|
Postquam dominus ostendit se habere virtutem vivificativam, et
insinuavit vivificandi modum, hic ostendit secundum quid sibi
vivificativa potestas conveniat, et primo Evangelista ponit
dissensionem exortam super hoc inter turbas ad se invicem; secundo
ponit disceptationem principum Iudaeorum ad Christum, ibi facta sunt
encaenia et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit ipsam
turbarum dissensionem; secundo subdit unius partis dissentientium
opinionem; tertio infert sanam alterius partis assertionem. Dissensio
autem orta est inter turbas quae Christum audierant, ex sermonibus
eius: et hoc est quod dicit dissensio itaque facta est inter Iudaeos
propter sermones hos. Dum enim quidam ex eis sermones ipsos recte
intelligebant, quidam non recte, dissentiebant ad invicem; Matth.
X, 34: non veni pacem mittere, sed gladium, scilicet evangelicae
doctrinae, cui alii credunt, alii contradicunt; Ps. CVI, 40:
effusa est contentio super principes. Opinio autem alterius partis
dissentientium est falsa: et quantum ad hoc dicit dicebant autem multi
ex ipsis. Dicit autem multi, quia, ut dicitur Eccle. I, 15:
stultorum infinitus est numerus. Dicebant, inquam, Daemonium
habet, et insanit. Consuetudo namque stultorum est ut dubia semper
interpretentur in malum, cum tamen contrarium debeat fieri. Unde
contingit quod quaecumque ignorant, blasphemant, ut dicitur in
canonica Iudae. Quia ergo verba domini intelligere non valebant,
quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, ideo
blasphemant dicentes Daemonium habet, et insanit. Et nituntur alios
ab eo avertere, dicentes: quid eum auditis? Blasphemantes autem,
duo Christo imponunt. Primo, quod Daemonium habet; quasi dicant:
non ex spiritu sancto, sed ex spiritu maligno loquitur. Simile
dicitur Act. XVII, 18, de Paulo: novorum Daemoniorum
annuntiator est. Contingit autem aliquem habere Daemonium privatum et
familiarem; et talis licet semper insaniat spiritualiter, non tamen
semper insanit corporaliter; aliquem vero arreptum a Daemone esse: et
iste semper insanit etiam corporaliter. Unde Mc. III, 21,
dicebant: quoniam in furorem versus est. Secundo, ut ostendat quod
Christus sic habeat Daemonium, dicunt et insanit. Act. XXVI,
v. 24: multae litterae ad insaniam te adducunt. Nec mirum si
blasphemant, quia animales sunt, et, ut dicitur I Cor. II,
14, animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei.
Sententia autem et assertio alterius partis improbat praemissam
opinionem dupliciter. Primo ex pondere verborum; unde dicit alii,
qui scilicet recte sapiebant, dicebant: haec verba non sunt Daemonium
habentis, quasi dicant: ex eis videtur quod non insanit, cum sint
ordinata et ponderosa; supra VI, 69: domine, ad quem ibimus?
Verba vitae aeternae habes. Unde Paulus dicit Act. c. XXVI,
25: non insanio, optime Feste, sed verba veritatis et sobrietatis
loquor. Secundo ex magnitudine miraculi; unde dicit numquid
Daemonium potest oculos caecorum aperire? Quasi dicat: non erat enim
hoc miraculum maximum? Et ideo recte credebant, quod non nisi Dei
virtute fieri posset; supra IX, 33: si non esset hic a Deo, non
poterat facere quidquam. Sciendum est autem, quod quaedam miracula
sunt quae possunt fieri virtute Daemonum et Angelorum; quaedam vero
sunt quae nullo modo eorum virtute fieri possunt. Ea enim quae sunt
supra ordinem naturae, nulla creatura, quaecumque sit, sua virtute
potest facere, cum etiam ipsa subiaceat legibus naturae. Deus autem
solus, qui est supra naturam, operari potest supra naturae ordinem.
Quidquid ergo aliqua creatura operatur, oportet quod sistat infra
naturae ordinem. Ex quo patet quod omne illud quod potest fieri
secundum ordinem naturae, potest Angelus et bonus et malus, quando
sibi permittitur. Sicut secundum semina, quae sunt in rebus
naturalibus ad generationem aliquorum animalium ordinata, possunt
illorum animalium generationem operari; sicut fecerunt magi
Pharaonis, Ex. VII, 11. Et similiter alterare naturam
alicuius possunt: unde possent sanare infirmos, quibus beneficio
naturae subveniri posset. Illa autem quae simpliciter naturae ordinem
transcendunt, non possunt fieri nisi a Deo, seu a bonis Angelis et
sanctis hominibus virtute Dei, quam orando impetrant. Tale autem est
illuminatio caeci et resuscitatio mortuorum: non enim naturae virtus se
extendere potest ad oculorum restitutionem et mortuorum
resuscitationem. Et ideo Daemonium non potest caecorum oculos
aperire, et mortuos suscitare: quia hoc est solius Dei et sanctorum
virtute Dei. Hic ponitur dissensio quae mota est a principibus
Iudaeorum ad Christum, et primo Evangelista proponit Iudaeorum
interrogationem; secundo subdit Christi responsionem, ibi respondit
eis Iesus: loquor vobis, tertio infert responsionis effectum, ibi
sustulerunt lapides Iudaei. Circa primum duo facit. Primo describit
circumstantias interrogationis; secundo ponit ipsam interrogationem,
ibi dixerunt ei: usquequo animam nostram tollis? Circumstantias autem
interrogationis describit quantum ad tria: scilicet quantum ad tempus,
quantum ad locum, et quantum ad personas interrogantes. Quantum ad
tempus quidem primo in speciali, dicens facta sunt encaenia in
Ierosolymis. Ad cuius intellectum sciendum est, quod, ut
Augustinus dicit, encaenia festivitas erat dedicationis in
Ecclesiis. Caenos enim Graece, idem est quod novum Latine. Unde
encaenia idem est quod innovatio: quo fit ut etiam communi usu
loquendi, quando aliquod alicui usui dedicatur, dicatur encaeniari,
quod idem est quod innovari. Facta sunt ergo encaenia in
Ierosolymis, idest festum et memoria dedicationis templi. Nam quando
de novo aliquam Ecclesiam divino cultui dedicamus, agitur festum
consecrationis eiusdem, et eadem die singulis annis in memoriam
ipsius. Hoc modo Iudaei singulis annis encaenia faciebant, idest
memoriam dedicationis templi. Ad sciendum autem rationem festi
consecrationis et causam, notandum est, quod omnia festa celebrantur
in Ecclesia in commemorationem divinorum beneficiorum; Is.
LXIII, 7: miserationum domini recordabor et cetera. Et Ps.
CXVII, 1, postquam David commemoravit multa beneficia Dei,
dicens: confitemini domino, quoniam bonus etc. subdit: constituite
diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris. Recolimus autem
divina beneficia nobis exhibita, tripliciter. Quandoque quidem ut
exhibita nobis in capite nostro domino Iesu Christo; et sic
celebramus festum nativitatis, et resurrectionis, et huiusmodi.
Quandoque ut exhibita nobis in commembris nostris, scilicet in
sanctis, qui sunt membra Ecclesiae. Et hoc congruenter: quia, ut
dicit apostolus I Cor. XII, 26: si gloriatur unum membrum,
congaudent omnia membra. Et sic celebramus festa sanctorum Petri et
Pauli et aliorum sanctorum. Quandoque autem prout sunt exhibita toti
Ecclesiae; puta in ministerio sacramentorum, et in aliis communiter
Ecclesiae collatis. Et quia domus materialis est quasi signum
collectionis Ecclesiae fidelium, et etiam in ea omnia sacramenta
gratiae dispensantur; ideo in memoriam ipsorum beneficiorum, festum
dedicationis Ecclesiae celebramus. Quod quidem festum maius est quam
festum alicuius sancti; sicut et beneficia toti Ecclesiae collata,
quorum memoriam agimus, excedunt beneficium collatum alicui sancto,
quod in festo eius recolitur. Sciendum est tamen, quod templum erat
Ierosolymis tribus vicibus consecratum. Primo quidem a Salomone, ut
habetur III Reg. VIII, secundo, tempore Esdrae a Zorobabel
et Iesu sacerdote magno, ut habetur I Esdrae VI, 13-22,
tertio a Machabaeis, ut habetur I Mach. IV, 42-58, quod
ascenderunt Ierosolymam renovare sancta. Haec autem encaenia non sunt
facta in memoriam dedicationis quae facta fuit a Salomone, quia hoc
fuit in autumno, scilicet mense septimo; nec in memoriam
dedicationis, quae facta fuit tempore Esdrae, quia illa fuit in
vere, scilicet nona die Martii; sed in memoriam dedicationis quae
facta fuit a Machabaeis in tempore hiemali. Et ideo ut hoc designet,
describit tempus in speciali, dicens et hiems erat: quod etiam causam
mysticam habet. Ut Gregorius dicit, II Moral., idcirco
Evangelista hiemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum
cordibus, scilicet Iudaeorum malitiae, frigus indicaret; Ier.
VI, 7: sicut frigidam facit cisterna aquam suam, ita frigidam
fecit malitiam suam. De hac hieme dicitur, Cant. II, 11: iam
enim hiems transiit, imber abiit et recessit. Locum autem describit
cum dicit et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. Et
primo quidem in generali, cum dicit in templo: Ps. X, 5: dominus
in templo sancto suo etc.; secundo vero in speciali, dicens in
porticu Salomonis. Sciendum est enim, quod templum non dicitur solum
corpus ipsius, sed etiam porticus circumstantes, in quibus populus
stabat ad orandum: nam in templo soli sacerdotes orabant. Dicitur
autem porticus Salomonis locus ille in quo Salomon stetit quando,
peracta dedicatione templi, oravit: III Reg. VIII, v.
22: stetit ergo Salomon in conspectu Ecclesiae Israel. Sed
contra. Templum quod Salomon aedificaverat, destructum fuit, et
similiter porticus Salomonis. Responsio. Dicendum quod templum
reparatum fuit ad similitudinem prioris: et ideo sicut antea porticus
illa dicebatur Salomonis, ita et postea ob eius reverentiam.
Personas autem interrogantes describit quantum ad eorum malitiam.
Unde dicit circumdederunt ergo eum Iudaei, frigidi a caritate
diligendi, sed ardentes aviditate nocendi, ut accederent animo
circumveniendi, et circumdarent comprimentes, animo persequendi;
Ps. XXI, 13: circumdederunt me vituli multi, tauri pingues
obsederunt me; Oseae XI, 12: circumdederunt me Ephraim.
Consequenter cum dicit et dicebant ei etc., ponitur Iudaeorum
interrogatio. Et primo ponit fictam causam interrogationis, cum dicit
usquequo animam nostram tollis? Adulatorie loquuntur, volentes per
hoc ostendere se desiderare scire veritatem de ipso. Quasi dicat:
anima nostra est in suspenso desiderii, quamdiu moestos nos
derelinquis? Prov. XIII, 12: spes quae differtur affligit
animam. Et ideo, secundo, subiungunt interrogationem, dicentes si
tu es Christus, dic nobis palam. Ubi primo attende illorum
perversitatem. Nam quia indignantur contra Christum, quod se diceret
filium Dei, supra V, 18, non interrogant eum an sit filius Dei,
sed dicunt si tu es Christus, dic nobis palam: ut per hoc possent
habere materiam accusandi eum ad Pilatum, sicut seditiosum et
appetentem regnum, quod erat contra Caesarem, et odiosum Romanis.
Unde et Pilatus quando Iudaei accusabant Christum, quod filium Dei
se faceret, parum curavit. Dum vero dixerunt: omnis qui se regem
facit, contradicit Caesari, magis coepit contra eum sollicitari. Et
ideo dicunt si tu es Christus, vel rex, vel unctus, dic nobis
palam. Secundo considera illorum nequitiam, quia dicunt palam; quasi
dicant: usque modo non docuit publice, sed quasi in occulto; cum
tamen ipse palam omnia diceret, in festivitatibus semper assistens, et
nihil occulte loquebatur; infra XVIII, 20: ego palam locutus
sum mundo: in occulto locutus sum nihil. Hic ponitur responsio
Christi: ubi ostendit eorum infidelitatem, ostendens falsum esse quod
dixerant, se desiderare scire veritatem, dicentes: usquequo animam
nostram tollis? et cetera. Et hoc quantum ad duo. Primo, quia non
credebant verbis eius; et quantum ad hoc dicit loquor vobis, et non
creditis. Quasi dicat: dicitis mihi: si tu es rex Christus dic
nobis; sed loquor ego, idest, dico vobis veritatem; et vos non
creditis; Lc. XXII, 67: si dixero, non credetis et cetera.
Secundo, quod non credunt operibus eius; et quantum ad hoc dicit
opera quae ego facio in nomine patris mei, haec testimonium perhibent
de me. Ubi primo ostendit incredulitatem eorum ad ipsa opera; secundo
incredulitatis rationem, ibi quia vos non estis ex ovibus meis.
Quantum ad primum dicit opera quae ego facio, quasi dicat: nec a solo
verbo suaderi potestis, ut vos sileatis; sed nec etiam a tot operibus
quae ego facio in nomine patris mei, idest ad gloriam eius, haec
testimonium perhibent de me, quia scilicet non possunt nisi a Deo
fieri: unde ex eis manifeste apparet quod a Deo veni. Matth.
XVIII, 33: unaquaeque arbor ex fructu eius cognoscitur; supra
V, 36: opera quae ego facio, testimonium perhibent de me. Sed
vos non creditis; infra XII, 37: cum ergo tanta signa fecisset,
non crediderunt ei. Et ideo sunt inexcusabiles; infra XV: si opera
non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.
Nunc autem et viderunt, et oderunt me et patrem meum. Ratio autem
incredulitatis eorum est separatio eorum ab ovibus Christi; unde dicit
ideo non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Circa hoc tria
facit. Primo ponit eorum exclusionem a consortio ovium Christi;
secundo ostendit ovium dignitatem, ibi oves meae vocem meam audiunt
etc.; tertio probat quoddam quod dixerat, scilicet quod non rapiet
quisquam oves suas de manu sua, ibi pater meus quod dedit mihi, maius
omnibus est. Separationem eorum ab ovibus suis ponit, dicens vos non
estis ex ovibus meis, scilicet praedestinati ad credendum, sed
praesciti ad aeternum interitum. Hoc enim ipsum quod credimus, est
nobis a Deo; Phil. c. I, 29: vobis datum est non solum ut in
ipsum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini; Eph. II, 8:
gratia salvati estis, et non ex vobis: Dei donum est. Quod quidem
nulli datur, nisi cui praeparatum est ab aeterno; et ideo illi soli
credent in ipsum qui ad hoc ordinati sunt a Deo per aeternam
praedestinationem; Act. XIII, 48: crediderunt quotquot
praeordinati erant ad vitam aeternam. Et eiusdem c. XV, 11: per
gratiam domini nostri Iesu Christi credimus salvari. Sed numquid
debet dici alicui, quod non sit praedestinatus? Videtur quod non;
cum enim nullus possit salvari nisi praedestinatus, si alicui dicatur
quod non est praedestinatus, videtur cogi ad desperationem. Ergo
dominus dicens Iudaeis non creditis, quia non estis ex ovibus meis,
cogebat eos desperare. Responsio. Dicendum quod in illa turba erat
aliquid commune omnibus, scilicet quod non erant praeordinati a Deo ad
tunc credendum; aliquid speciale, quod aliqui ex eis praeordinati
erant ad credendum in posterum: unde et postea crediderunt, ut habetur
Act. II, 41, quod crediderunt ex eis una die tria millia;
aliqui autem qui non erant ad hoc praeordinati. Non ergo repugnabat
spei, dicere in turba in qua aliqui erant praeordinati ad credendum in
posterum, quod non essent ex ovibus: quia nullus de se determinate hoc
poterat suspicari. Repugnasset autem spei, si hoc alicui personae
determinate dixisset. Dignitatem autem ovium suarum ponit dicens oves
meae vocem meam audiunt etc., ubi quatuor ponit. Duo ex parte
nostra, quae nos facimus quantum ad Christum; et duo ex parte
Christi, quae ipse facit in nobis, vicissim sibi correspondentia.
Primum ergo quod nos facimus est obedientia ad Christum; et quantum
ad hoc dicit oves meae, scilicet per praedestinationem, vocem meam
audiunt, credendo, et praeceptis meis obediendo; Ps. XCIV,
8: hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Secundum quod facit Christus, primo correspondens, est eius dilectio
et approbatio; et quantum ad hoc dicit et ego cognosco eas, idest,
diligo et approbo; II Tim. c. II, 19: novit dominus qui sunt
eius. Quasi dicat: hoc ipsum quod me audiunt, est hoc quod ego eas
cognosco, ab aeterno eligendo. Sed si aliter non potest credere
quis, nisi detur ei a Deo, videtur quod infidelitas non sit alicui
imputanda. Ad quod dicendum est quod ideo eis imputatur, quia in eis
est causa quare eis non datur: sicut ego non possum videre lumen nisi
illuminarer a sole, si autem clauderem oculos non viderem lumen, quod
non esset ex parte solis sed ex parte mea, qui, claudendo oculos,
praebeo causam ut non illuminer. Peccatum autem est causa quare non
illuminamur a Deo per fidem, puta originale, vel, in aliquibus,
actuale. Quae quidem causa in omnibus est. Unde omnes illi qui
deseruntur, iusto Dei iudicio deseruntur, et illi qui eliguntur, ex
Dei miseratione assumuntur. Tertium quod est ex parte nostra, est
imitatio ad Christum; et quantum ad hoc dicit et sequuntur me; Iob
XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus; I Petr.
II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum, ut sequamini vestigia eius. Quartum correspondens ex parte
Christi est praemii retributio; et quantum ad hoc dicit et ego vitam
aeternam do eis, quasi dicat: ipsi me sequuntur, hic mansuetudinis et
innocentiae viam incedendo; et ego faciam quod postea me sequentur, ad
gaudia vitae aeternae intrando. Hoc autem praemium ostendit dominus
esse indeficiens, tripliciter. Nam aliquid potest deficere
tripliciter. Primo quidem ex natura ipsius, puta si sit
corruptibile; sed praemium istud quantum ad naturam suam incorruptibile
est; unde dicit vitam aeternam do eis, quae est fruitio
incorruptibilis et immortalis Dei; infra XVII, 3: haec est vita
aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum
Christum. Et, ut dicit Augustinus, ista sunt pascua de quibus
supra dixerat. Et pascua bona, vita aeterna dicitur quia ibi nulla
herba arescit, totum viret. Secundo potest deficere ex defectu
recipientis, dum recipiens deficit et dum male custodit; sed hoc non
continget in illo praemio, unde dicit et non peribunt in aeternum,
scilicet oves. Quod est contra Origenem, qui dixit, quod quandoque
sancti, qui sunt in gloria, peccare poterunt. Sed dominus dixit non
peribunt, quia in aeternum conservabuntur; Apoc. III, 12: qui
vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, et foras non
egredietur amplius. Tertio potest deficere ex violentia rapientis:
forte enim neque Adam exclusus fuisset, nisi affuisset seductor. In
vita autem aeterna hoc non erit, unde dicit et non rapiet eas,
scilicet oves, quisquam de manu mea, idest protectione et pietate
mea; Sap. III, 1: iustorum animae in manu Dei sunt. Ut enim
dicit Augustinus, ibi neque lupus rapit, neque fur tollit, neque
latro interficit. Hic probat quod supra de dignitate ovium dixerat,
scilicet quod non rapiet eas quisquam de manu mea, tali ratione.
Illud quod est in manu patris mei nullus potest rapere; sed eadem est
manus patris et mea: ergo illud quod est in manu mea, etiam nullus
potest rapere. Circa hoc tria facit. Primo ponit minorem,
manifestando communicationem divinitatis a patre sibi traditae, cum
dicit pater quod dedit mihi, scilicet per aeternam generationem, maius
omnibus est. Nam supra V, 26: sicut pater habet vitam in
semetipso, sic filio dedit habere vitam in semetipso. Item maius
est, potestate; supra V, 27, potestatem dedit ei iudicium
facere, quia filius hominis est. Item maius est reverentia et
honore; Phil. II, v. 9: dedit illi nomen quod est super omne
nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur. Maius est ergo
omnibus, quod dedit mihi pater, ut scilicet sim verbum eius, sim
unigenitus eius, sim splendor lucis eius. Secundo ponit excellentiam
potestatis paternae, quod pertinet ad maiorem, cum dicit et nemo
potest rapere, idest per violentiam auferre, vel per ignorantiam
surripere, de manu, idest de potestate, patris mei, vel a me, qui
sum virtus paterna; quamvis melius dicatur de potestate patris, quam a
me, ut Augustinus dicit. Ideo autem nemo potest rapere de manu
patris, quia ipse fortissimus est, cui non potest fieri violentia, et
sapientissimus, in quem non cadit ignorantia, Iob c. IX, 4:
sapiens corde est, et fortis robore et cetera. Tertio ponit unitatem
sui ad patrem, ex qua sequitur conclusio. Unde dicit ego et pater
unum sumus; quasi dicat: ideo non rapiet eas quisquam de manu mea,
quia ego et pater unum sumus, scilicet unitate essentiae. Nam eadem
est natura patris et filii. Per hoc autem excluditur duplex error:
scilicet Arii, qui dividebat essentiam, et Sabellii, qui
confundebat personas, ut sic et a Charybdi et a Scilla liberemur.
Nam per hoc quod dicit unum, liberat te ab Ario; nam si unum, non
ergo diversum. Per hoc autem quod dicit sumus, liberat a Sabellio;
si enim sumus, ergo pater et filius est alius et alius. Sed hoc
Ariani, impietatis suae mendacio, negare contendunt, dicentes, quod
creatura aliquo modo est unum cum Deo: unde et hoc modo filius potest
esse unum cum patre. Sed hoc patet esse falsum ex tribus. Primo ipso
modo loquendi. Manifestum est enim quod unum dicitur sicut ens; unde
sicut aliquid non dicitur ens simpliciter nisi secundum substantiam,
ita nec unum nisi secundum substantiam vel naturam. Simpliciter autem
dicitur aliquid quo nullo addito dicitur. Quia erga hoc simpliciter
dicitur ego et pater unum sumus, nullo alio addito, manifestum est
quod sunt unum secundum substantiam et naturam. Numquam autem
invenitur quod Deus et creatura sint unum sine aliquo addito, sicut
illud I Cor. VI, 17: qui adhaeret Deo, unus spiritus est.
Ergo patet quod filius Dei non est unum cum patre, ut creatura.
Secundo ex his quae supra dixerat, scilicet, quod dedit mihi pater,
maius omnibus est, et postea concludit ego et pater unum sumus, quasi
dicat: intantum unum sumus inquantum dedit mihi id quod maius est
omnibus. Tertio patet ex sua intentione: nam dominus probat quod non
rapiet eas quisquam de manu sua, per hoc quod nemo potest rapere de
manu patris eius. Quod non sequeretur, si potestas eius esset minor
quam potestas patris. Unum ergo sunt pater et filius natura, honore
et virtute.
|
|