|
Postquam dominus ostendit quod eius doctrina habet illuminativam
virtutem, hic consequenter ostendit quod habet virtutem vivificativam,
et primo ostendit hoc, verbo; secundo, miraculo: c. XI, ibi erat
autem quidam languens et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ostendit se habere virtutem vivificativam; secundo ostendit vivificandi
modum, ibi ego sum pastor bonus etc.; tertio ostendit vivificandi
potestatem, ibi dissensio itaque facta est inter Iudaeos propter
sermones hos. Prima pars dividitur in tres: primo enim dominus
proponit quamdam parabolam; secundo Evangelista insinuat necessitatem
expositionis ipsius: hoc proverbium dixit eis etc.; tertio dominus
exhibet parabolae expositionem, ibi dixit eis iterum Iesus et cetera.
Parabolam autem proponit eis dicens amen dico vobis. Quae quidem ex
duobus est, scilicet de fure et pastore ovium. Unde circa eam tria
facit. Primo proponit conditionem furis et latronis; secundo
pastoris, ibi qui autem intrat per ostium, pastor est ovium; tertio
effectum utriusque, ibi et oves illum sequuntur et cetera. Ad
intellectum autem huius, primo considerandum est quae sint oves, quae
quidem sunt fideles Christi, et qui sunt in gratia Dei; Ps.
XCIV, 7: nos autem populus eius et oves pascuae eius; Ez.
XXXIV, v. 31: vos autem oves pascuae meae homines estis.
Ovile ergo ovium est congregatio fidelis populi; Mich. II, 12:
congregabo Iacob totum te; in unum conducam reliquias Israel;
pariter ponam illum quasi gregem in ovili. Ostium autem ovilis aliter
accipitur secundum Chrysostomum, et aliter secundum Augustinum. Nam
secundum Chrysostomum, ostium vocat Christus Scripturas sacras,
secundum illud Col. IV, 3: orantes simul pro nobis, ut Deus
aperiat ostium sermonis. Dicitur autem sacra Scriptura ostium, ut
Chrysostomus dicit, primo quia per ipsam accessum habemus ad Dei
cognitionem; Rom. c. I, 2: quod autem promiserat per prophetas
suos in Scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine
David secundum carnem. Secundo, quia sicut ostium oves custodit,
ita sacra Scriptura conservat vitam fidelium; supra V, 39:
scrutamini Scripturas: quia vos putatis vitam habere in ipsis.
Tertio quia ostium lupos supervenire non permittit: sic sacra
Scriptura arcet haereticos a nocumento fidelium; II Tim. III,
16: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad
arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia. Ille ergo non
intrat per ostium qui ad docendum populum non ingreditur per sacram
Scripturam. Unde dominus de talibus dicit Matth. XV, 9: sine
causa colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum; ibid. v.
6: irritum fecistis mandatum Dei. Haec est ergo furis conditio ut
non intret per ostium, sed aliunde. Addit autem ascendit: quod et
parabolae congruit, dum fures non intrantes per ostium, conscendunt
parietes, et praecipitant se in ovili. Congruit etiam veritati: quia
causa quare aliqui doceant aliter quam sapiat sacra Scriptura,
praecipue ex superbia provenit; I Tim. VI, 3: si quis aliter
docet, et non acquiescit sacris sermonibus, superbus est, nihil
sciens. Et quantum ad hoc dicit ascendit, scilicet per superbiam.
Qui, inquam, sic aliunde ascendit, ille fur est, rapiendo quod non
est suum, et latro, occidendo quod rapit; Abdiae V: si fures
intrassent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Et
secundum hanc expositionem, continuatur ad praecedentia hoc modo.
Quia enim dominus dixerat: si caeci essetis, non haberetis peccatum,
possent respondere Iudaei, et dicere: non est ex nostra caecitate
quod tibi non credimus, sed ex tuo errore, propter quem a te
avertimur. Et ideo dominus hoc excludens, vult ostendere quod non est
erroneus, quia intrat per ostium, idest per sacram Scripturam;
idest, docet ea quae sacra Scriptura continet. Sed contra hoc est,
quod dominus, infra eodem, exponens, dicit: ego sum ostium etc.,
ex quo videtur quod per ostium debet intelligi Christus. Ad quod
Chrysostomus dicit, quod in hac parabola dominus dicit se esse et
ostium et pastorem; unde secundum quod ipse diversimode se vocat,
diversimode dicitur ostium, quia, secundum quod dicit se pastorem,
oportet quod aliud sit ostium quam ipse, quia non est idem pastor et
ostium. Nihil autem aliud a Christo convenientius potest dici ostium
quam sacra Scriptura, propter rationes praedictas. Convenienter ergo
sacra Scriptura ostium dicitur. Secundum Augustinum, hic per ostium
intelligitur Christus: et hoc, quia per ipsum intratur; Apoc.
IV, 1: post hoc vidi ostium magnum et cetera. Quicumque ergo
intrat in ovile, oportet quod per ostium, scilicet Christum,
intret, et non aliunde. Sed attendendum est, quod intrare in ovile
competit pastori et ovi: ovi quidem, ut ibi conservetur; pastori
autem, ut oves conservet. Si ergo velis intrare sicut ovis, ut ibi
conserveris, vel sicut pastor, ut oves conserves, oportet te per
Christum intrare in ovile, non aliunde quam per Christum; sicut
philosophi, qui tractaverunt de principalibus virtutibus, et
Pharisaei, qui caeremoniales traditiones statuerunt. Sed isti non
sunt pastores neque oves, quia, ut dominus dicit qui non intrat per
ostium in ovile ovium, scilicet per Christum, sed aliunde, fur est
et latro; quia se et alios occidit. Nam Christus est ostium ovilis,
idest congregationis fidelium, et non alius; Rom. V, 1: pacem
habemus per Christum ad Deum, per quem et habemus accessum per fidem
in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum
Dei; Act. IV, 12: non est aliud nomen sub caelo datum
hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Et secundum hanc
expositionem continuatur ad praecedentia hoc modo. Quia enim dicebant
se videre sine Christo, secundum quod dixit: nunc quia dicitis,
videmus, peccatum vestrum manet, ideo dominus ostendit hoc esse
falsum, quia non intrant per ostium, dicens amen, amen dico vobis.
Sciendum autem, quod ut qui sicut ovis per ostium non intrat, non
potest conservari; ita nec qui ut pastor intrat, conservare potest,
nisi per ostium intret, scilicet per Christum; per quod quidem ostium
intraverunt veri pastores, de quibus Hebr. V, 4: nemo sibi
assumit honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Mali vero
pastores non intrant per ostium, sed per ambitionem, et potentiam
saecularem, et simoniam; et isti sunt fures et latrones; Oseae
VIII, 4: ipsi regnaverunt, et non cognovi; idest, non
approbavi. Et dicit sed ascendit aliunde, quia ostium istud,
scilicet Christus, cum sit parvum per humilitatem, Matth. XI,
29: discite a me, quia mitis sum, non possunt intrare nisi qui
Christi humilitatem imitantur. Qui ergo non intrant per ostium,
aliunde ascendunt, idest superbi sunt, et non imitantur illum qui,
cum Deus esset, factus est homo; et humilitatem suam non
recognoscunt. Hic agit de pastore, et primo ponit pastoris
conditionem; secundo ostendit per signa quod iste sit pastor, ibi huic
ostiarius aperit. Conditio autem veri pastoris est intrare per
ostium, idest testimonia sacrae Scripturae; unde dicebat, Lc.
ult., 44: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi,
et prophetis, et Psalmis de me. Pastor dicitur, Ier. XVII,
16: ego non sum turbatus te pastorem sequens; Eccli. XVIII,
v. 13: qui misericordiam habet, docet et erudit sicut pastor gregem
suum. Sed si Christus intelligatur per ostium, ut Augustinus
exponit, sic intrans per ostium, intrat per seipsum. Et hoc est
proprium Christi: nam nullus potest intrare ostium, scilicet ad
beatitudinem, nisi per veritatem, quia nihil aliud est beatitudo quam
gaudium de veritate. Christus autem inquantum Deus, veritas est: et
ideo inquantum homo, intrat per seipsum, scilicet per veritatem, quae
est ipse inquantum Deus. Nos autem non sumus ipsa veritas, sed sumus
filii lucis, per participationem lucis verae et increatae; et ideo
oportet nos per veritatem, quae est Christus, intrare; infra
XVII, 17: sanctifica eos in veritate; infra: per me si quis
introierit, salvabitur. Sed si quis etiam intrare vult ut pastor,
oportet quod intret per ostium, idest Christum, scilicet secundum
eius veritatem, voluntatem et ordinationem; unde dicitur Ez. c.
XXXIV, 23: dabo eis pastorem unum, qui pascat eas, servum
meum David, quasi diceret: per me dari debent, et non per alios,
seu per seipsos. Hic ponit signa boni pastoris, quae sunt tria.
Primum sumitur ex parte ostiarii, scilicet quod ab eo introducatur;
et quantum ad hoc dicit ostiarius aperit. Qui scilicet ostiarius,
secundum Chrysostomum, ille est qui viam aperit ad cognitionem sacrae
Scripturae, qui primus fuit Moyses, qui sacras Scripturas primus
accepit et instituit. Et hic aperit Christo, quia, ut dicitur supra
V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forte et mihi: de me enim
ille scripsit. Vel, secundum Augustinum, ostiarius est ipsemet
Christus, quia ipsemet introducit homines ad seipsum; dicit: ipse se
aperit, qui seipsum exponit, et non nisi per eius gratiam intramus;
Eph. II, 8: gratia salvati estis. Nec refert si Christus, qui
est ostium, ipse idem sit ostiarius; nam quaedam in spiritualibus
congruunt quae in corporalibus esse non possunt. Magis autem differre
videtur pastor et ostium quam ostium et ostiarius. Cum ergo Christus
dicatur pastor et ostium, ut dictum est, multo magis potest dici
ostium et ostiarius. Sed si aliam personam ostiarii quaeris quam
Moysem et Christum, vide ostiarium spiritum sanctum, ut Augustinus
dicit. Ad officium enim ostiarii pertinet ut ostium aperiat, et de
spiritu sancto dicitur infra XVI, 13: docebit vos omnem
veritatem. Christus enim est ostium, inquantum est veritas.
Secundum signum sumitur ex parte ovium, scilicet quod ei obediant.
Et hoc est quod dicit et oves vocem eius audiunt: quod quidem, si ex
similitudine naturalis pastoris attenditur, rationabiliter dicitur,
quia, sicut oves ex consueta imaginatione recognoscunt vocem pastoris,
sic et fideles iusti vocem Christi audiunt; Ps. XCIV, v. 8:
hodie si vocem eius audieritis. Sed contra. Multi sunt oves
Christi, qui tamen vocem eius non audierunt, sicut Paulus. Item
aliqui audierunt, et non fuerunt oves, sicut Iudas. Ad quod dici
posset, quod Iudas pro tempore illo ovis Christi erat, quantum ad
praesentem iustitiam. Paulus autem quando vocem Christi non
audiebat, non erat ovis, sed lupus, sed vox Christi adveniens
mutavit lupum in ovem. Haec autem responsio sustineri posset, si non
contrariaretur ei quod dicit Ez. IV, 4: quod confractum fuerat
non alligastis, et quod erroneum est, non reduxistis. Ex quo videtur
quod adhuc quando confractae et erroneae erant, oves erant. Et ideo
dicendum, quod loquitur hic dominus de ovibus suis, non solum secundum
praesentem iustitiam, sed etiam secundum aeternam praedestinationem.
Est enim quaedam vox Christi quam nullus nisi praedestinatus audire
potest, scilicet, qui perseveraverit usque ad finem: Matth. X,
22. Ideo etiam dicit, et oves vocem eius audiunt, quia possent se
excusare de eorum infidelitate, dicentes, quod non solum ipsi, sed
etiam nullus ex principibus credit in eum. Unde, ad hoc respondens,
dicit et oves vocem eius audiunt; quasi dicat: ideo ipsi non credunt,
quia non sunt de ovibus meis. Tertium signum sumitur ex actibus ipsius
pastoris; et quantum ad hoc dicit proprias oves vocat nominatim. Ubi
ponit quatuor actus boni pastoris. Primo quidem quod oves cognoscit.
Unde dicit, quod proprias oves vocat nominatim: in quo ostendit
cognitionem, et familiaritatem suam ad oves. Illos enim ex nomine
vocamus quos familiariter cognoscimus; Ex. XXXIII, 17: ego
novi te ex nomine. Et quidem ad officium boni pastoris pertinet,
secundum illud Prov. c. XXVII, 23: diligenter considera
vultum pecoris tui. Et hoc quidem convenit Christo secundum
praesentem cognitionem, vel magis secundum aeternam praedestinationem,
quas ab aeterno nomine tenus novit; Ps. CXLVI, 4: qui numerat
multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat; II Tim. c.
II, 19: novit dominus qui sunt eius. Secundo vero quod eas
educit, idest segregat a societate impiorum; Ps. CVI, 14:
eduxit eos de tenebris et umbra mortis. Tertio, quia iam eductas ab
impiis, et inductas in ovile, iterum eduxit eas ex ovili. Primo
quidem in salutem aliorum; Is. ult., v. 19: mittam ex eis qui
salvati fuerint in Lydiam; Matth. X, 16: ecce ego mitto vos
sicut oves in medio luporum; ut scilicet de lupis faciatis oves.
Secundo vero in directionem et viam salutis aeternae; Lc. I,
79: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Quarto vero eas
praecedit exemplo bonae conversationis; unde dicit et ante eas vadit,
quod quidem in pastore corporali non est ita, quin potius sequitur,
secundum illud Ps. LXXVII, 70: de post foetantes accepit
eum. Bonus autem pastor ante eas vadit per exemplum; I Petr.
ult., 3: neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregis ex
animo. Christus autem utraque missione ante eas vadit: quia primus
pro doctrina veritatis mortem subiit, Matth. XVI, 24: si quis
vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et
sequatur me, et praecessit omnes in vitam aeternam. Mich. II, v.
13: ascendit pandens iter ante eos. Hic agit de effectu utriusque,
furis scilicet, et pastoris in ovibus, et primo ponit effectum boni
pastoris; secundo effectum lupi et furis, ibi alienum autem non
sequuntur. Dicit ergo quod dictum est de conditionibus utriusque, sed
oves sequuntur illum, qui scilicet ante eas vadit. Et hoc quidem in
promptu est, quia subditi sequuntur vestigia praelatorum, ut dicitur
I Petr. II, v. 21: Christus passus est pro nobis, vobis
relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius; Iob XXIII,
11: vestigia eius secutus est pes meus. Et hoc ideo, quia sciunt
vocem eius, idest cognoscunt et delectantur in ea; Cant. II,
14: sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis. Effectus
autem furis est ut oves eum non diu sequantur, sed ad tempus; unde
dicit alienum autem non sequuntur; idest, doctorem mendacem et
haereticum non sequuntur; Ps. XVII, 46: filii alieni mentiti
sunt mihi. Sic et Paulus doctores mendaces non diu secutus est. Sed
fugiunt ab eo; et hoc ideo, quia, ut dicitur I Cor. XV, 33,
corrumpunt bonos mores colloquia prava. Ideo autem fugiunt, quia non
noverunt, idest non approbant, vocem alienorum, idest doctrinam
eorum, quae serpit ut cancer.
|
|