|
Posita doctrina Christi, hic consequenter ponitur effectus doctrinae
eius in Iudaeis, et primo redarguit eorum saevitiam; secundo excludit
a se, impositam blasphemiam, ibi responderunt ei Iudaei; tertio
declinat eorum pertinaciam, ibi quaerebant ergo eum apprehendere.
Circa primum duo facit. Primo ponitur Iudaeorum saevitia, qua
excandescebant ad Christum lapidandum; unde dicit sustulerunt lapides
Iudaei, ut iacerent in eum. Quia enim duri erant, et profunda
domini verba intelligere non poterant, lapidibus similes ad lapides
currunt; Ps. CXIX, 6: dum loquebar illis, impugnabant me
gratis. Secundo cum subdit multa bona opera ostendi vobis,
reprehendit dominus ipsorum saevitiam: et primo commemorat eis exhibita
beneficia; secundo reprehendit ipsorum saevitiam. Commemorat autem
beneficia quae eis exhibuit in sanitatibus infirmorum, in exhibitione
doctrinae et miraculorum; unde respondit eis, dicens: multa bona
opera ostendi vobis, scilicet sanando, praedicando, miracula
faciendo: Mc. VII, 37: bene omnia fecit, ex patre meo, cuius
gloriam per omnia quaesivi; supra VIII, 50: gloriam meam non
quaero, sed eius qui misit me. Saevitiam reprehendit dicens propter
quod eorum opus me lapidatis? Quasi dicat: benefactorem oportebat
honorare, non lapidare. Simile dicitur Ier. XVIII, 20:
numquid redditur pro bono malum? Hic dominus excusat se de
blasphemia, et primo ponitur blasphemiae impositio a Iudaeis; secundo
eius excusatio a Christo, ibi respondit eis Iesus: nonne scriptum
est in lege vestra? et cetera. Dicit ergo quantum ad primum de bono
opere non te lapidamus et cetera. Ubi quinque consideranda occurrunt.
Primum quidem videtur pertinere ad motivum lapidationis, quod est
blasphemia. Praecipitur enim Lev. XXIV, 14, quod blasphemi
lapidentur. Educ inquit blasphemum extra castra, et ponant omnes qui
audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus
universus. Et quantum ad hoc dicunt de bono opere non lapidamus te,
sed de blasphemia. Secundum, quod specificant ipsam blasphemiam.
Nam blasphemia est non solum attribuere Deo quod sibi non convenit,
sed etiam attribuere alteri quod solius Dei est: sicut blasphemia est
non solum dicere Deum esse corpus, sed etiam dicere aliquam creaturam
creare posse. Mc. II, 7, dicebant: hic blasphemat. Quis
potest dimittere peccata nisi solus Deus? Dicebant ergo Iudaei
dominum blasphemum esse, non primo modo, sed usurpando sibi quae
divinitatis propria erant; unde dicebant quia tu homo cum sis, facis
teipsum Deum. Tertium est quod Iudaei melius quam Ariani
intellexerunt verbum Christi, quod dixerat: ego et pater unum sumus.
Ideo irati sunt, quoniam intellexerunt non posse dici: ego et pater
unum sumus, nisi ubi est aequalitas patris et filii: et hoc est quod
dicunt facis teipsum Deum, ostendendo verbis tuis quod Deus sis,
quod non est verum, cum sis homo. Quartum est quod tanta est
distantia Dei et hominis, quod incredibile eis erat quod idem qui est
homo, esset Deus: unde signanter dicunt quia homo cum sis, facis
teipsum Deum. Quamvis ab ista incredulitate removeri possent per hoc
quod dicitur in Ps. VIII, 5: quid est homo quod memor es eius,
aut filius hominis quoniam visitas eum? Habac. I, 5: opus ego
facio in diebus vestris quod nemo credet, cum narrabitur, idest opus
incarnationis excedens omnem mentem. Quintum est quod in suis verbis
sibi ipsis contrariantur: nam ex una parte confitentur Christum bona
opera facere, dicentes de bono opere non te lapidamus, ex alia
imponunt ei blasphemiam, scilicet quod sibi falso usurpet honorem
Dei: quae quidem contraria sunt. Non enim ex Deo miracula posset
facere, si Deum blasphemaret, quia, ut dicitur Matth. VII,
18, non potest arbor bona fructus malos facere, nec arbor mala bonos
fructus facere: quod maxime locum habet in Christo. Hic excludit a
se impositam blasphemiam, et primo ponit suam excusationem; secundo
ostendit veritatem, ibi si non facio opera patris mei, nolite credere
mihi. Excusat autem se per auctoritatem; unde primo ponit
auctoritatem Scripturae; secundo aperit eis intellectum; tertio ex
hoc concludit propositum. Dicit ergo respondit eis Iesus: nonne
scriptum est in lege vestra, scilicet in Ps. LXXXI, 6, ego
dixi, dii estis? Ubi sciendum est, quod lex tripliciter accipitur in
Scriptura. Quandoque quidem universaliter pro toto veteri
testamento, secundum quod continet quinque libros Moysi, prophetas et
Agiographa. Et hoc modo accipitur hic in lege vestra, idest in
veteri testamento: cum scriptum sit in Psalmis: quod ideo dicitur
lex, quia totum vetus testamentum habetur pro auctoritate legis.
Aliquando accipitur lex prout dividitur contra prophetas, Psalmos et
Agiographa: et sic accipitur Lc. ult., 44: oportet impleri
omnia quae scripta sunt in lege, et prophetis, et Psalmis de me.
Aliquando autem accipitur prout lex dividitur contra prophetas. Et
sic Psalmi, et alii libri veteris testamenti, praeter Pentatheucum,
includuntur sub prophetis, eo quod spiritu prophetico edita sit
Scriptura veteris testamenti. Et hoc modo accipitur Matth.
XXII, 40: in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae.
Sic ergo scriptum est: ego dixi, dii estis. Unde sciendum est,
quod hoc nomen Deus tripliciter accipitur. Aliquando enim significat
ipsam divinam naturam, et sic dicitur singulariter solum; Deut.
VI, 4: audi, Israel, dominus Deus tuus unus est. Quandoque
autem dicitur Deus nuncupative; et hoc modo dicuntur idola dii; Ps.
XCV, 5: omnes dii gentium Daemonia. Quandoque autem dicitur
aliquis Deus participatione aliqua divinitatis, seu excellentioris
virtutis divinitus infusae: et hoc modo et iudices dicuntur dii in
Scriptura; Ex. XXII, 8: applicabis eos ad deos, idest ad
iudices, et, Ex. XXII, v. 28: diis non detrahes, idest
praelatis. Et hoc modo accipitur hic hoc nomen Deus, cum dicit ego
dixi: dii estis, idest participantes aliquam virtutem divinam supra
humanam. Consequenter cum dicit si illos dixit deos, ad quos sermo
Dei factus est, etc., aperit sensum auctoritatis praedictae, quasi
dicat: ideo vocavit eos deos, inquantum participant aliquid
divinitatis secundum participationem sermonis Dei ad eos facti. Nam
ex sermone Dei homo aliquam participationem divinae virtutis et
puritatis consequitur; infra XV, 3, iam vos mundi estis propter
sermonem quem locutus sum vobis; et Ex. XXXIV, dicitur, quod
splendida facta est facies Moysi ex consortio sermonis domini. Ex his
autem quae praedicta sunt, posset sic argumentari. Manifestum est
quod aliquis ex participatione verbi Dei fit Deus participative; sed
non fit aliquid participative hoc, nisi ex participatione eius quod est
per essentiam suam tale: puta non fit participative ignis nisi
participatione ignis per essentiam; ergo non fit aliquid participative
Deus nisi ex participatione eius qui est Deus per essentiam: ergo
verbum Dei, scilicet ipse filius, cuius participatione aliquis
efficitur Deus, est Deus per essentiam. Sed dominus voluit humanius
magis quam sic profunde contra Iudaeos arguere. Dicit autem et non
potest solvi Scriptura: ut ostendat irrefragabilem Scripturae
veritatem; Ps. CXVIII, 89: in aeternum, domine, permanet
verbum tuum. Consequenter cum dicit quem pater sanctificavit etc.,
concludit propositum. Quod quidem si, secundum Hilarium, referamus
ad Christum secundum quod est homo, tunc est sensus: homines aliqui
dicuntur dii sola participatione sermonis Dei, quomodo ergo dicitis
quia blasphemas, idest, reputatis blasphemiam, quod ille homo dicatur
Deus qui est unitus verbo Dei in persona? Et ideo dicit quem pater
sanctificavit. Licet enim omnes qui sanctificantur, Deus
sanctificet, infra XVII, 17: sanctifica eos in veritate,
Christum tamen specialiter sanctificavit. Nam alios sanctificat ut
sint filii adoptivi; Rom. VIII, 15: accepistis spiritum
adoptionis filiorum, Christum autem sanctificavit ut esset filius Dei
per naturam, unitus in persona verbo Dei: quod haec verba ostendunt
dupliciter. Primo per hoc quod dicit quem pater sanctificavit. Si
enim ut pater sanctificat, manifestum est quod sanctificat ut filium;
Rom. I, 4: qui praedestinatus est filius Dei in virtute secundum
spiritum sanctificationis. Secundo per hoc quod dixit et misit in
mundum. Mitti enim in aliquem locum, non convenit alicui rei, nisi
ante fuerit quam ibi esset: ergo ille quem pater misit in mundum,
scilicet visibiliter, est filius Dei, qui praeexistit visibili
visioni: quia, ut dicitur supra I, 10, in mundo erat, et mundus
per ipsum factus est. Supra III, 17: non enim misit Deus
filium suum in mundum ut iudicet mundum. Hunc ergo quem Deus misit in
mundum, vos dicitis quia blasphemas, quia dixi, filius Dei sum?
Quasi dicat: multo magis possum hoc dicere, qui sum unitus verbo in
persona, quam illi ad quos sermo Dei factus est. Sed unde Iudaei
habuerunt quod Christus esset filius Dei? Non enim hoc dominus
expresse dixit. Ad quod dicendum est, quod licet dominus hoc expresse
non dixerit, nihilominus tamen ex verbis quae dixit, scilicet ego et
pater unum sumus, et quod dedit mihi pater maius omnibus est,
intellexerunt eum accepisse naturam a patre, et esse unum in natura cum
eo. Hoc autem, scilicet accipere eamdem naturam ab aliquo et esse,
habet rationem filiationis. Si autem hoc quod dicit pater
sanctificavit, referamus, secundum Augustinum, ad Christum
inquantum est Deus, tunc est sensus quem pater sanctificavit, idest,
sanctum ab aeterno genuit. Sed alia quae sequuntur, eodem modo
exponenda sunt, secundum quod Hilarius exponit. Tamen melius
exponitur, si referatur totum ad Christum inquantum homo.
Consequenter cum dicit si non facio opera patris mei, nolite credere
mihi, probat veritatem dictorum; quasi diceret: licet sim homo
tantum, secundum reputationem vestram, tamen non blasphemo dicens me
vere Deum, quia verissime sum. Unde circa hoc duo facit. Primo
proponit argumentum operum; secundo infert conclusionem intentam, ibi
ut cognoscatis et credatis quia pater in me est, et ego in patre.
Circa primum duo facit. Primo dicit, quod sine operibus essent
excusabiles. Et dicit si non facio opera patris mei, eadem scilicet
quae ipse facit, et eadem virtute et potestate, nolite credere mihi;
supra V, v. 19: quaecumque pater facit, haec et filius similiter
facit. Secundo, quod ex ipsis operibus convincuntur, dicens si autem
facio, scilicet eadem opera quae pater facit, et si mihi, qui filius
hominis appareo, non vultis credere, operibus credite; idest, ipsa
opera demonstrant quod ego sum filius Dei; infra XV, 24: si
opera non fecissem quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.
Consequenter infert conclusionem intentam, dicens ut cognoscatis, et
credatis quia pater in me est, et ego in patre. Nullum enim tam
evidens indicium de natura alicuius rei esse potest quam illud quod
accipitur ex operibus eius. Evidenter ergo cognosci potest de Christo
et credi quod sit Deus, per hoc quod facit opera Dei. Et ideo
dicit: ex ipsis operibus convincam, ut cognoscatis, et credatis quod
oculis vestris videre non potestis, scilicet quia pater in me est, et
ego in patre; infra XIV, 10: ego in patre, et pater in me est.
Quod intelligendum est per unitatem essentiae. Et quasi idem est
pater in me est, et ego in patre; et ego et pater unum sumus.
Hilarius autem hoc bene exponit dicens, quod differentia est inter
Deum et hominem: nam homo cum sit compositus, non est sua natura;
Deus autem cum sit simplicissimus, est suum esse et sua natura. In
quocumque ergo est natura Dei, ibi est Deus. Cum ergo pater est
Deus et filius est Deus, ubicumque est natura patris, ibi est
pater, et ubicumque est natura filii, ibi est filius. Cum ergo
natura patris sit in filio, et e converso: ergo pater est in filio,
et e converso. Sed, ut dicit Augustinus, licet Deus sit in
homine, et homo in Deo, ut dicitur I Io. IV, 16: qui manet
in caritate, in Deo manet, et Deus in eo, non est intelligendum per
essentiae unitatem; sed homo in Deo est, idest sub divina cura et
protectione, et Deus in homine per similitudinem suae gratiae.
Unigenitus autem filius est in patre, et pater in illo tamquam
aequalis. Hic dominus declinat Iudaeorum pertinaciam, et primo
ostendit ipsorum pertinaciam; secundo declinat eam; tertio ostendit
effectum declinationis. Pertinaciam autem ostendit per hoc quod post
tot veritatis documenta, post tot miraculorum et mirabilium operum
argumenta, adhuc in malitia perseverant. Unde quaerebant eum
apprehendere: non ad credendum et intelligendum, sed ad saeviendum et
ad nocendum. Nam quia aequalitatem sui ad patrem evidentius
expresserat, magis concitati fuerunt; Ier. VIII, 5:
apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Declinat autem eorum
saevitiam dominus exiens ab eis; unde dicit exivit de manibus eorum.
Ubi primo ostenditur quomodo eos dimisit, scilicet exeundo de manibus
eorum: et hoc propter duo. Primo, ut ostenderet se non posse
detineri nisi quando volebat; Lc. IV, v. 30: Iesus transiens
per medium illorum, ibat. Supra eodem: nemo tollit a me animam
meam, sed ego ponam a meipso. Secundo ut daret nobis exemplum
declinandi malorum saevitiam, quando sine periculo fidei fieri potest;
Eccli. VIII, 14: ne stes contra faciem contumeliosi. Secundo
ostenditur quo exiens ierit; unde dicit et abiit iterum trans
Iordanem, in eum locum ubi erat Ioannes baptizans primum. Cuius
quidem mystica causa est, quod aliquando iturus esset per apostolos
suos ad gentes convertendas. Causa vero litteralis est duplex. Una,
quia locus erat vicinus Ierusalem, et iam imminebat tempus passionis,
unde nolebat se elongare. Secunda, ut reducat ad memoriam testimonium
quod illic perhibuit Ioannes dicens: ecce agnus Dei, esse qui tollit
peccatum mundi, et testimonium patris et filii Christo perhibitum in
Baptismo. Effectus autem declinationis fuit conversio turbarum ad
fidem: quae quidem conversio describitur quantum ad tria. Primo
quantum ad operationis imitationem; unde dicit et multi venerunt ad
eum, scilicet per imitationem operum; Matth. XI, 28: venite ad
me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Secundo
quantum ad oris confessionem; unde et dicebant quia Ioannes quidem
nullum fecit signum. Ubi primo confitentur eminentiam Christi ad
Ioannem; unde dicebant quia Ioannes fecit nullum signum. Cuius
quidem ratio fuit, quia Ioannes missus fuit ut testis Christi, unde
oportebat quod fieret fide dignus, et testimonium eius ostenderetur
verum: quod quidem fit convenienter per sanctitatem vitae: Christus
autem venit ut Deus: et ideo oportebat quod ostenderet in se signa
potestatis divinae. Et ideo Ioannes vitae sanctitate pollebat;
Christus autem cum hoc exercebat etiam opera potestatem divinam
manifestantia. Hic etiam mos servabatur apud antiquas potestates,
quod in praesentia potestatis maioris minor potestas non utebatur suae
potestatis insigniis; unde in praesentia dictatoris consules insignia
deponebant. Non ergo decens fuit ut Ioannes, qui minoris potestatis
erat, utpote praecursor et testis, in Christi praesentia, divinae
potestatis insigniis uteretur; sed solum Christus. Secundo
confitentur veritatem testimonii Ioannis de Christo; unde dicebant
omnia enim quae dixit Ioannes de hoc, scilicet de Christo, erant
vera; quasi dicerent: et si nullum signum fecerit Ioannes, tamen de
Christo omnia veraciter dixit. Tertio manifestat cordis fidem; unde
dicit et multi crediderunt in eum. Ut Augustinus dicit, Christum
apprehenderunt permanentem, quem Iudaei volebant apprehendere
descendentem, quia per lucernam ad diem venerant: Ioannes enim
lucerna erat, et diei testimonium perhibebat.
|
|