|
Posita necessitate adventus verbi in carnem et etiam utilitate,
consequenter Evangelista modum veniendi manifestat dicens et verbum
caro factum est. Et secundum hoc continuatur ad hoc quod dixerat: in
propria venit; quasi dicat: verbum Dei in propria venit. Sed ne
credas ipsum venisse, locum mutando, ostendit modum quo venit,
scilicet per incarnationem: eo enim modo venit, quo missus est a
patre, a quo missus est, inquantum factus est caro. Gal. IV,
4: misit Deus filium suum, factum ex muliere etc., ubi dicit
Augustinus: eo missum, quo factum. Secundum Chrysostomum autem
continuatur ad illud dedit eis potestatem etc.; quasi dicat: si
quaeris unde potuit dare hanc potestatem hominibus, ut filii Dei
fierent, respondet Evangelista quia verbum caro factum est, dedit
nobis quod possemus filii Dei fieri. Gal. IV, 5: misit Deus
filium suum, ut adoptionem filiorum Dei reciperemus. Secundum vero
Augustinum continuatur sic ad hoc quod dixerat sed ex Deo nati sunt:
quasi enim dure videbatur, ut homines ex Deo nascerentur, ideo quasi
in argumentum huius dicti, ut scilicet verbum esse credatur, subdit
Evangelista illud de quo minus videtur, scilicet quod verbum caro
factum est. Quasi dicat: ne mireris si homines ex Deo sunt nati,
quia verbum caro factum est, idest Deus factus est homo. Notandum
quod hoc quod dicitur verbum caro factum est, quidam male
intelligentes, sumpserunt occasionem erroris. Quidam namque posuerunt
verbum ita carnem factum esse ac si ipsum vel aliquid eius sit in carnem
conversum, sicut cum farina fit panis, et aer ignis. Et hic fuit
Eutiches, qui posuit commixtionem naturarum in Christo, dicens in eo
eamdem fuisse Dei et hominis naturam. Sed huius opinionis falsitas
manifeste apparet, quia, sicut est dictum supra, verbum erat Deus.
Deus autem immutabilis est, ut dicitur Mal. III, 6: ego
Deus, et non mutor, unde nullo modo potest esse quod in aliam naturam
convertatur. Est ergo dicendum contra Eutichem verbum caro factum
est: verbum carnem assumpsit, non quod ipsum verbum sit ipsa caro;
sicut si dicamus: homo factus est albus, non quod ipse sit ipsa
albedo, sed quod albedinem assumpsit. Fuerunt etiam alii qui, licet
crederent verbum non in carnem mutatum sed quod eam assumpsit, tamen
dixerunt ipsum assumpsisse carnem sine anima; nam si carnem animatam
assumpsisset, dixisset Evangelista: verbum caro cum anima factum
est. Et sic fuit error Arii, qui dixit quod in Christo non erat
anima, sed verbum Dei erat ibi loco animae. Et huius positionis
falsitas apparet, tum quia repugnat sacrae Scripturae, quae in
pluribus locis mentionem facit de anima Christi, sicut illud Matth.
XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad mortem; tum etiam quia
quaedam passiones animae recitantur de Christo, quae in verbo Dei
nullo modo esse possunt, nec etiam in carne sola, sicut illud Matth.
XXVI, 37: coepit Iesus taedere, et maestus esse; tum etiam
quia Deus non potest esse forma alicuius corporis; nec etiam Angelus
corpori uniri potest per modum formae, cum secundum naturam a corpore
sit separatus; anima autem unitur corpori sicut forma. Non igitur
verbum Dei corporis forma esse potest. Praeterea, constat quod caro
non sortitur speciem carnis, nisi per animam: quod patet, quia
recedente anima a corpore hominis, seu bovis, caro hominis vel bovis,
non dicitur caro nisi aequivoce. Si ergo verbum non assumpsit carnem
animatam, manifestum est quod non assumpsit carnem. Sed verbum caro
factum est; ergo carnem animatam assumpsit. Fuerunt autem alii,
qui, ex hoc moti, dixerunt verbum carnem quidem animatam assumpsisse,
sed anima sensitiva tantum, non intellectiva, loco cuius in corpore
Christi dixerunt verbum esse. Et hic fuit error Apollinaris, qui
quandoque Arium secutus est, tandem propter auctoritates praedictas
coactus fuit ponere aliquam animam in Christo, quae posset harum
passionum esse subiectum, ita tamen quod ratione et intellectu careret
sed loco horum verbum esset in homine Christo. Sed hoc manifeste
apparet esse falsum, quia repugnat auctoritati sacrae Scripturae, in
qua quaedam dicuntur de Christo, quae nec in divinitate, nec in anima
sensitiva, nec in carne inveniri possunt: sicut illud quod admiratus
est, ut dicitur Matth. VIII, 10; admiratio autem est passio
animae rationalis et intellectivae, cum sit desiderium cognoscendi
causam occultam effectus visi. Sic igitur, sicut tristitia cogit in
Christo ponere partem animae sensitivam, contra Arium, ita admiratio
cogit ponere in ipso partem animae intellectivam, contra Apollinarem.
Idem etiam apparet per rationem. Sicut enim non est caro sine anima,
ita non est vera caro humana sine anima humana, quae est anima
intellectiva. Si ergo verbum assumpsit carnem animatam anima sensitiva
tantum, et non rationali, non assumpsit carnem humanam: et ita non
poterit dici: Deus factus est homo. Praeterea ad hoc verbum humanam
naturam assumpsit, ut eam repararet. Ergo id reparavit quod
assumpsit. Si ergo non assumpsit animam rationalem, non reparasset
eam: et sic nullus fructus proveniret nobis ex verbi incarnatione,
quod falsum est. Verbum ergo caro factum est, idest carnem animatam
anima rationali assumpsit. Sed forte dicis: si verbum carnem sic
animatam assumpsit, quare Evangelista de anima rationali mentionem non
fecit, sed de carne solum dicens verbum caro factum est? Respondeo
dicendum quod propter quatuor rationes Evangelista hoc fecit. Primo
ad ostendendum veritatem incarnationis contra Manichaeos, qui dicebant
verbum non assumpsisse veram carnem, sed phantasticam tantum, cum non
esset conveniens ut boni Dei verbum assumeret carnem, quam ipsi
dicebant Diaboli creaturam. Et ideo Evangelista, ut hoc
excluderet, fecit de carne specialiter mentionem; sicut et Christus,
Lc. XXIV, 39, existimantibus discipulis eum esse phantasma,
veritatem resurrectionis ostendit, dicens: spiritus carnem et ossa non
habet, sicut me videtis habere. Secundo ad demonstrandam Dei erga
nos magnitudinem benignitatis. Constat enim quod anima rationalis
magis conformis est Deo quam caro, et quidem magnum pietatis
sacramentum fuisset si verbum assumpsisset animam humanam, utpote sibi
conformem, sed assumere etiam carnem elongatam a simplicitate suae
naturae, fuit multo amplioris, immo inaestimabilis pietatis indicium;
secundum quod apostolus dicit I ad Tim. III, 16: et manifeste
magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Et
ideo ut hoc ostenderet Evangelista, solum de carne mentionem fecit.
Tertio ad demonstrandam veritatem et singularitatem unionis in
Christo. Aliis enim hominibus sanctis unitur quidem Deus, quantum
ad animam solum; unde dicitur Sap. VII, v. 27: per nationes
in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituens.
Sed quod verbum Dei uniretur carni, hoc est singulare in Christo,
secundum illud in Ps. CXL, 10: singulariter sum ego donec
transeam; Iob XXVIII, 17: non adaequabitur ei aurum. Hanc
ergo singularitatem unionis in Christo ostendere volens Evangelista,
de carne solum mentionem fecit, dicens verbum caro factum est. Quarto
ad insinuandam congruitatem humanae reparationis. Homo enim per carnem
infirmabatur, et ideo Evangelista volens insinuare adventum verbi
congruum esse nostrae reparationi, mentionem de carne specialiter
fecit, ut ostenderet quod caro infirma per carnem verbi reparata fuit;
et hoc est quod apostolus dicit, Rom. VIII, 3: nam quod
impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus filium
suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit
peccatum in carne. Sed quaeritur, quare Evangelista non dixit verbum
carnem assumpsit, sed potius verbum caro factum est. Respondeo
dicendum, quod hoc ideo fecit, ut excluderet errorem Nestorii, qui
dixit in Christo fuisse duas personas, et duos filios, et alium esse
filium virginis: unde non concedebat quod beata virgo esset mater
Dei. Sed secundum hoc Deus non esset factus homo; quia impossibile
est quod duorum singularium, quae diversa sunt secundum suppositum,
unum praedicetur de alio. Unde si alia est persona verbi, seu
suppositum, et alia persona hominis, seu suppositum in Christo, tunc
non erit verum quod dicit Evangelista verbum caro factum est. Ad hoc
enim fit aliquid, ut sit; si ergo verbum non esset homo, non posset
dici quod verbum sit factum homo. Et ideo signanter Evangelista dixit
factum est, et non dixit assumpsit, ut ostendat quod unio verbi ad
carnem non est talis qualis est assumptio prophetarum, qui non
assumebantur in unitatem suppositi, sed ad actum propheticum: sed est
talis quod Deum vere faceret hominem, et hominem Deum, idest quod
Deus esset homo. Fuerunt et alii, qui non intelligentes modum
incarnationis, posuerunt quidem assumptionem praedictam esse terminatam
ad veritatem personae, confitentes in Deo unam personam Dei et
hominis; sed tamen dicunt in ipso fuisse duas hypostases, sive duo
supposita, unum naturae humanae creatum, et temporale, aliud divinae
increatum, et aeternum. Et talis est prima opinio quae ponitur III
Sent. dist. VI. Sed secundum hanc opinionem non habet veritatem
ista propositio: Deus factus est homo, et homo factus est Deus. Et
ideo haec opinio damnata est tamquam haeretica in quinto Concilio, ubi
dicitur: si quis in domino Iesu Christo unam personam, et duas
hypostases dixerit, anathema sit. Et ideo Evangelista, ut omnem
assumptionem excluderet, quae non terminatur ad unitatem personae,
utitur hoc verbo factum est. Si vero quaeris quomodo verbum est homo,
dicendum quod eo modo est homo quo quicumque alius est homo, scilicet
habens humanam naturam. Non quod verbum sit ipsa humana natura, sed
est divinum suppositum unitum humanae naturae. Hoc autem quod dicitur
verbum caro factum est, non aliquam mutationem in verbo, sed solum in
natura assumpta de novo in unitatem personae divinae dicit. Et verbum
caro factum est, per unionem ad carnem. Unio autem relatio quaedam
est. Relationes autem de novo dictae de Deo in respectu ad
creaturas, non important mutationem ex parte Dei, sed ex parte
creaturae novo modo se habentis ad Deum. Sequitur et habitavit in
nobis; quod quidem dupliciter distinguitur a praemissis. Primo ut
dicatur quod supra Evangelista egit de verbi incarnatione, dicens
verbum caro factum est; hic vero modum incarnationis insinuat, dicens
et habitavit in nobis. Secundum enim Chrysostomum et Hilarium, per
hoc quod Evangelista dicit verbum caro factum est, posset aliquis
intelligere quod sit conversum in carnem, et non sint in Christo duae
naturae distinctae, sed una tantum natura ex humana et divina
commixta; ideo Evangelista hoc excludens, subiunxit et habitavit in
nobis, idest in nostra natura, ut tamen in sua maneret distinctum.
Illud enim quod in aliquid convertitur, non manet ab eo in quod
convertitur secundum naturam distinctum; quod autem ab aliquo non
distinguitur, non inhabitat illud; quia habitare distinctionem
inhabitantis et in quo habitat importat. Sed verbum habitavit in
nostra natura ergo naturaliter est ab ipsa distinctum. Et ideo
inquantum humana natura a natura verbi fuit in Christo distincta,
dicitur habitaculum divinitatis et templum, iuxta illud infra II,
21: hoc autem dicebat de templo corporis sui. Et quidem, quamvis a
praedictis sanctis hoc sane dicatur, cavenda est tamen calumnia quam
aliqui ex hoc incurrunt. Nam antiqui doctores et sancti, emergentes
errores circa fidem ita persequebantur, ut interdum viderentur in
errores labi contrarios; sicut Augustinus contra Manichaeos, qui
destruebant libertatem arbitrii, taliter disputat, quod videtur in
haeresim Pelagii incidisse. Hoc igitur modo Evangelista Ioannes,
ne per hoc quod dixerat verbum caro factum est, intelligeretur in
Christo confusio vel transmutatio naturarum, subiunxit et habitavit in
nobis: ex quo verbo Nestorius occasionem sumens erroris, dixit,
filium Dei sic esse unitum homini ut tamen Dei et hominis non esset
una persona: voluit enim quod verbum per solam inhabitationem per
gratiam fuerit humanae naturae unitum. Ex hoc autem sequitur quod
filius Dei non sit homo. Ad quorum evidentiam sciendum est quod in
Christo duo considerare possumus, scilicet naturam et personam.
Secundum naturam autem attenditur in Christo distinctio, non secundum
personam, quae una et eadem est in duabus naturis; quia humana natura
in Christo fuit assumpta in unitatem personae. Inhabitatio ergo,
quam ponunt sancti, referenda est ad naturam, ut dicatur quod
habitavit in nobis, idest natura verbi inhabitavit naturam nostram,
non secundum hypostasim seu personam, quae est eadem utriusque naturae
in Christo. Quod autem blasphemat Nestorius, auctoritate sacrae
Scripturae evidenter refellitur. Apostolus enim Phil. II, 6
unionem Dei et hominis exinanitionem vocat, dicens de filio Dei: qui
cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem
Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Non autem
dicitur Deus exinaniri Deus ex eo quod creaturam rationalem per
gratiam inhabitet, quia sic pater et spiritus sanctus exinanirentur,
cum et ipsi inhabitare hominem dicantur per gratiam; dicit enim
Christus de se et de patre loquens, infra XIV, 23: ad eum
veniemus et mansionem apud eum faciemus. De spiritu autem sancto dicit
apostolus, I Cor. III, 16: spiritus Dei habitat in nobis.
Praeterea, si Christus personaliter Deus non esset,
praesumptuosissime dixisset: ego et pater unum sumus; et antequam
Abraham fieret, ego sum. Ego autem personam loquentis demonstrat;
homo autem erat, qui loquebatur; unum cum patre praeexistebat
Abrahae. Potest etiam aliter continuari, ut dicatur quod supra egit
de verbi incarnatione, nunc autem agit de verbi incarnati
conversatione, dicens et habitavit in nobis, idest inter nos apostolos
conversatus est familiariter, secundum quod dicit Petrus, Act. I,
21: in omni tempore quo intravit et exivit inter nos dominus Iesus.
Baruch IV, 38: post haec in terris visus est. Hoc autem
Evangelista addidit propter duo. Primo ut ostendat mirabilem
conformitatem verbi ad homines, inter quos sic conversatus est, ut
videretur quasi unus ex eis. Non solum enim in natura voluit
assimilari hominibus, sed etiam in convictu et familiari conversatione
absque peccato, cum eis voluit esse simul, ut sic homines suae
conversationis dulcedine allectos traheret ad seipsum. Secundo ut
ostendat sui testimonii veritatem. Evangelista enim supra de verbo
magna quaedam dixerat et adhuc multa de eo mirabilia dicturus erat, et
ideo ut eius testimonium credibilius fieret, accepit quasi in veritatis
argumentum, se cum Christo conversatum fuisse, dicens et habitavit in
nobis. Quasi dicat: bene possum testimonium perhibere de ipso quia
cum ipso conversatus sum; I Io. c. I, 1: quod fuit ab initio,
quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et
manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae etc., et Act. X,
40: dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus
praeordinatis a Deo idest nobis qui manducavimus et bibimus cum illo.
|
|