|
Assignata necessitate incarnationis verbi, consequenter Evangelista
manifestat utilitatem ex ipsa incarnatione ab hominibus consecutam. Et
primo insinuat lucis adventum, quia in propria venit; secundo hominum
occursum, ibi et sui eum non receperunt; tertio fructum ex adventu
lucis allatum, ibi dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ostendit
ergo quod lux quae erat praesens in mundo et evidens seu manifesta per
effectum, non tamen cognoscebatur a mundo. Et ideo venit in propria,
ut cognosceretur. Sed ne, cum dicit venit, intelligeres motum
localem hoc modo, ut scilicet venerit quasi desinens esse ubi prius
erat, et denuo incipiens esse, ubi prius non erat, dicit Evangelista
in propria; idest in ea quae erant sua, quae ipse fecit; et venit
ipse, ubi erat. Infra XVI, 28: exivi a patre, et veni in
mundum. Venit, inquam, in propria, idest in Iudaeam, secundum
quosdam, quae quidem speciali modo sua erat; Ps. LXXV, 2:
notus in Iudaea Deus; Is. V, 7: vinea domini exercituum, domus
Israel est. Sed melius est ut dicatur, propria, idest in mundum ab
eo creatum; Ps. XXIII, 1: domini est terra. Sed si prius
erat in mundo, quomodo venit in mundum? Respondeo, dicendum quod
venire in aliquem locum dicitur dupliciter, scilicet vel quod aliquis
veniat ubi nullo modo prius fuerat, vel quod ubi aliquo modo prius
fuerat, incipiat esse quodam novo modo. Sicut rex, qui prius erat in
civitate aliqua sui regni per potentiam, ad illam postmodum veniens
personaliter, dicitur venire ubi prius erat: venit enim per suam
substantiam ubi prius erat solum per suam potentiam. Sic ergo filius
Dei venit in mundum, et tamen in mundo erat. Erat quidem per
essentiam, potentiam et praesentiam, sed venit per carnis
assumptionem; erat invisibilis, venit ut esset visibilis. Deinde cum
dicit et sui eum non receperunt, sequitur hominum occursus, qui
differenter se habuerunt ad venientem. Quia quidam eum receperunt,
non sui; unde dicitur et sui eum non receperunt. Sui sunt homines,
quia ab eo formati; Gen. II, 7: formavit Deus hominem; Ps.
XCIX, 3: scitote, quoniam dominus ipse fecit nos, quia ad eius
imaginem facti: Gen. I, 26: faciamus hominem. Sed melius est
ut dicamus sui, idest Iudaei, eum non receperunt, per fidem credendo
et honorando; infra V, 43: ego veni in nomine patris mei, et non
recepistis me; et infra VIII, 49: ego honorifico patrem meum,
et vos inhonorastis me. Sunt quidem Iudaei, sui, quia ab ipso in
populum peculiarem electi; Deut. XXVI, 18: elegit te dominus
in populum peculiarem. Sui secundum carnem coniuncti; Rom. IX,
5: ex quibus Christus secundum carnem. Item sui, ab eo beneficiis
promoti; Is. I, 2: filios enutrivi, et exaltavi. Sed licet
sui, Iudaei eum non receperunt. Non defuerunt tamen, qui eum
receperunt; unde subdit quotquot autem receperunt. Utitur
Evangelista hoc modo loquendi, dicens quotquot, ut ostendat ampliorem
esse factam solutionem, quam fuerit promissio, quae facta fuit solum
suis, scilicet Iudaeis; Is. XXXIII, 22: dominus legifer
noster, dominus rex noster; ipse salvabit nos. Sed solutio non solum
fuit facta suis, sed quotquot receperunt eum, idest omnibus in eum
credentibus; Rom. XV, 8: dico autem Christum ministrum fuisse
circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones
patrum, idest patribus factas. Gentes autem super misericordia, quia
misericorditer sunt recepti. Dicit quotquot, ut ostendat quod gratia
Dei indifferenter datur omnibus recipientibus Christum; Act. X,
45: ergo in nationes gratia spiritus sancti effusa est. Et non
solum liberis, sed etiam servis, non solum masculis, sed etiam
feminis; Gal. III, 28: in Christo Iesu non est masculus,
nec femina, gentilis, vel Iudaeus, circumcisio et praeputium et
cetera. Deinde cum dicit dedit eis potestatem filios Dei fieri,
sequitur fructus eius adventus. Ubi primo ponit fructus
magnificentiam, quia dedit eis potestatem; secundo ostendit quibus
datur, quia his qui credunt; tertio insinuat modum dandi, quia non ex
sanguinibus. Est ergo fructus adventus filii Dei magnus, quia
homines fiunt per hoc filii Dei; Gal. IV, 4: misit Deus filium
suum factum ex muliere, ut adoptionem filiorum reciperemus. Et hoc
congrue, ut qui sumus filii Dei, per hoc quod assimilamur filio,
reformemur per filium. Dicit ergo dedit eis potestatem filios Dei
fieri. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod homines fiunt filii
Dei per assimilationem ad Deum; et ideo secundum triplicem
assimilationem hominum ad Deum homines sunt filii Dei. Primo enim
per gratiae infusionem: unde quicumque habet gratiam gratum facientem,
efficitur filius Dei; Rom. VIII, 15: non enim accepistis
spiritum servitutis etc.; Gal. IV, 6: quoniam estis filii
Dei, misit Deus spiritum filii sui. Secundo assimilamur Deo per
operum perfectionem, quia qui facit opera iustitiae, est filius;
Matth. V, 44: diligite inimicos vestros. Tertio assimilamur
Deo per gloriae adeptionem, et quantum ad animam per lumen gloriae,
I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, et quantum
ad corpus, Phil. III, v. 21: reformabit corpus humilitatis
nostrae. Unde de istis duobus dicitur Rom. VIII, 23:
adoptionem filiorum Dei expectantes. Si ergo accipiamus potestatem
filios Dei fieri quantum ad operum perfectionem et gloriae adeptionem,
nullam difficultatem habebit sermo, quia cum dicit dedit eis
potestatem, intelligitur de potestate gratiae, qua habita, potest
homo facere opera perfectionis, et adipisci gloriam; quia, ut dicitur
Rom. VI, 23, gratia Dei vita aeterna. Et secundum hunc modum
dicitur dedit eis, qui eum receperunt, potestatem, idest infusionem
gratiae, filios Dei fieri, bene operando, et gloriam acquirendo.
Si vero intelligatur de gratiae infusione, tunc dubitationem habet hoc
quod dicitur dedit eis potestatem, quia non est in potestate nostra
fieri filios Dei, cum non sit in potestate nostra gratiam habere.
Hoc ergo quod dicit dedit eis potestatem, aut intelligitur de
potestate naturae: et hoc non videtur esse verum, quia infusio gratiae
est supra naturam nostram. Aut intelligitur de potestate gratiae: et
tunc hoc ipsum est gratiam habere, quod habere potestatem filios Dei
fieri; et sic non dedit potestatem filios fieri Dei, sed filios Dei
esse. Ad quod dicendum quod in datione gratiae requiritur in homine
adulto ad iustificationem suam consensus per motum liberi arbitrii:
unde quia in potestate hominis est ut consentiat et non consentiat,
dedit eis potestatem. Dedit autem hanc potestatem suscipiendi gratiam
dupliciter: praeparando, et hominibus proponendo. Sicut enim qui
facit librum, et proponit homini ad legendum, dicitur dare potestatem
legendi; ita Christus, per quem gratia facta est, ut dicitur infra,
et qui operatus est salutem in medio terrae, ut dicitur in Ps.
LXXIII, 12, dedit nobis potestatem filios Dei fieri per
gratiae susceptionem. Secundo, quia hoc non sufficit, cum etiam
liberum arbitrium indigeat ad hoc quod moveatur ad gratiae
susceptionem, auxilio gratiae divinae, non quidem habitualis, sed
moventis, ideo dat potestatem movendo liberum arbitrium hominis, ut
consentiat ad susceptionem gratiae, iuxta illud Thren. ult., v.
21: converte nos, domine, ad te, movendo voluntatem nostram ad
amorem tuum, et convertemur. Et hoc modo vocatur interior vocatio,
de qua dicitur Rom. VIII, 30: quos vocavit, interius
voluntatem instigando ad consentiendum gratiae, hos iustificavit,
gratiam infundendo. Quia vero per hanc gratiam habet homo hanc
potestatem conservandi se in divina filiatione, potest et aliter dici:
dedit eis, idest eum recipientibus, potestatem filios Dei fieri,
idest gratiam, per quam potentes sunt in divina filiatione conservari;
I Io. ult., 18: omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed
gratia Dei, per quam regeneramur in filios Dei, conservat eum. Sic
ergo dedit eis potestatem filios Dei fieri, per gratiam gratum
facientem, per operum perfectionem, per gloriae adeptionem, et haec
praeparando, movendo et conservando gratiam. Deinde cum dicit his qui
credunt in nomine eius, ostenditur quibus conferatur fructus eius
adventus. Et hoc quidem potest accipi dupliciter, vel ut sit
expositivum superiorum, vel determinativum. Expositivum quidem, quia
Evangelista dixerat quotquot autem receperunt eum; ut ergo ostendat
quid est recipere eum, quasi exponendo, consequenter subiungit his qui
credunt in nomine eius; quasi dicat: hoc est recipere eum, in eum
credere, quia per fidem Christus habitat in cordibus nostris, iuxta
illud Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus
vestris. Illi ergo receperunt eum, qui credunt in nomine eius. Ut
determinativum vero ponitur ab Origene in homilia quae incipit vox
spiritualis. Hoc modo multi recipiunt Christum, dicentes se esse
Christianos, qui tamen non fiunt filii Dei, quia non vere credunt in
nomine eius, falsa dogmata de Christo suggerendo, subtrahendo
scilicet aliquid sibi de divinitate, vel de humanitate, iuxta illud I
Io. c. IV, 3: omnis spiritus qui solvit Christum, ex Deo non
est. Et ideo Evangelista quasi determinando dicit dedit eis,
scilicet recipientibus eum per fidem, potestatem filios Dei fieri,
illis tamen, qui credunt in nomine eius, idest qui nomen Christi
integrum servant, ut nihil de divinitate, vel humanitate Christi
diminuant. Potest etiam hoc referri ad formationem fidei, ut dicatur
his scilicet dedit potestatem filios Dei fieri, qui credunt in nomine
eius, idest per fidem charitate formatam opera salutis faciunt. Illi
enim qui habent solum fidem informem, non credunt in nomine eius, quia
non operantur ad salutem. Sed prima expositio, quae accipitur ut
expositivum praemissorum, melior est. Deinde cum dicit qui non ex
sanguinibus etc., ostenditur qualiter conferatur hominibus tam
magnificus fructus. Quia enim dixerat quod fructus advenientis lucis
est potestas fieri filios Dei hominibus data; filius autem dicitur
aliquis ex eo quod nascitur: ne aestimes eos materiali generatione
nasci, dicit non ex sanguinibus. Et licet hoc nomen sanguis in
Latino non habeat plurale, quia tamen in Graeco habet, ideo
translator regulam grammaticae servare non curavit, ut veritatem
perfecte doceret. Unde non dicit ex sanguine, secundum Latinos, sed
ex sanguinibus; per quod intelligitur quicquid ex sanguine generatur,
concurrens ut materia ad carnalem generationem. Semen autem, secundum
philosophum, est ultimi superfluitas cibi sanguinei. Unde sive semen
viri, sive menstruum mulieris, intelligitur per sanguinem. Causa
vero motiva ad actum carnalem est voluntas se commiscentium, scilicet
maris et feminae, quia licet actus virtutis generativae secundum quod
huiusmodi, non sit subiectus voluntati, praeambula tamen ad ipsum
voluntati subiiciuntur; et ideo dicit neque ex voluntate carnis, pro
persona mulieris, neque ex voluntate viri, ut ex causa efficiente sed
ex Deo nati sunt; quasi dicat: non carnaliter, sed spiritualiter
filii Dei fiunt. Accipitur autem hic caro, secundum Augustinum,
pro muliere, quia sicut caro obedit spiritui, sic mulier debet obedire
viro; Gen. c. II, 23 dixit Adam de muliere: hoc nunc os ex
ossibus meis. Et attendendum, secundum Augustinum, quod sicut
dissipatur possessio domus, in qua principatur mulier et subiicitur
vir, ita dissipatur homo, cum caro dominatur spiritui; propter quod
dicit apostolus, Rom. VIII, 12: debitores sumus non carni,
ut secundum carnem vivamus. De modo autem dictae generationis carnalis
dicitur Sap. VII, 1: in ventre matris figuratus sum caro. Vel
possumus dicere quod motivum ad carnalem generationem est duplex; unum
scilicet ex parte appetitus intellectivi, quae est voluntas; aliud a
parte sensitivi, quod est concupiscentia. Ad designandum ergo
materialem causam, dixit non ex sanguinibus; sed ad designandum causam
efficientem quantum ad concupiscentiam, dicit neque ex voluntate
carnis; quamvis improprie voluntas dicatur concupiscentia carnis, quo
tamen modo dicitur Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum
et cetera. Ad designandum vero appetitum intellectivum dicit non ex
voluntate viri. Sic ergo generatio filiorum Dei non est carnalis,
sed est spiritualis, quia ex Deo nati sunt. I Io. V, 4: omne
quod natum est ex Deo vincit mundum. Nota autem quod haec praepositio
de semper denotat materialem causam, et efficientem, et etiam
consubstantialem: dicimus enim quod faber facit cultellum de ferro, et
pater generat filium suum de seipso, quia aliquid sui concurrit aliquo
modo ad generationem. Haec vero praepositio a semper denotat causam
moventem. Haec vero praepositio ex accipitur ut communis, quia
importat causam materialem et efficientem, non tamen consubstantialem.
Unde quia solus filius Dei, qui est verbum, est de substantia
patris, imo cum patre est una substantia, alii vero sancti, qui sunt
filii adoptivi, non sunt de eius substantia; ideo Evangelista utitur
hac praepositione ex, dicens de aliis ex Deo nati sunt; de filio vero
naturali, quod de patre est natus. Notandum est etiam quod secundum
ultimam expositionem carnalis generationis possumus accipere
differentiam carnalis generationis ad spiritualem. Quia enim illa est
ex sanguinibus, ideo carnalis; ista vero, quia non est ex
sanguinibus, ideo spiritualis; infra III, 6: quod natum est ex
carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Item,
quia materialis generatio est ex voluntate carnis, idest ex
concupiscentia, ideo est immunda, et generat filios peccatores;
Eph. II, 3: eramus natura filii irae. Item, quia illa est ex
voluntate viri, idest hominis, facit filios hominum; haec vero, quia
est ex Deo, facit filios Dei. Si vero hoc quod dicit dedit eis
potestatem, voluit referre ad Baptismum, propter quod in filios Dei
regeneramur, possumus videre in hoc ordinem Baptismi, ut scilicet
primo requiratur fides, quod fit in catechumenis, qui debent primo
instrui de fide, ut scilicet credant in nomine eius, et deinde
regenerentur per Baptismum, non quidem ex sanguinibus carnaliter, sed
ex Deo spiritualiter.
|
|