|
Posita evidentia verbi, qua ipsis apostolis innotuit per visum,
consequenter Evangelista ponit eius evidentiam, secundum quod aliis
quam apostolis innotuit per auditum, per testimonium ipsius Ioannis et
cetera. Et circa hoc tria facit. Primo enim testis introducitur;
secundo testificandi modus innuitur, ibi et clamat; tertio testimonium
ponitur, ibi hic erat quem dixi et cetera. Dicit ergo: nos quidem
gloriam eius vidimus, sicut unigeniti a patre, sed hoc nobis non
creditur, quia forte habemur suspecti: accedat illius testis,
scilicet Ioannes Baptista, qui testimonium Christo perhibuit; est
enim testis fidelis, qui non mentietur; Prov. XIV, 5: testis
fidelis non mentietur et cetera. Infra V, 33: vos misistis ad
Ioannem, et testimonium perhibuit veritati. Hic enim Ioannes
testimonium perhibet; quasi dicat, perseveranter suum officium
implet, quia ipse venit in testimonium. Prov. c. XII, 19:
labium veritatis firmum erit in perpetuum. Deinde cum dicit et clamat
dicens, ponitur modus testificandi, qui fit cum clamore. Et ideo
dicit clamat, inquantum libere sine timore; Is. XL, 9: exalta
in fortitudine vocem tuam (...) ecce Deus noster. Ardenter et ex
magno fervore; quia, ut dicitur Eccli. XLVIII, 1, verbum
eius ut facula ardebat; Is. VI, 3: Seraphim clamabant alter ad
alterum, per quod intimior ardor mentis exprimitur. Per
manifestationem etiam clamoris ostenditur, quod non sub figuris, neque
occulte ad paucos sermo testificantis dirigitur; sed aperte et
ostensive declaratur et denuntiatur veritas iam non paucis, sed
multis; Is. LVIII, v. 1: clama, ne cesses. Deinde cum
dicit hic erat quem dixi, quid sit testificatus subiungit. Ubi duo
facit. Primo enim describit continuitatem sui testimonii; secundo
describit eum, cui testimonium perhibet, ibi qui post me venturus
est, ante me factus est. Fuit ergo testimonium Baptistae continuum,
quia non semel tantum sed multoties, et etiam antequam Christus ad
ipsum venisset, Ioannes testimonium ei perhibuit: et ideo dixit hic
erat quem dixi, idest antequam vidissem eum corporaliter, testimonium
ei perhibui. Lc. I, 76: tu puer propheta altissimi vocaberis.
Et hoc ideo quia praesentem et futurum ostendit. Est etiam eius
testimonium certum, quia non solum futurum esse praedixit, sed
praesentem digito demonstravit, dicens ecce agnus Dei. Ex quo
insinuatur quod Christus corporaliter praesens erat Ioanni; nam
solitus erat saepe ad Ioannem venire, antequam baptizatus fuisset.
Describit autem consequenter eum, cui testimonium perhibet, dicens
qui post me venturus est, ante me factus est. Ubi notandum est, quod
Ioannes non statim praedicat discipulis Christum esse filium Dei,
sed paulatim eos ad altiora provehit: primo praeferens eum sibi, qui
tamen tantae famae et auctoritatis erat ut crederetur esse Christus,
vel aliquis de magnis prophetis. Comparat autem Christum sibi primo
quantum ad ordinem praedicationis; secundo quantum ad ordinem
dignitatis; tertio quantum ad ordinem durationis. Quantum ad ordinem
praedicationis, Ioannes praecessit Christum sicut famulus dominum,
et sicut miles regem, et sicut Lucifer solem; Mal. III, 1:
ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam.
Qui igitur post me venit, scilicet in notitiam hominum praedicando.
Et notandum, quod ly venit est temporis praesentis, quia in Graeco
ponitur participium praesentis temporis. Praecessit autem Ioannes
Christum duplici ratione. Primo, secundum Chrysostomum, quia
Ioannes erat consanguineus Christi secundum carnem; Lc. I, 36:
et ecce Elisabeth cognata tua et cetera. Si ergo testimonium
perhibuisset Christo postquam eum cognoverat, potuisset suum
testimonium suspectum habere, et ideo Ioannes venit ad praedicandum,
nondum habens familiaritatem cum Christo, ut eius testimonium
efficacius esset. Unde dicebat infra: ego nesciebam eum; sed ut
manifestetur in Israel propterea veni ego, in aqua baptizans.
Secundo quia in his quae de potentia procedunt ad actum, imperfectum
naturaliter praecedit perfectum: unde dicitur I Cor. XV, 46:
non prius quod spirituale est, sed quod animale. Et ideo perfectam
Christi doctrinam debuit praecedere imperfectior doctrina Ioannis,
quae quodam modo fuit media inter doctrinam legis et prophetarum, quae
annuntiabat de longinquo Christum futurum, et doctrinam Christi,
quae manifesta erat, et Christum manifeste annuntiabat. Comparat
sibi quantum ad ordinem dignitatis, cum dicit ante me factus est: unde
sciendum est, quod ex hoc Ariani sumpserunt occasionem erroris.
Dicebant enim quod hoc quod dixit post me venit, intelligitur de
Christo secundum carnem assumptam, sed hoc quod addit ante me factus
est, non potest intelligi nisi de verbo Dei, quod carni
praeexistebat; et propterea Christum, inquantum est verbum, factum
esse, et non esse patri coaeternum. Sed, secundum Chrysostomum,
haec expositio stulta est, quia si hoc esset verum, non dixisset
Baptista ante me factus est, quia prior me erat, cum nullus ignoret,
quod si prior eo erat, ante eum factus est; sed potius e converso
dixisset: prior me erat, quia factus est ante me. Et ideo, secundum
Chrysostomum, intelligendum est de prioritate dignitatis, idest mihi
praelatus est, et antepositus. Quasi dicat: quamvis Iesus post me
ad praedicandum venerit, tamen factus est ante me, idest dignior, et
superior auctoritate, et hominum reputatione; Iob XXVIII,
17: non adaequabitur ei aurum et cetera. Vel ante me factus est,
idest coram me, ut habetur in Glossa, et littera in Graeco hoc
sonat. Quasi dicat coram me, idest in conspectu meo, quia mihi
apparuit, et innotuit. Item comparat eum sibi quantum ad ordinem
durationis, dicens quia prior me erat. Quasi dicat: ipse est ab
aeterno Deus, ego ex tempore homo fragilis; et ideo, licet eum
praedicando praecesserim, tamen rationabiliter praelatus est mihi in
fama et opinione hominum, qui sua aeternitate praecedit omnia. Hebr.
ult., 8: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula; et
infra VIII, 58: antequam Abraham fieret, ego sum. Potest
etiam exponi quod dictum est ante me factus est ut referatur ad ordinem
temporis secundum carnem. Christus enim in instanti suae conceptionis
fuit perfectus Deus et perfectus homo, habens rationalem animam
perfectam virtutibus, et corpus omnibus lineamentis distinctum, non
tamen secundum quantitatem perfectam; Ier. XXXI, 22: mulier
circumdabit virum, scilicet perfectum. Constat autem quod Christus
ante fuit conceptus quam Ioannes esset natus, et perfectus homo; et
ideo dicit ante me factus est quia ipse prius fuit homo perfectus, quam
natus fuisset ex utero.
|
|