|
Posita verbi incarnatione, hic consequenter Evangelista insinuat
verbi incarnati evidentiam. Et circa hoc duo facit. Primo enim
ostendit modum manifestationis verbi incarnati; secundo utrumque modum
exponit, ibi de plenitudine eius nos omnes accepimus. Innotuit autem
apostolis verbum incarnatum dupliciter. Primo quidem per visum
acceperunt de eo notitiam; secundo per auditum ex testimonio Ioannis
Baptistae. Primo ergo manifestat quid de verbo viderunt; secundo
quid a Ioanne audierunt, ibi Ioannes testimonium perhibet de ipso.
Dicit autem tria de verbo. Primo eius gloriae manifestationem; unde
dicit et vidimus gloriam eius; secundo eius gloriae singularitatem,
cum subdit quasi unigeniti; tertio huius gloriae determinationem, quia
plenum gratiae et veritatis. Hoc autem quod dicit vidimus gloriam
eius, potest continuari ad praecedentia tripliciter. Primo ut sit
argumentum eius quod dixerat verbum caro factum est: quasi dicat: ex
hoc habeo et scio quod verbum Dei est incarnatum, quia ego et alii
apostoli vidimus gloriam eius. Infra III, 11: quod scimus,
loquimur: et quod vidimus, testamur. Et I Io. c. I, 1: quod
fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris et
cetera. Secundo continuatur, secundum Chrysostomum, ut sit
expressivum multiplicis beneficii. Quasi dicat: non solum hoc
beneficium collatum est nobis per incarnationem verbi, scilicet quod
efficiamur filii Dei, sed etiam quod videamus gloriam. Oculi enim
debiles et infirmi lucem solis non possunt videre; sed tunc eam videre
possunt, cum in nube vel in aliquo corpore opaco resplendet. Ante
incarnationem enim verbi mentes humanae erant invalidae ad videndum in
seipsa lucem divinam, quae illuminat omnem rationalem naturam; et ideo
ut a nobis facilius cerni contemplarique posset nube nostrae carnis se
texit, iuxta illud Ex. XVI, 10: respexerunt ad solitudinem,
et viderunt gloriam domini in nube, idest verbum Dei in carne.
Secundum Augustinum autem continuatur sic quod referatur ad beneficium
gratiae. Spirituales enim oculi hominum non solum naturaliter
deficiebant a contemplatione divinae lucis, sed etiam ex defectu
peccati, secundum illud Ps. LVII, 9: supercecidit ignis,
scilicet concupiscentiae, et non viderunt solem, scilicet iustitiae.
Ut ergo ipsa divina lux posset a nobis videri, sanavit oculos
hominum, faciens de carne sua salutare collirium, ut sic oculos ex
concupiscentia carnis corruptos verbum collirio suae carnis curaret.
Et inde est quod statim cum verbum factum est caro, dixerunt et
vidimus gloriam eius. Ad hoc significandum fecit dominus lutum ex
sputo, et linivit oculus caeci nati, infra IX, 6. Lutum quidem
de terra est, sputum autem a capite derivatur. Ita in persona
Christi, natura quidem humana assumpta de terra est; verbum vero
incarnatum a capite est, scilicet a Deo patre. Hoc ergo lutum statim
cum appositum fuit oculis hominum, vidimus gloriam eius. Hanc autem
verbi gloriam Moyses videre optavit, dicens ostende mihi gloriam tuam
(Ex. XXXIII, 18). Sed eam videre non meruit: immo dictum
est ei a domino: posteriora mea videbis, idest umbras et figuras.
Apostoli vero ipsam claritatem viderunt; II Cor. III, 18:
nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes in eamdem imaginem
transformamur de claritate in claritatem. Moyses enim et alii
prophetae verbi gloriam manifestandam mundo in fine temporum
speculabantur in aenigmatibus et figuris; unde dicit apostolus, infra
XII: haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius. Apostoli
autem ipsam verbi claritatem per praesentiam corporalem viderunt. II
Cor. III, v. 18: nos autem revelata facie etc.; et Lc. c.
X, 23: beati oculi qui vident quae vos videtis. Multi enim reges
et prophetae voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt.
Consequenter cum dicit gloriam quasi unigeniti, ostendit gloriae eius
singularitatem. Cum enim de quibusdam hominibus inveniatur quod
fuerunt gloriosi, sicut de Moyse legitur Ex. XXXIV, 29: et
facies eius facta est splendida, vel cornuta, secundum aliam
litteram, posset aliquis dicere quod ex hoc quod viderunt eum
gloriosum, non debet dici quod verbum Dei sit factum caro. Sed hoc
Evangelista excludit, dicens gloriam quasi unigeniti a patre. Quasi
dicat: gloria eius non est sicut gloria Angeli, vel Moysis, et
Eliae, vel Elisei, vel cuiusque alterius, sed quasi unigeniti;
quia, ut dicitur Hebr. III, 3: ampliori gloria iste prae Moyse
dignus est habitus. Ps. LXXXVIII, 7: quis similis Deo in
filiis Dei? Hoc autem quod dicit quasi est expressivum veritatis,
secundum Gregorium, et est modus, ut Chrysostomus dicit. Sicut si
aliquis vidisset regem multiplici gloria incedentem, et interrogatus ab
aliquo, qualiter regem vidisset, volens se expedire, illam
multiplicem gloriam uno verbo exprimeret, dicens quod ipse incedebat
sicut rex, idest sicut regem decebat; ita hic Evangelista, quasi
interrogaretur ab aliquo, qualis esset gloria verbi quam viderat, non
valens eam plene exprimere, dicit eam esse quasi unigeniti a patre,
idest talem qualem decebat unigenitum Dei. Attenditur autem
singularitas gloriae verbi quantum ad quatuor. Primo quantum ad patris
testimonium, quod filio reddidit. Quia Ioannes fuit unus de tribus
qui viderant Christum transfiguratum in monte, et audierunt vocem
patris dicentis: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene
complacui; et de ista gloria dicitur II Petr. I, 17: accepit a
Deo patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum huiuscemodi a
magnifica gloria: hic est filius meus dilectus. Secundo quantum ad
Angelorum ministerium. Nam ante incarnationem Christi homines erant
Angelis subiecti; postmodum vero, Christo subiecti ministraverunt,
Matth. IV, 11: tunc accesserunt Angeli et ministrabant ei.
Tertio vero quantum ad naturae obsequium. Tota enim natura Christo
obediens ei obsequebatur ad nutum, utpote ab ipso instituta, quia
omnia per ipsum facta sunt: quod quidem nec Angelis, nec alicui alii
creaturae concessum est, nisi soli verbo incarnato. Et hoc est quod
dicitur Matth. VIII, 27: qualis est iste, quia mare et venti
obediunt ei? Quarto quantum ad docendi, seu operandi modum. Moyses
enim et alii prophetae non propria auctoritate praecepta dabant et
homines instruebant, sed Dei; unde dicebant: haec dicit dominus
etc.; et: locutus est dominus ad Moysen et cetera. Christus vero
loquitur tamquam dominus et potestatem habens, idest propria virtute:
unde dicebat, Matth. V, v. 22: ego dico vobis etc.; propter
quod in fine sermonis eius in monte dicitur, quod erat docens quasi
potestatem habens et cetera. Item, alii sancti operabantur miracula
virtute non sua; Christus vero virtute propria; unde dicitur Mc.
I, 27: quaenam est haec nova doctrina, quia in potestate etiam
spiritibus immundis imperat, et obediunt ei? Sic ergo singularis est
gloria verbi. Nota autem quod aliquando dicimus in Scriptura
Christum unigenitum, sicut hic, et infra: unigenitus, qui est in
sinu patris ipse enarravit. Aliquando vero dicimus ipsum
primogenitum; Hebr. I, 6: et cum iterum introducit primogenitum
in orbem terrae, dicit: et adorent eum omnes Angeli Dei. Quod ideo
est, quod sicut totius sanctae Trinitatis proprium est esse Deum,
ita verbo Dei proprium est quod sit Deus genitus: et quandoque quidem
nominamus Deum, secundum quod est in se, et sic ipse solus
singulariter est Deus per essentiam suam. Unde hoc modo dicimus quod
est tantum unus Deus, secundum illud Deut. VI, 4: audi
Israel, dominus Deus tuus, unus est. Quandoque nomen deitatis
derivamus etiam ad alios, secundum quod aliqua similitudo divinitatis
ad homines derivatur: et sic dicimus multos deos, secundum illud I
Cor. VIII, 5: siquidem sunt dii multi, et domini multi.
Eodem modo ergo, si consideremus proprietatem filii qua genitus est,
quantum ad modum quo sibi ista filiatio attribuitur, scilicet per
naturam, dicimus ipsum unigenitum Dei: quia cum ipse solus sit
naturaliter genitus a patre, unus tantum est genitus Dei. Si vero
consideremus ipsum filium, secundum quod per similitudinem ad ipsum
filiatio derivatur ad alios, sic sunt multi filii Dei per
participationem. Et quia per eius similitudinem dicuntur filii Dei,
ideo ipse dicitur primogenitus omnium. Rom. VIII, 29: quos
praescivit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus
in multis fratribus. Sic ergo Christus dicitur unigenitus Dei per
naturam, primogenitus vero inquantum ab eius naturali filiatione per
quamdam similitudinem et participationem filiatio ad multos derivatur.
Consequenter cum dicit plenum gratiae et veritatis, ipsam gloriam
verbi determinat, quasi dicat: talis est eius gloria quod plenus est
gratia et divinitate. Possunt autem haec verba exponi de Christo
tripliciter. Primo secundum unionem. Ad hoc enim alicui datur
gratia, ut per ipsam uniatur Deo. Ille ergo gratia plenus est qui
perfectissime Deo unitur. Et alii quidem coniunguntur Deo per
participationem similitudinis naturalis, Gen. I, 26: faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram, alii per fidem, Eph.
III, 17: habitare per fidem Christum etc., alii per
caritatem, quia, qui manet in caritate, in Deo manet, ut dicitur I
Io. IV, v. 16. Sed omnes isti modi particulares sunt: quia
neque per participationem naturalis similitudinis perfecte aliquis Deo
coniungitur, neque videtur Deus per fidem sicuti est, neque per
caritatem diligitur, quantum diligibilis est: quia enim ipse est
infinitum bonum, ideo sua amabilitas est infinita, ad quam infinite
amandam non potest pertingere alicuius creaturae amor; et ideo non
potest esse plena coniunctio. In Christo autem, in quo humana natura
est unita divinitati in unitate suppositi, est invenire plenam et
perfectam coniunctionem ad Deum, quia talis fuit illa unio, ut omnes
actus tam divinae quam humanae naturae essent actus suppositi. Fuit
ergo plenus gratia, inquantum non accepit a Deo aliquod donum
gratuitum speciale, sed quod esset ipse Deus; Phil. II, 9:
dedit illi nomen, scilicet Deus pater filio, quod est super omne
nomen; Rom. I, 4: qui praedestinatus est filius Dei in virtute.
Fuit etiam plenus veritatis, quia humana natura in Christo pervenit
ad ipsam veritatem divinam, scilicet quod ille homo esset ipsa divina
veritas: in aliis enim hominibus sunt multae veritates participatae,
secundum quod ipsa veritas prima per multas similitudines in mentibus
eorum relucet, sed Christus est ipsa veritas. Unde dicitur Col.
II, 3 quod in ipso sunt absconditi omnes thesauri sapientiae.
Secundo possunt exponi secundum animae perfectionem, secundum quam
dicitur plenus gratiae et veritatis, secundum quod in anima eius fuit
plenitudo omnium gratiarum absque mensura aliqua; Io. III, 34:
non enim datus est spiritus ad mensuram, qui tamen mensurate datus est
omnibus creaturis rationalibus, tam Angelis, quam hominibus. Nam,
secundum Augustinum, sicut in singulis membris corporis est unus
sensus communis, scilicet sensus tactus, in capite vero sunt sensus
omnes, ita in Christo, qui est caput omnis rationalis naturae, et
specialiter sanctorum, qui ei uniuntur per fidem et caritatem,
superabundanter omnes virtutes, et gratiae, et dona inveniuntur: in
aliis vero sanctis participationes sunt donorum et gratiarum, quamvis
commune donum omnium sanctorum sit caritas. De plenitudine gratiae
Christi dicitur Is. XI, 1: egredietur virga de radice Iesse et
flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus domini:
spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris
domini. Fuit etiam Christus veritate plenus, quia eius pretiosa et
beata anima omnem veritatem, tam divinam quam humanam, ab instanti
conceptionis cognovit; unde dicit ei Petrus: tu omnia scis, et in
Ps. LXXXVIII, 25: veritas mea, idest cognitio omnis
veritatis et misericordia mea, idest omnium gratiarum plenitudo cum
ipso. Tertio modo possunt exponi secundum capitis dignitatem,
scilicet inquantum Christus est caput Ecclesiae. Et sic sibi
competit gratiam communicare aliis, tam in mentibus hominum operando
virtutem per gratiae infusionem, quam merendo per doctrinam et opera et
passiones mortis superabundantem gratiam infinitis mundis, si essent.
Inquantum igitur nobis largitus est perfectam iustitiam, quam non
poteramus habere per legem, quae infirmabatur, quae nullum iustificare
posset, neque ad perfectum adducere, intantum gratia plenus est, ut
dicitur Rom. c. VIII, 3: quod impossibile erat legi, in quo
infirmabatur per carnem, Deus filium suum mittens in similitudinem
carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne. Item fuit
veritate plenus, inquantum figuras veteris legis et promissiones factas
patribus adimplevit; Rom. XV, 8: dico Christum Iesum ministrum
fuisse circumcisionis ad confirmandas promissiones patrum; II Cor.
I, v. 20: quotquot promissiones Dei sunt in illo est. Item
dicitur plenus gratia, quia eius doctrina et conversatio gratiosissima
fuit; Ps. XLIV, 3: diffusa est gratia in labiis tuis. Unde
dicitur Lc. XXI, 3, quod omnes mane ibant, idest mane ire
studebant. Sed plenus veritate, quia non docebat in aenigmatibus et
figuris, nec palpabat vitia hominum, sed veritatem omnibus aperte sine
ulla fraude praedicabat; infra XVI, 29: ecce palam loqueris et
cetera.
|
|