|
Hic dominus probat suam expositionem, et primo resumit quod probare
intendit; secundo probationem inducit, ibi et cognosco oves meas;
tertio eam manifestat, ibi propterea me pater diligit. Dicit ergo
primo: ego sum pastor bonus. Hoc expositum est supra. Ez.
XXXIV, 11: requiram oves meas in die illa, sicut visitat
pastor gregem suum. Consequenter cum dicit et cognosco oves meas,
probat quod dicit. Duo autem dicit de se; scilicet quod est pastor,
et quod est bonus. Primo ergo probat quod sit pastor; secundo quod
pastor bonus. Pastorem autem se esse probat per duo signa posita
superius de pastore: quorum primum est quod oves proprias vocat
nominatim. Et quantum ad hoc dicit et cognosco oves meas; II Tim.
II, 19: novit dominus qui sunt eius. Cognosco, inquam, notitia
non solum simplici, sed etiam probationis et dilectionis; Apoc. I,
5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris. Secundum signum
est quod oves vocem eius audiunt, et sciunt eum. Et quantum ad hoc
dicit et cognoscunt me meae, meae, inquam, praedestinatione,
vocatione et gratia; quasi dicat: ipsae me diligentes obsequuntur.
Unde hoc intelligitur de notitia dilectionis, de qua dicitur Ier.
XXXI, 34: omnes cognoscent me a minimo usque ad maiorem et
cetera. Bonum autem pastorem se ostendit, ostendens se habere
officium boni pastoris, quod est ut animam suam ponat pro ovibus suis,
et primo ponit causam huius; secundo ipsum inducit; tertio subdit
fructum signi. Causam autem huius signi, scilicet quod animam suam
ponit pro ovibus suis, est notitia quam habet de patre: et quantum ad
hoc dicit sicut novit me pater, ego agnosco patrem, et animam meam
pono pro ovibus meis. Et hoc quidem verbum dupliciter potest exponi.
Uno modo, ut ly sicut significet similitudinem; et hoc modo notitia
huius potest communicari creaturae alicui; I Cor. XIII, 12:
cognoscam sicut et cognitus sum, idest, sicut cognitus sum sine
velamine, ita sine velamine cognoscam. Alio modo ut ly sicut importet
aequalitatem; et tunc cognoscere patrem sicut cognitus est ab eo, est
proprium solius filii, quia solus filius cognoscit patrem
comprehendendo, sicut pater comprehendendo cognoscit filium; Matth.
XI, 27: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit
nisi filius, notitia scilicet comprehensionis. Ideo autem dominus hoc
dicit, quia in hoc ipso quod cognoscit patrem, cognoscit eius
voluntatem, in qua erat ut filius pro salute humani generis moreretur:
in quo etiam dicit se mediatorem Dei et hominis. Nam sicut ad oves se
habet ut cognitus et cognoscens, ita et ad patrem: quia sicut pater
eum novit, ita ipse patrem cognoscit. Consequenter cum dicit et
animam meam pono pro ovibus meis, ponit ipsum signum; I Io.
III, 16: in hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro
nobis animam suam posuit et cetera. Sed cum in Christo sint tres
substantiae, scilicet substantia verbi, animae et corporis, quaeritur
quis loquatur cum dicit animam meam pono. Si dicas, quod verbum hic
loquitur, non est verum: nam verbum numquam animam posuit, cum
numquam fuerit ab anima separatum. Si autem dicas quod anima
loquitur; hoc etiam impossibile videtur, quia nihil separatur a
seipso. Si vero dicas, quod quantum ad corpus Christus hoc dicit,
nec hoc videtur, quia corpus non habet potestatem iterum sumendi eam.
Dicendum ergo ad hoc, quod in morte Christi, anima fuit separata a
carne; alias non fuisset vere mortuus; sed divinitas numquam separata
fuit in Christo ab ipsa anima et carne, sed unita fuit animae
descendenti ad Inferos et corpori existenti in sepulcro: et ideo
corpus virtute divinitatis animam posuit, et iterum resumpsit eam.
Consequenter cum dicit et alias oves habeo etc., ponit fructum mortis
Christi, qui est salus non solum Iudaeorum, sed etiam gentium.
Quia enim dixerat animam meam pono pro ovibus meis, Iudaei reputantes
se oves Dei, secundum illud Ps. LXXVIII, 13: nos autem
populus eius, et oves pascuae eius, possent dicere quod pro eis tantum
animam poneret. Sed dominus addit dicens, quod non tantum pro eis,
sed etiam pro aliis; infra XI, 51: hoc a semetipso non dixit;
sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quia Christus
moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios
Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. In isto autem fructu
dominus tria facit. Primo ponit gentium praedestinationem; secundo
earum per gratiam vocationem; tertio ipsarum iustificationem. Quantum
ad primum dicit alias oves habeo, scilicet gentes, quae non sunt ex
hoc ovili, scilicet de genere carnis Israel, quod erat quasi ovile;
Mich. II, 12: congregabo Iacob totum te. Nam sicut oves in
ovili concluduntur, sic isti in praeceptis legalibus conclusi
custodiebantur, ut habetur Gal. III. Istas, inquam, oves,
scilicet gentiles, habeo a patre per aeternam praedestinationem; Ps.
II, v. 8: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam;
Is. XLIX, 6: parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus
Iacob, et faeces Israel convertendas: dedi te in lucem gentium, ut
sis salus mea usque ad extremum terrae. Quantum ad secundum dicit et
illas oportet me adducere idest, opportunum est secundum ordinem
divinae praedestinationis ad gratiam vocare. Sed contra. Matth.
XV, 24, dicit dominus: non sum missus nisi ad oves quae perierunt
domus Israel. Responsio. Dicendum, quod ad oves domus Israel
tantum missus est Iesus, ut eis corporaliter praedicaret, secundum
illud Roman. XV, 8: dico autem Christum Iesum ministrum fuisse
circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones
patrum. Gentes autem adduxit per apostolos suos; Is. ult., 19:
mittam ex eis, qui reliqui fuerint, ad gentes. Quantum ad tertium
dicit et vocem meam audient. Ubi tria ponuntur necessaria ad iustitiam
Christianae religionis. Primum est obedientia mandatorum Dei. Et
quantum ad hoc dicit et vocem meam audient, idest, servabunt mandata
mea; Matth. c. ult. 20: docentes eos servare omnia quaecumque
mandavi vobis; Ps. XVII, 45: populus quem non cognovi,
idest, quem non approbavi, auditu auris obedivit mihi. Secundum est
unitas caritatis; et quantum ad hoc dicit et fiet unum ovile; idest,
ex duabus gentibus, Iudaico et gentili populo, una Ecclesia
fidelium; Eph. IV, 5: una fides; et Eph. II, 14: ipse
est pax nostra qui facit utraque unum. Tertium est unitas fidei: et
quantum ad hoc dicit et unus pastor; Ez. XXXVII, 24: et
pastor unus erit ovium eorum, scilicet Iudaeorum et gentilium. Hic
dominus manifestat suam probationem, et primo manifestat causam signi;
secundo signum, seu effectum, ibi nemo tollit eam a me; tertio
ostendit eam esse convenientem, ibi hoc mandatum accepi a patre meo.
Causam autem mortis dicit dominus esse notitiam quam habet de patre,
dicens: sicut novit me pater, et ego agnosco patrem, et animam meam
pono pro ovibus meis. Unde hoc exponens dicit propterea pater me
diligit: ex quo patet quod pater novit eum notitia approbationis,
propterea, inquam, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
Sed numquid mors est causa paternae dilectionis? Videtur quod non,
quia temporale non est causa aeterni: mors autem Christi est
temporalis, dilectio vero Dei ad Christum est aeterna et cetera.
Respondeo. Dicendum quod Christus hic loquitur de dilectione patris
ad eum, sed inquantum est homo: et sic haec littera dupliciter potest
legi. Uno modo ut ly quia teneatur causaliter, alio modo ut designet
terminum vel signum dilectionis. Si quidem teneatur causaliter, tunc
est sensus: quia ego pono animam meam, idest sustineo mortem,
propterea pater diligit me; idest, effectum dilectionis mihi dat,
scilicet claritatem et exaltationem corporis; Phil. II, v. 8:
factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod
et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne
nomen. Sed contra hoc videtur esse, quia bona opera non possunt esse
meritoria divinae dilectionis. Cum enim opera nostra intantum
meritoria sint, inquantum caritate informantur, secundum quod dicitur
I Cor. XIII, 3: si distribuero omnes facultates meas in cibos
pauperum, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, et Deus
praeveniat etiam nos in amando: I Io. IV, 10: in hoc est
caritas, non quasi dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit
nos, manifestum est quod sua dilectio praecedit omne meritum nostrum.
Sed ad hoc dicendum, quod ipsam Dei dilectionem nullus mereri
potest; sed effectum divinae dilectionis, qui est augmentum gratiae,
et collatio boni gloriae, quem ex dilectione sua nobis Deus confert,
mereri possumus per bona opera nostra. Unde possumus dicere, quod
Deus propterea hunc vel illum hominem diligit, idest ei effectum suae
dilectionis impendit, quia implet eius mandata. Et sic possumus
dicere de Christo homine, quod propterea pater diligit eum, idest,
exaltavit, et dedit illi claritatem gloriae, quia posuit animam suam
ad mortem. Si vero ly quia importet terminum dilectionis, tunc est
sensus: propterea me pater diligit, idest ad hoc me pater dilexit, ut
animam meam ponerem. Quasi dicat: pater sua dilectione, quam habet
ad me, ordinavit ut per passionem meam redimerem genus humanum; Rom.
VIII, 32: proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum. Si autem ly quia designet signum dilectionis, tunc
est sensus: propterea pater me diligit, quia ego pono animam meam.
Quasi dicat: hoc signum est quod pater me diligat, quia pono animam
meam, ut iterum sumam eam; idest, faciens mandata eius et voluntatem
suam, sustineo mortem. Evidens enim signum dilectionis est quod homo
ex caritate faciat Dei mandata. Hic exponit effectum signi: quod
quidem signum erat, ubi dixit animam meam pono pro ovibus meis,
exponens quomodo eam ponit, et primo excludit violentiam; secundo
subiungit eius potestatem. Violentiam quidem excludit, quae alicui
posset fieri in auferendo vitam: quae Christo non fuit facta. Et
quantum ad hoc dicit nemo tollet eam, scilicet animam meam, per
violentiam, sed ego pono eam, propria virtute, scilicet a meipso;
Is. XLIX, 24: numquid tolletur a forti praeda? Sed numquid
Iudaei non intulerunt Christo violentiam? Intulerunt quidem quantum
in eis fuit, sed in Christo non fuit illa violentia, quia, quando
voluit, eam sponte posuit. Unde supra VIII, 30, dicitur,
quod Iudaei volentes eum apprehendere, non potuerunt, quia nondum
venerat hora eius, voluntaria scilicet, non qua cogeretur mori, sed
qua dignaretur occidi: ut dicit Augustinus. Potestatem autem eius
subiungit cum dicit potestatem habeo ponendi eam. Circa quod sciendum
est, quod cum unio animae et corporis sit naturalis, separatio eorum
est naturalis. Et licet causa huius separationis et mortis possit esse
voluntaria, tamen mors in hominibus semper est naturalis. In nullo
autem puro homine natura subditur voluntati, cum sicut voluntas, ita
et natura sit a Deo; et ideo mors cuiuslibet puri hominis oportet quod
sit naturalis. In Christo autem natura sua et tota alia natura
subditur voluntati eius, sicut artificiata voluntati artificis. Et
ideo secundum voluntatis suae placitum, potuit animam ponere cum
voluit, et iterum eam sumere: quod nullus purus homo facere potest,
licet voluntarie causam mortis sibi possit inferre. Et inde est quod
centurio videns eum non naturali necessitate mori, sed sua dum clamans
voce magna emisit spiritum: Matth. XXVII, 50 recognovit in eo
virtutem divinam dicens: vere filius Dei erat iste. Unde et
apostolus I Cor. c. I, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia
est: his autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus Dei est. Idest
in ipsa morte Christi, manifestata est virtus potestatis eius. Hic
ostendit causam praedictam convenientem esse: nam impletio mandati
demonstrat dilectionem ad mandantem. Et ideo dicit hoc mandatum accepi
a patre meo, scilicet animam ponendi, et sumendi eam; infra XIV,
23: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus
diliget eum.
|
|