|
Hic exponit secundam clausulam praemissae parabolae scilicet, qui
intrat per ostium, pastor est ovium, et primo ponit expositionem;
secundo manifestat eam, ibi ego sum pastor bonus et cetera. Exponit
autem illam particularem, dicens se esse pastorem bonum: secundo
subdit boni pastoris officium, ibi bonus pastor animam suam dat pro
ovibus suis; tertio ostendit de malo pastore contrarium, ibi
mercenarius autem (...) videt lupum venientem, et fugit. Dicit
ergo quantum ad primum ego sum pastor bonus. Quod autem Christus sit
pastor, manifeste ei competit: nam sicut per pastorem grex gubernatur
et pascitur, ita fideles per Christum spirituali cibo, et etiam
corpore et sanguine suo reficiuntur; I Petr. c. II, 25:
eratis aliquando sicut oves non habentes pastorem; sed conversi estis
nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum; Is. XL, 11:
sicut pastor gregem suum pascet. Sed ad differentiam mali pastoris et
furis addit bonus. Bonus, inquam, quia implet pastoris officium,
sicut bonus miles dicitur qui implet militis officium. Sed cum
Christus dixerit supra, pastorem intrare per ostium, et iterum se
esse ostium, hic autem dicat se esse pastorem, oportet quod ipse per
semetipsum intret. Et quidem per seipsum intrat, quia seipsum
manifestat, et per seipsum novit patrem. Nos autem per illum
intramus, quia per ipsum beatificamur. Sed attende, quod nullus
alius est ostium nisi ipse, quia nullus alius est lux vera, sed per
participationem; supra I, 8: non erat ille lux, scilicet Ioannes
Baptista, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Sed de Christo
dicitur erat lux vera quae illuminat omnem hominem. Et ideo esse
ostium nemo se dicit: hoc sibi ipse Christus proprie retinuit; esse
autem pastorem, aliis communicavit, et membris suis dedit: nam et
Petrus pastor, et ceteri apostoli pastores fuerunt, et omnes boni
episcopi; Ier. III, 15: dabo vobis pastores secundum cor
meum. Licet autem praepositi Ecclesiae, qui filii sunt, omnes
pastores sint, ut Augustinus dicit; ideo tamen singulariter dicit ego
sum pastor bonus, ut insinuet virtutem caritatis. Nullus enim est
pastor bonus nisi per caritatem efficiatur unum cum Christo, et fiat
membrum veri pastoris. Officium boni pastoris est caritas; unde dicit
bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Sciendum est enim, quod
differentia est inter bonum pastorem et malum: nam bonus pastor
intendit commodum gregis; malus autem commodum proprium: et haec
differentia tangitur Ez. XXXIV, 2: vae pastoribus qui pascunt
semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Qui igitur utitur
grege ut semetipsum tantum pascat, non est pastor bonus. Ex quo
sequitur quod pastor malus, etiam corporalis, nullum detrimentum vult
sustinere pro grege, cum non intendat eorum commodum, sed proprium.
Bonus vero pastor, etiam corporalis, sustinet multa pro grege, cuius
bonum intendit; unde Iacob dixit Gen. XXXI, 40: nocte ac die
gelu urebar et aestu. Sed in corporalibus pastoribus non exigitur a
bono pastore ut exponat se morti propter salutem gregis. Sed quia
spiritualis gregis salus praeponderat corporali vitae pastoris, ideo
cum periculum imminet de gregis salute, debet quisque spiritualis
pastor, corporalis vitae sustinere dispendium pro gregis salute. Et
hoc est quod dominus dicit bonus pastor animam suam, idest vitam
corporalem, ponit pro ovibus suis, idest auctoritate et caritate.
Utrumque enim exigitur, et quod ad eum pertineat, et quod eas amet:
nam primum sine secundo non sufficit. Huius autem doctrinae Christus
nobis exemplum praebuit; I Io. III, 16: si Christus posuit
animam suam pro nobis, et nos debemus pro fratribus animas ponere.
Hic agit de malo pastore, ostendens, ei contrarias conditiones inesse
a conditionibus boni pastoris, et primo ponit mali pastoris
conditiones; secundo ostendit quomodo ipsae conditiones se invicem
consequuntur, ibi mercenarius autem (...) fugit. Circa primum
duo facit. Primo ponit conditiones mali pastoris; secundo insinuat
periculum imminens gregi, ex malo pastore, ibi et lupus rapit et
cetera. Notandum autem, quod ex his quae dicta sunt de bono pastore
et his quae dicuntur de malo, triplex differentia conditionum ipsorum,
scilicet boni et mali pastoris, accipi potest. Prima quidem
distinctio accipitur quantum ad intentionem; secunda quantum ad
affectum tertia quantum ad sollicitudinem. Differunt ergo primo in
intentione, et hoc ex nomine utriusque: nam primus dicitur pastor, ex
quo datur intelligi quod intendit pascere gregem; Ez. XXXIV,
2: nonne greges pascuntur a pastoribus? Iste autem, scilicet
malus, dicitur mercenarius, quasi mercedem quaerens. Ut sic
differant in hoc: quod bonus pastor quaerit utilitatem gregis;
mercenarius autem principalius commodum proprium. Haec etiam
differentia est inter regem et tyrannum, ut philosophus dicit, quia
rex in suo regimine intendit utilitatem subditorum; tyrannus vero
utilitatem propriam; unde est sicut mercenarius: Zach. c. XI,
12: si bonum est in oculis vestris, afferte mihi mercedem. Sed
numquid possunt quaerere etiam boni pastores mercedem? Videtur quod
sic; Eccli. XXXVI, 18: da mercedem, domine, sustinentibus
te; Is. XL, 10: ecce merces eius cum eo; et Lc. XV,
17: quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus.
Respondeo. Dicendum quod merces potest accipi dupliciter: scilicet
communiter et proprie. Communiter quidem, omne quod meritis
redditur, dicitur merces, et quia vita aeterna, quae est Deus, I
Io. ult., 20: hic est verus Deus, et vita aeterna, meritis
redditur, ideo ipsa vita aeterna merces dicitur. Et hanc mercedem
potest et debet quaerere quilibet bonus pastor. Proprie autem dicitur
merces aliquid segregatum ab hereditate; et ad hanc non debet habere
respectum ille qui est verus filius, ad quem spectat hereditas; sed ad
eam respectum habent servi et mercenarii. Unde, cum vita aeterna sit
hereditas nostra, qui operatur habens ad eam respectum, operatur ut
filius; qui vero intendit aliquid seorsum ab ea (puta terrenis
commodis inhiat, honore praelationis gaudet) mercenarius est.
Secundo distinguuntur quantum ad sollicitudinem: quia de bono pastore
dicitur quod oves sunt suae, non solum commissione, sed etiam amore et
sollicitudine; Phil. I, 7: eo quod habeam vos in corde etc.;
sed de mercenario dicitur cuius non sunt oves propriae, idest, earum
sollicitudinem non habet; Ez. XXXIV, 8: neque quaesierunt
pastores gregem meum, sed pascebant semetipsos. Tertio differunt
quantum ad affectum: nam bonus pastor qui diligit gregem, animam suam
dat pro eo, idest, exponit se periculo vitae corporalis. Malus
autem, quia nullum affectum habet ad gregem, fugit cum videt lupum.
Unde dicit videt lupum venientem, et dimittit oves. Lupus iste
tripliciter accipitur. Primo quidem Diabolus tentans; Eccli.
XIII, 21: sed si communicabat aliquando lupus cum agno, sic
peccator iusto. Secundo vero haereticus mactans; Matth. VII,
15: attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis
ovium; Act. XX, 29: ego scio quoniam intrabunt post
discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. Tertio
tyrannus saeviens: Ez. XXII, 27: principes eius in medio eius
quasi lupi. Debet ergo bonus pastor contra hunc lupum triplicem,
subditum gregem tueri: dum scilicet videns lupum, idest tentationem
diabolicam, deceptionem haereticam et saevitiam tyrannicam, opponit
se: contra quod dicitur Ez. XIII, 5: non ascendistis ex
adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel. Et ideo dicitur de
malo pastore, quod fugit et dimittit oves; Zach. XI, 17: o
pastor, et idolum derelinquens gregem; quasi dicat: non es pastor,
sed similitudinem et idolum geris pastoris; Ier. XLVI, 21:
mercenarii eius in medio eius, quasi vituli saginati versi sunt, et
fugerunt simul, nec stare potuerunt. Sed contra hoc est quod dicitur
Matth. V, 11: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite
in aliam. Ergo videtur quod licet pastori fugere. Respondeo.
Dicendum quod ad hoc est duplex solutio. Una est Augustini super
Ioannem. Est enim duplex fuga: scilicet animi et corporis. Quod
autem hic dicitur dimittit oves et fugit, intelligitur de fuga animi:
nam dum malus pastor a lupo sibi periculum metuit, resistere eius
iniustitiae non praesumit; sed fugit non mutando locum, sed
subtrahendo solatium, refugiens scilicet gregis sollicitudinem. Sed
haec expositio necessaria est quantum ad primum lupum, nam contra
Diabolum non oportet corporaliter fugere. Sed quia contingit etiam
aliquem pastorem fugere corporaliter propter aliquos lupos, scilicet
haereticum habentem potestatem et tyrannum, ideo adhibenda est alia
responsio, quam Augustinus ponit in epistola ad Honoratum. Nam, ut
ipse dicit, videtur quod liceat etiam corporaliter fugere lupos, non
solum ex auctoritate domini supra posita, sed etiam exemplo sanctorum
aliquorum, puta Athanasii et aliorum persecutores fugientium. Non
enim quia fugit, sed quia dimittit oves vituperatur: unde si posset
fugere non dimittendo oves, non esset vituperabile. Contingit enim
aliquando, quod quaeritur persona praelati; aliquando totus grex.
Manifestum est autem quod si quaeratur sola persona praelati, possunt
alii loco sui ad gregis custodiam deputari, qui vice sui consolentur et
gubernent gregem. Unde si sic fugiat, non dicitur dimittere oves; et
hoc modo, in casu, fugere licet. Si autem quaeratur totus grex, aut
oportet quod pastores omnes simul sint cum ovibus, aut oportet quod
aliqui ex eis remaneant, et aliqui recedant. Si autem totaliter
deserant gregem, tunc eis competit quod hic dicitur videt lupum
venientem, et dimittit oves, et fugit. Hic ponitur periculum
imminens, quod est duplex. Unum est ovium rapina; unde dicit lupus
rapit, scilicet, quod alienum est, sibi usurpat. Fideles enim
Christi sunt eius oves. Tunc igitur aliquis haeresiarcha et lupus
rapit oves, quando fideles Christi ad doctrinam suam falsam attrahit;
Ez. c. XXXIV, 5: factus est grex meus in direptionem omnium
bestiarum agri. Aliud periculum est ovium dispersio, unde dicit et
dispergit oves, inquantum aliqui seducuntur, et aliqui persistunt;
Ez. XXXIV, 6: dispersi sunt greges mei; et non erat qui
requireret. Hic ostendit quomodo praedictae conditiones se invicem
consequuntur: nam ex primis duabus sequitur tertia. Ex hoc enim quod
quaerit utilitatem suam, et non afficitur ad gregem per amorem et
sollicitudinem, sequitur quod non velit pro eo incommodum sustinere.
Et ideo dicit mercenarius autem fugit, ideo scilicet quia mercenarius
est, idest, quaerit commodum proprium quantum ad primam conditionem;
et non pertinet ad eum de ovibus, idest, non eas diligit, neque pro
eis sollicitatur, quantum ad secundam conditionem eius. Unde Iob
XXXIX, 16, dicitur de malo pastore: induratur ad filios quasi
non fuerint sui. E converso autem est de bono pastore: nam gregis
commodum quaerit, non proprium; Philip. IV, 17: non quaero
datum, sed quaero fructum et cetera. Et pertinet ad eum de ovibus;
idest, eas diligit, et de eis sollicitatur, Phil. I, 7: eo quod
habeam vos in vinculis meis et cetera.
|
|