux vera,
quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; secundo ex
ipsius divinae lucis praesentia, quia in mundo erat; tertio ex eius
evidentia, quia mundus per ipsum factus est. Non fuit ergo defectus
divinae cognitionis in mundo ex parte verbi, quia efficax est. Unde
primo ostendit rationem huius efficaciae, quia erat lux vera; secundo
ipsam eius efficaciam, quia illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum. Est enim efficax divinum verbum ad illuminandum, quia erat
lux vera. Quomodo autem verbum sit lux, et quomodo sit lux hominum,
quia supra satis explanatum est, superfluum est ad praesens reiterare.
Istud tamen ad praesens est dicendum, quomodo sit lux vera. Notandum
est ergo ad huiusmodi evidentiam, quod verum in Scriptura tribus
opponitur. Aliquando enim dividitur contra falsum, sicut illud Eph.
IV, 25: deponentes mendacium, loquimini veritatem. Aliquando
autem dividitur contra figurale, sicut illud infra I, 17: lex per
Moysen data est; gratia et veritas per Iesum Christum facta est,
quia veritas figurarum legis facta est per Christum. Aliquando vero
dividitur contra participans, sicut illud I Ioan. ult., 20: ut
simus in vero filio eius; qui scilicet non est filius per
participationem. Fuit autem ante adventum verbi in mundo quaedam lux,
quam scilicet philosophi se habere iactabant; sed haec quidem falsa
fuit, quia, ut dicitur Rom. I, 21: evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse
sapientes, stulti facti sunt; Ier. X, 14: stultus factus est
omnis homo a scientia sua. Fuit etiam quaedam alia lux, quam
gloriabantur se habere Iudaei ex doctrina legis; sed haec quidem lux
erat lux figuralis; Hebr. X, 1: umbram habens lex futurorum
bonorum, non ipsam imaginem rerum. Erat etiam in Angelis et in
sanctis hominibus lux quaedam, inquantum specialiori modo per gratiam
Deum cognoscebant; sed haec lux participata erat; Iob XXV, 3:
super quem non resplendet lumen illius? Quasi dicat: quicumque lucidi
sunt, intantum lucent inquantum participant lumen illius, idest Dei.
Sed verbum Dei non erat lux falsa, non figuralis, non participata,
sed lux vera, idest per essentiam suam. Et ideo dicit erat lux vera.
In quo quidem excluditur duplex error, scilicet Photini, qui
Christum opinatus est ex virgine initium sumpsisse. Et ideo ne
aliquis hoc suspicari posset, Evangelista loquens de incarnatione
verbi, dicit erat lux vera, scilicet ab aeterno, non solum ante
virginem, sed ante omnem creaturam. Excluditur etiam error Arii et
Origenis dicentium Christum non fuisse verum Deum, sed per
participationem tantum. Quod si verum esset, non esset lux vera, ut
Evangelista dicit. Sicut enim dicitur I Io. I, 5: Deus lux
est, non per participationem, sed lux vera. Si ergo verbum erat lux
vera, manifestum est illud esse Deum verum. Patet ergo ratio
efficaciae divini verbi ad divinam cognitionem causandam. Efficacia
autem ipsius verbi est, quia illuminat omnem hominem venientem. Omne
enim quod est per participationem, derivatur ab eo quod est per
essentiam suam tale; ut omne ignitum est hoc per participationem
ignis, qui est ignis per suam naturam. Quia ergo verbum est lux vera
per suam naturam, oportet quod omne lucens luceat per ipsum, inquantum
ipsum participat. Ipse ergo illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum. Sciendum est autem ad horum intellectum, quod mundus in
Scriptura accipitur tribus modis. Aliquando enim ratione suae
creationis, sicut hic inferius ait Evangelista mundus per ipsum factus
est. Aliquando autem ratione suae perfectionis, ad quam per Christum
pertingit, sicut illud II Cor. V, 19: Deus erat in Christo
mundum reconcilians sibi. Aliquando ratione suae perversitatis sicut
illud I Io. V, 19: totus mundus in maligno positus est.
Illuminatio seu illuminari per verbum, intelligitur dupliciter:
scilicet de lumine naturalis cognitionis, de quo dicitur in Ps.
IV, 7: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Item de
lumine gratiae, de quo dicitur Is. LX, 1: illuminare,
Ierusalem. His duabus distinctionibus suppositis, facile solvitur
dubitatio quae ex istis oritur. Cum enim dicit Evangelista illuminat
omnem hominem, videtur subesse falsum, cum adhuc multi sint in mundo
tenebrosi. Si ergo nos, memores dictarum distinctionum, accipiamus
mundum secundum quod ponitur ratione suae creationis; et illuminare,
secundum quod accipitur pro lumine naturalis rationis, verbum
Evangelistae nullam habet calumniam: quia homines omnes venientes in
hunc mundum sensibilem illuminantur lumine naturalis cognitionis ex
participatione huius verae lucis, a qua derivatur quicquid de lumine
naturalis cognitionis participatur ab hominibus. Utitur autem
Evangelista hoc modo loquendi, ut dicat venientem in hunc mundum, non
quod homines vixissent aliquo temporis spatio extra mundum, et postea
venirent in mundum, cum hoc sit contra sententiam apostoli, Rom.
IX, 11: cum enim nondum nati essent, aut aliquid egissent boni,
aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), non ex
operibus, sed ex vocante dictum est et cetera. Unde cum non egissent
aliquid antequam nati essent, manifestum est quod anima non est
antequam corpori coniungatur. Dicit ergo venientem in hunc mundum, ut
ostendat quod homines illuminantur a Deo, secundum hoc scilicet quod
veniunt in mundum, idest secundum intellectum qui est ab extrinseco.
Homo enim ex duplici natura constituitur, corporali scilicet et
intellectuali: et secundum corporalem quidem naturam, seu sensibilem,
illuminatur homo lumine corporeo et sensibili; secundum animam vero et
intellectualem naturam, illuminatur lumine intellectuali et
spirituali. Cum ergo homo, secundum naturam corporalem non veniat in
hunc mundum, sed sit ex mundo, sed secundum intellectualem naturam,
quae est ab extrinseco, ut dictum est, sit a Deo per creationem,
unde dicitur Eccle. XII, 7: donec omnis caro in suam revertatur
originem, et spiritus dirigatur ad Deum qui fecit illum: ostendit
Evangelista quod haec illuminatio est secundum illud quod est ab
extrinseco, scilicet secundum intellectum, cum dicit venientem in hunc
mundum. Si vero accipiatur illuminari pro lumine gratiae, sic hoc
quod dicitur, illuminat omnem hominem potest tripliciter exponi. Uno
modo, secundum Origenem in illa Hom. aquila grandis, exponitur hoc
modo, ut accipiamus mundum ratione suae perfectionis, ad quam
perducitur homo reconciliatus per Christum. Et tunc dicitur illuminat
omnem hominem venientem, per fidem, in hunc mundum, spiritualem,
scilicet Ecclesiam illuminatam lumine gratiae. Alio modo, secundum
Chrysostomum, exponitur, accipiendo mundum ratione suae creationis,
et talis est sensus: illuminat, scilicet verbum, quantum de se est,
quia ex parte sua nulli deest, imo vult omnes salvos fieri, et ad
agnitionem veritatis venire, ut dicitur I Tim. II, 4, omnem
hominem venientem, idest qui nascitur in hunc mundum sensibilem. Quod
si aliquis non illuminatur, ex parte hominis est, avertentis se a
lumine illuminante. Tertio modo, secundum Augustinum, exponitur,
ut ly omnem sit distributio accommoda. Ut sit sensus illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum, non simpliciter, sed omnem hominem,
qui illuminatur, scilicet quia nullus illuminatur nisi a verbo. Dicit
ergo, secundum Augustinum, venientem, ut assignet rationem quare
homo indiget illuminari; accipiendo tamen mundum ratione suae
perversitatis et defectus. Quasi dicat: ideo indiget illuminari,
quia venit in hunc mundum, perversitate et defectibus tenebrosum et
ignorantia plenum. De mundo spirituali primo hominis; Lc. I,
79: illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent.
Destruitur autem per verba praedicta error Manichaei ponentis,
homines a principio contrario, idest Diabolo, in mundo creatos
fuisse: quia si homo fuisset creatura Diaboli, veniens in mundum,
non illuminaretur a Deo, sive a verbo; quia Christus venit in
mundum, ut dissolvat opera Diaboli; I Io. III. Sic ergo patet
ex efficacia divini verbi, quod defectus cognitionis in hominibus non
est ex parte ipsius verbi: quia ad omnes illuminandos efficax est, cum
sit lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
Sed ne credas defectum ipsum esse ex remotione seu absentia verae
lucis, hoc excludens Evangelista, subdit: in mundo erat. Simile
huic habetur Act. XVII, 27: non longe est ab unoquoque
nostrum, scilicet Deus, in ipso enim vivimus, et movemur, et
sumus. Quasi dicat Evangelista: verbum divinum efficax est et
praesens est ad illuminandum. Notandum vero quod in mundo dicitur
aliquid esse tripliciter. Uno modo per continentiam, sicut locatum in
loco; infra c. XVII, 11: hi in mundo sunt. Alio modo, sicut
pars in toto; nam pars mundi dicitur esse in mundo, etiamsi non sit
locata; sicut substantiae supernaturales, licet localiter non sint in
mundo, tamen sunt ut partes Ps. CXLV, v. 6: qui fecit caelum
et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Neutro autem istorum
modorum lux vera in mundo erat, quia nec localis est, nec pars
universi: immo quodammodo (ut ita liceat loqui), totum universum est
pars, bonitatem eius partialiter participans. Erat ergo in mundo
tertio modo, sicut causa efficiens et conservans; Ier. XXIII,
24: caelum et terram ego impleo. Sed tamen aliter est de verbo
agente et causante omnia, et aliter de aliis agentibus. Nam alia
agentia operantur ut extrinsecus existentia: cum enim non agant nisi
movendo et alterando aliquo modo quantum ad ea quae sunt extrinseca
rei, ut extrinseca operantur. Deus vero operatur in omnibus ut
interius agens, quia agit creando. Creare autem est dare esse rei
creatae. Cum ergo esse sit intimum cuilibet rei, Deus, qui operando
dat esse, operatur in rebus ut intimus agens. In mundo ergo erat ut
dans esse mundo. Consuetum est autem dici Deum esse in omnibus per
essentiam, praesentiam et potentiam. Ad cuius intellectum sciendum
est quod per potentiam dicitur esse aliquis in omnibus quae subduntur
potentiae eius: sicut rex dicitur esse in toto regno sibi subiecto,
per suam potentiam; non tamen ibi est per praesentiam, neque per
essentiam. Per praesentiam dicitur esse in omnibus quae sunt in
conspectu eius, sicut rex dicitur esse per praesentiam in domo sua.
Per essentiam vero dicitur esse in illis rebus, in quibus est sua
substantia: sicut est rex in uno loco determinato. Dicimus enim Deum
esse ubique per potentiam, quia omnia eius potestati subduntur; Ps.
CXXXVIII, 8: si ascendero in caelum, tu illic es
(...). Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis
maris: etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua.
Per praesentiam vero, quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius,
quae sunt in mundo, ut habetur Hebr. IV, 13. Per essentiam
autem, quia essentia sua intima est omnibus rebus: oportet enim de
necessitate omne agens, inquantum agens, immediate coniungi suo
effectui, cum movens et motum oporteat simul esse. Deus autem actor
est et conservator omnium secundum esse uniuscuiusque rei. Unde, cum
esse rei sit intimum in qualibet re, manifestum est quod Deus per
essentiam suam, per quam omnia creat, sit in omnibus rebus. Notandum
autem quod Evangelista signanter utitur hoc verbo erat, cum dicit in
mundo erat, ostendens ab initio creaturae semper ipsum fuisse in
mundo, causans et conservans omnia: quia si ad momentum subtraheret
Deus virtutem suam a rebus conditis, omnia in nihilum redigerentur,
et esse desinerent. Unde Origenes satis ad hoc congruo exemplo
utitur, dicens quod sicut se habet vox humana ad verbum humanum in
mente conceptum, sic se habet creatura ad verbum divinum: nam sicut
vox nostra est effectus verbi concepti in mente nostra, ita et creatura
est effectus verbi in divina mente concepti; dixit enim et facta sunt.
Ps. CXLVIII, v. 5. Unde sicut videmus quod statim,
deficiente verbo nostro, vox sensibilis deficit, ita si virtus verbi
divini subtraheretur a rebus, statim res omnes in ipso momento
deficerent; et hoc quia est portans omnia verbo virtutis suae, Hebr.
I, 3. Sic ergo patet quod defectus divinae cognitionis non est in
hominibus ex verbi absentia, quia in mundo erat; non est etiam ex
verbi indivisibilitate seu occultatione, quia fecit opus, in quo
similitudo evidenter relucet, scilicet mundum. Sap. XIII, 5:
a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit eorum creator
videri; et Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt
intellecta conspiciuntur. Et ideo statim Evangelista subiungit et
mundus per ipsum factus est, ut scilicet in ipso lux ipsa
manifestaretur. Sicut in artificio manifestatur ars artificis, ita
totus mundus nihil aliud est quam quaedam repraesentatio divinae
sapientiae in mente patris conceptae; Eccli. I, 10: sparsit
illam super omnia opera sua. Sic ergo patet quod defectus divinae
cognitionis non est ex parte verbi, quia efficax est, cum sit lux
vera; praesens est, quia in mundo erat; evidens est, quia mundus per
ipsum factus est. Unde autem sit huius defectus, ostendit
Evangelista consequenter, cum dicit et mundus eum non cognovit; quasi
dicat, non est ex parte ipsius, sed ex parte mundi, qui eum non
cognovit. Dicit autem eum in singulari, quia supra verbum dixerat non
solum lucem hominum, sed Deum: unde cum dicit eum, intelligit
Deum. Ponitur autem hic mundus pro homine: Angeli namque
cognoverunt eum intelligendo; elementa cognoverunt eum obediendo; sed
mundus, idest homo habitator mundi, eum non cognovit. Et possumus
hunc defectum cognitionis divinae referre vel ad naturam hominis, vel
ad culpam. Ad naturam quidem, quia licet omnia haec praedicta auxilia
data sint homini, ut ducatur in cognitionem Dei, tamen ratio humana
in se deficiens est ab hac cognitione; Iob XXXVI, v. 25:
unusquisque intuetur eum procul; et iterum ibi: ecce Deus magnus
vincens scientiam nostram. Sed si aliqui eum cognoverunt, hoc fuit
non inquantum fuerunt in mundo, sed inquantum fuerunt supra mundum, et
tales quibus dignus non erat mundus, quia mundus eum non cognovit. Et
est quasi ratio quare ab hominibus Deus non cognoscitur. Et sic
mundus accipitur pro inordinato mundi amore; quasi dicat mundus eum non
cognovit. Unde si aliquid aeternum in mente perceperunt, hoc fuit
inquantum non erant de hoc mundo. Si vero referatur ad culpam
hominis, tunc hoc quod dixit mundus eum non cognovit, est quasi ratio
quare ab hominibus Deus non cognoscitur; et sic accipitur mundus pro
inordinato mundi amatore. Quasi dicat mundus eum non cognovit, quia
sunt mundi amatores. Amor enim mundi, ut dicit Augustinus, maxime
retrahit a Dei cognitione; quia amor mundi inimicum Dei constituit,
Iac. c. IV, 4. Qui autem non diligit Deum, non potest eum
cognoscere; I Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae
sunt spiritus Dei. Notandum autem quod ex hoc solvitur quaestio
gentilium, qui vane quaerunt: si a paucis temporibus filius Dei pro
salute humana mundo innotuit, videtur quod ante tempus illud naturam
humanam despiceret. Quibus dicendum est quod non despexit, sed semper
fuit in mundo, et quantum in se est, cognoscibilis est ab hominibus;
sed quod aliqui eum non cognoverunt, fuit eorum culpa, quia mundi
amatores erant. Notandum etiam quod Evangelista loquitur de
incarnatione verbi, ut ostendat idem esse verbum incarnatum, et quod
erat in principio apud Deum et Deus. Resumit quae de ipso supra
dixerat. Ibi enim dixerat quod verbum erat lux hominum; hic vero
dicit quod erat lux vera. Ibi quod omnia per ipsum facta sunt; hic
vero et mundus per ipsum factus est. Supra vero dixit, quod sine ipso
factum est nihil, idest, secundum unam expositionem, omnia
conservans; hic vero dicit in mundo erat, mundum et omnia creans et
conservans. Ibi dixit: et tenebrae eam non comprehenderunt; hic vero
et mundus eum non cognovit. Et ideo totum hoc quod sequitur ab illo
loco erat lux vera, videtur quaedam explicatio superiorum. Possumus
etiam ex praedictis accipere triplicem rationem, quare Deus voluit
incarnari. Una est perversitas humanae naturae, quae ex sui malitia
iam obtenebrata erat vitiorum et ignorantiae obscuritate. Unde supra
dixerat quod tenebrae eam non comprehenderunt. Venit ergo in carnem
Deus, ut tenebrae possent apprehendere lucem, idest cognitionem eius
pertingere. Is. IX, 2: populus, qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam. Secunda propter insufficientiam prophetici
testimonii. Venerunt enim prophetae, venerat Ioannes; sed
sufficienter illuminare non poterant, quia non erat ille lux. Unde
necessarium erat ut post prophetarum vaticinia, post Ioannis
adventum, lux ipsa veniret, et sui cognitionem mundo traderet; et hoc
est quod apostolus dicit, Hebr. I, 1: multifarie, multisque
modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime locutus est
nobis in filio; et II Petr. I, 19: habetis propheticum
sermonem, cui bene facitis attendentes, donec dies illucescat.
Tertia propter creaturarum defectum. Nam creaturae insufficientes
erant ad ducendum in cognitionem creatoris; unde mundus per ipsum
factus est, et ipsum non cognovit. Unde necessarium erat ut ipse
creator per carnem in mundum veniret, et per seipsum cognosceretur: et
hoc est quod apostolus dicit, I Cor. I, 21: nam, quia in Dei
sapientia mundus non cognovit per sapientiam Deum, placuit Deo per
stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
|
|