|
Hic ponit Evangelista necessitatem exponendi supra positam
similitudinem, quae quidem necessitas causatur ex audientium
ignorantia. Primo vero tangit ignorantiae causam; secundo ipsam
ignorantiam manifestat. Causa autem ignorantiae fuit proverbialis
Christi locutio; et hoc est quod dicit hoc proverbium dixit eis
Iesus. Proverbium autem dicitur proprie quando loco alterius ponitur
aliud; cum scilicet unum verbum ex similitudine alterius datur
intelligi: quod etiam parabola dicitur. Loquebatur autem in
proverbiis dominus primo quidem propter malos, ut mysteria regni
caelestis eis occultaret; Lc. VIII, 10: vobis datum est nosse
mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis. Secundo vero
propter bonos, ut ex proverbiis exercerentur ad inquirendum; unde
postquam dominus turbis proverbia seu parabolas proposuit, discipuli
seorsum Christum interrogabant, ut habetur Matth. XIII, 10 et
Mc. IV, 10. Unde et Augustinus dicit: pascit dominus
manifestis (scilicet fideles turbas), exercet obscuris, scilicet
discipulos. Ignorantiam manifestat, cum dicit illi autem non
intellexerunt quid loqueretur. Ignorantia autem quae proveniebat ex
proverbiis a Christo propositis, utilis quidem erat, et damnosa.
Sed utilis bonis et iustis ad exercitium in Dei laudem quaerentibus:
nam dum ea non intelligunt, credunt, glorificant dominum, et eius
sapientiam supra se existentem; Prov. XXV, 2: gloria Dei est
celare verbum. Damnosa autem malis, quia non intelligentes,
blasphemant, secundum illud in Canon. Iudae v. 10: quaecumque
ignorant, blasphemant. Nam, ut Augustinus dicit, cum verba
Evangelii audiunt pius et impius, et ambo non intelligunt, pius
dicit: verum est et bonum est quod dicit sed nos non intelligimus. Et
hic quidem iam pulsat, cui dignum est aperiri, sed si persistat.
Impius dicit: nihil dixit, malum est quod ait. Hic dominus exponit
similitudinem. Si autem recte consideretur praedicta similitudo, duas
principales clausulas continebat, ad quas aliae consequuntur. Quarum
prima est: qui non intrat per ostium in ovile ovium (...) ille fur
est et latro. Secunda vero est: qui intrat per ostium, pastor est
ovium. Et ideo ista pars dividitur in duas: primo enim exponit primam
clausulam; secundo secundam, ibi ego sum pastor bonus. Circa primum
duo facit. Primo exponit quae prima clausula continebat; secundo
probat ea, ibi ego sum ostium. Fit autem mentio in prima clausula de
ostio, fure et latrone. Primo exponit primum; secundo secundum, ibi
omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Quantum ad primum
dicit: dixit ergo eis iterum Iesus, ut scilicet eos attentiores
reddat, et intelligerent similitudinem; Prov. I, 6: animadvertet
parabolam et interpretationem et cetera. Amen, amen dico vobis,
idest vere, ego sum ostium. Officium enim ostii est ut per ipsum quis
ad domus interiora ingrediatur; et hoc Christo convenit: nam per eum
oportet quemlibet ad Dei secreta intrare; Ps. CXVII, 20:
haec porta domini, scilicet Christus, et iusti intrabunt in eam.
Dicit autem ovium, quia non solum pastores per Christum introducuntur
in praesentem Ecclesiam, vel in aeternam beatitudinem per Christum
ingrediuntur, sed etiam oves; unde infra eodem oves meae vocem meam
audiunt (...) et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis.
Consequenter cum dicit omnes quotquot venerunt, fures sunt et
latrones, exponit quod dixit de fure et latrone: et primo ostendit
quis sit fur et latro; secundo ponit signum huius. Circa primum autem
cavendus est error Manichaeorum, qui damnantes vetus testamentum ex
hoc quod dicitur omnes quotquot venerunt, fures sunt, dicunt, patres
veteris testamenti, qui fuerunt ante Christum, malos fuisse et
damnatos. Sed hoc esse falsum apparet ex tribus. Primo quidem ex his
quae in parabola dicta sunt. Quod enim hic dicitur omnes quotquot
venerunt, ponitur ut expositivum praecedentium; ibi autem dicitur,
quod intraverunt, et cetera. Illi ergo omnes quotquot veniunt,
scilicet non per me, idest non intrantes per ostium, fures sunt et
latrones. Constat autem quod patriarchae et prophetae omnes per
ostium, idest Christum, intraverunt, quos Christus venturus
praecones mittebat. Licet enim ex tempore carnem acceperit, et factus
fuerit homo, ab aeterno tamen erat verbum Dei; Hebr. XIII,
8: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Prophetae
autem missi sunt per verbum Dei et sapientiam; Sap. VII, 27:
per nationes in animas sanctas se transfert (scilicet Dei sapientia)
prophetas et amicos Dei constituit. Et ideo signanter in prophetis
legimus, verbum domini factum esse ad hunc vel ad illum prophetam, qui
per participationem verbi Dei prophetaverunt. Secundo ex hoc quod
dominus dicit venerunt; quasi dicat, propria auctoritate et non a Deo
missi, seipsos ingerentes; de quibus Ier. XXIII, 21: non
mittebam eos, et ipsi currebant. Isti quidem non venerunt a verbo
Dei; Ez. XIII, 3: vae prophetis insipientibus, qui sequuntur
spiritum suum, et nihil vident. Tales non fuerunt patres veteris
testamenti, ut dictum est. Tertio ex ipso facto, quod ostendit
verborum consequentia, nam hic dicitur non audierunt eos oves. Illi
ergo quos audierunt oves, non fuerunt fures et latrones. Populus
autem Israel prophetas audivit. Propterea illi qui non audierunt, in
sacra Scriptura vituperantur; Act. VII, 52: quem prophetarum
non sunt persecuti patres vestri? Matth. XXIII, v. 37:
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad
te missi sunt. Sic ergo errore excluso, dicendum est omnes quotquot
venerunt scilicet praeter me, et praeter divinam inspirationem et
auctoritatem, et non cum intentione divinae gloriae quaerendae, sed
propriae usurpandae, fures sunt, inquantum quod non suum est,
scilicet docendi auctoritatem, sibi usurpant, Is. I, 23:
principes tui infideles, socii furum, et latrones, quia per pravam
doctrinam occidunt; Matth. XXI, 13: vos autem fecistis illam
speluncam latronum; Oseae VI, v. 9: particeps latronum
interficientium in via pergentes. Sed eos, scilicet fures et
latrones, oves, praedestinatae, non audierunt, scilicet
perseveranter; alias non fuissent de ovibus Christi, quia alienum non
sequuntur, sed fugiunt ab eo: ut dicitur supra eodem. Hoc etiam
praecipitur Deut. XIII, 3: non audias verba illius prophetae
aut somniatoris. Ego sum ostium. Hic manifestat expositionem, et
primo expositionem ostii; secundo furis, ibi fur non venit. Circa
primum duo facit. Primo resumit quod intendit exponere; secundo
exponit. Resumit autem quod dixit ego sum ostium. Cantic. ult.,
9: si est ostium, compingamus illud tabulis cedrinis, idest
attribuamus ei virtutem imputrescibilem. Exponit autem cum dicit per
me si quis introierit, salvabitur. Ubi primo ostendit quod competit
ei usus ostii, qui est salvare oves; secundo insinuat salvationis
modum, ibi ingredietur et egredietur. Salvat autem ostium arcendo
interiores ne progrediantur, et defendendo ab exterioribus, ne
invadantur. Et hoc competit Christo, nam per ipsum salvamur et
protegimur. Et hoc est quod dicit per me, scilicet ostium, si quis,
non fictus, introierit, ad societatem Ecclesiae et fidelium,
salvabitur: supple, si perseveraverit; Act. IV, 12: non est
aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos
fieri; Rom. V, 10: multo magis salvi erimus in vita ipsius.
Modus autem salutis ponitur cum dicit et ingredietur et egredietur, et
pascua inveniet: quae quidem verba quadrupliciter exponi possunt.
Primo quidem, secundum Chrysostomum, nihil aliud debet intelligi
quam securitas et libertas adhaerentium Christo. Nam qui aliunde
ascendit quam per ostium, non habet liberum introitum et exitum; qui
vero per ostium intrat, habet liberum exitum, quia libere potest
exire. Cum ergo dicit ingredietur et egredietur, est sensus,
secundum hanc similitudinem, quod apostoli adhaerentes Christo, cum
securitate ingrediuntur, conversando cum fidelibus qui intra Ecclesiam
sunt, et cum infidelibus qui sunt extra, quando totius orbis terrarum
facti sunt domini, et nullus eos eiicere valuit; Num. XXVII,
16: provideat dominus Deus spirituum universae carnis hominem super
populum istum, qui possit ingredi et egredi: ne sit populus domini
sicut oves absque pastore. Et pascua inveniet, idest, delectationem
in conversione, et gaudium etiam in persecutionibus infidelium pro
Christi nomine habebant; secundum illud Act. V, 41: ibant
apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro
nomine Iesu contumeliam pati. Secundo potest exponi, secundum
Augustinum super Ioannem. Cuilibet bene agenti duo incumbunt,
scilicet ut bene se habeat ad ea quae intra ipsum sunt, et ad ea quae
extra. Interius autem in homine est spiritus; exterius autem est
corpus; II Cor. c. IV, 16: licet is qui foris est homo
noster corrumpatur, tamen is quis intus est renovatur de die in diem.
Ille ergo qui Christo adhaeret, ingredietur quidem per
contemplationem ad custodiam conscientiae; Sap. VIII, v. 16:
intrans domum meam, scilicet conscientiam, conquiescam cum illa,
scilicet sapientia. Et egredietur, foras, scilicet per bonam
actionem, ad domandum corpus; Ps. CIII, v. 23: exibit homo
ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum: et pascua
inveniet, scilicet in conscientia munda et devota; Ps. XVI,
15: apparebo conspectui tuo, satiabor cum apparuerit gloria tua: et
in actione, pascua inveniet scilicet fructus; Ps. CXXV, 6:
venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.
Tertia expositio est etiam eiusdem, et beati Gregorii super
Ezech., ut sit sensus: ingredietur, in Ecclesiam, credendo;
Ps. XLI, 5: transibo in locum tabernaculi admirabilis, quod est
ingredi in Ecclesiam militantem; et egredietur, scilicet de militante
ad Ecclesiam triumphantem; Cant. III, v. 11: egredimini,
filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit
illum mater sua in die desponsationis illius; et pascua inveniet, in
Ecclesia militante, scilicet doctrinae et gratiae; Ps. XXII,
v. 2: in loco pascuae ibi me collocavit: et in Ecclesia
triumphante, scilicet gloriae; Ez. c. XXXIV, 14: in
pascuis uberrimis pascam eas. Quarto exponitur in libro de spiritu et
anima, qui Augustino attribuitur, cuius tamen non est: ubi dicitur,
quod ingredientur, scilicet sancti, ad contemplandam divinitatem
Christi, et egredientur, ad eius humanitatem considerandam; et in
utroque pascua invenient, quia in utroque gaudia contemplationis
gustabunt; Is. XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt.
Hic igitur de fure, et primo ponit furis proprietatem; secundo
asserit sibi contrariam proprietatem inesse, ibi ego veni ut vitam
habeant et cetera. Dicit ergo, quod illi qui non intrant per ostium,
idest qui venerunt praeter me, ipsi fures sunt et latrones, quorum
conditio mala est. Nam primo quidem fur non venit nisi ut furetur,
idest ut usurpet quod non est suum, cum scilicet seditiosi et haeretici
eos qui Christi sunt, sibi adiungunt; Ps. X, 9: insidiatur ut
rapiat pauperem. Secundo fur venit ut mactet, idest occidat inducendo
perversam doctrinam et pravos mores; Oseae VI, 9: particeps
latronum interficientium in via pergentes de Sichem. Tertio ut perdat
immittendo in perditionem aeternam; Ier. l, 6: grex perditus
factus est populus meus. Quae quidem conditiones non sunt in me. Ego
veni ut vitam habeant; quasi dicat: isti non per me venerunt, quia
similia agerent his quae ego ago; sed ipsi contrarium agunt: quia
furantur, occidunt et perdunt. Ego veni ut vitam habeant, scilicet
iustitiae, ingredientes Ecclesiam militantem per fidem; Hebr. X,
38 et Rom. I, 17: iustus autem ex fide vivit. De ista vita
dicitur I Io. III, 14: nos scimus quoniam translati sumus de
morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Et abundantius habeant,
scilicet vitam aeternam, egredientes de corpore: de qua vita aeterna
dicitur infra XVII, 3: ut cognoscant te solum verum Deum.
|
|