|
Hic agitur de mortui resuscitatione, et primo ponitur resuscitandi
propositum; secundo subditur suscitationis ordo, ibi venit itaque
Iesus et cetera. Circa primum tria facit. Primo dat dominus locum
morti; secundo praenuntiat propositum de accedendo ad locum ubi mortuus
erat, ibi deinde post haec dicit etc.; tertio praenuntiat propositum
suscitandi, ibi haec ait, et post haec dicit illis et cetera. Dat
autem locum morti, moram trahendo dominus trans Iordanem: et ideo
dicit ut autem audivit quia infirmabatur, mansit in eodem loco duobus
diebus. Ex quo notatur quod eodem die quo Christus recepit nuntium
sororum Lazari, mortuus fuit Lazarus: nam quando Christus venit ad
locum ubi mortuus fuit, iam quatriduanus erat; Christus autem duobus
diebus postquam recepit nuntium, remansit in eodem loco, et sequenti
die ab illis duobus ivit in Iudaeam. Dedit autem locum morti per tot
dies, propter duo. Primo quidem ne ex praesentia eius mors Lazari
impedita fuisset: nam ubi vita praesens est, mors locum non habet.
Secundo, ut miraculum credibilius redderetur, et nullus posset dicere
quoniam nondum defunctum eum suscitavit, sed potius stupefactum.
Consequenter cum dicit deinde post haec dicit discipulis suis, dominus
manifestat propositum accessus sui ad locum, et primo praenuntiat
propositum; secundo subditur timor discipulorum, ibi dicunt ei
discipuli etc.; tertio dominus timorem propellit, ibi respondit
Iesus: nonne duodecim horae sunt diei? Dicit ergo quantum ad primum
deinde post haec, scilicet moram contractam, dixit, scilicet Iesus,
discipulis suis: eamus in Iudaeam iterum. Hic quaeritur quare hic
solum praedixit apostolis se iterum iturum in Iudaeam, cum hoc alias
non fecerit. Sed huius quidem ratio est, quia Iudaei nuper in
Iudaea persecuti fuerant Christum, ita ut pene eum lapidassent; unde
et propterea inde decesserat: propter quod credendum erat quod,
Christo iterato illuc ire volente, discipulorum corda timor
invaderet. Et quia praevisa iacula minus feriunt, et mala quae
praevidentur, facilius tolerantur, ut Gregorius dicit, ideo
dominus, ut eis timorem auferret, eis itineris sui propositum
manifestat. Per hoc autem quod iterum revertitur in Iudaeam, mystice
datur intelligi, dominum in fine mundi iterum reversurum ad Iudaeos,
qui convertentur ad Christum; Rom. XI, 25: caecitas ex parte
contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret. Timor
discipulorum ponitur cum dicitur dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc
quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? Quasi dicant:
videtur quod spontaneus vadas ad mortem. Sed timor iste irrationabilis
est, quia secum habebant discipuli Deum protectorem, cum quo qui
est, timere non debet; Is. l, 8: stemus simul: quis est
adversarius meus? Ps. XXVI, 1: dominus illuminatio mea et
salus mea: quem timebo? Hunc timorem expellit dominus confortans
eos; unde dicit respondit Iesus, scilicet discipulis, nonne duodecim
horae sunt diei? Ubi primo ponit conditionem temporis; secundo
ostendit quod tempus sit aptum ambulationi; tertio quod non sit aptum.
Secundum ibi si quis ambulaverit in die, non offendit; tertium ibi si
autem ambulaverit in nocte, offendit. Ad intelligentiam autem huius
litterae, sciendum est, quod tripliciter exponitur. Uno modo a
Chrysostomo sic. Nonne duodecim horae sunt diei? Quasi dicat: vos
dubitatis ascendere in Iudaeam, quia nuper Iudaei voluerunt me
lapidare; sed dies habet duodecim horas, et quod contingit in una,
non contingit in alia. Unde licet tunc voluissent me lapidare, in
alia hora hoc nollent; Eccle. III, 1: omnia tempus habent. Et
eiusdem VIII, 6: omni negotio tempus est et opportunitas. Sed
hic incidit quaestio litteralis: quia aut loquitur de die naturali,
aut de die artificiali. Si quidem loquatur de die naturali, tunc
falsum est quod dicit; cum non habeant duodecim, sed vigintiquatuor
horas. Similiter si loquitur de die artificiali, falsum est quod
dicit: quia hoc non est verum nisi in aequinoctiali, quia non omnes
dies artificiales habent duodecim horas. Sed ad hoc dicendum, quod
intelligendum est de die artificiali: quia omnes dies artificiales
habent duodecim horas. Nam horae huiusmodi dierum distinguuntur
dupliciter. Quaedam enim sunt aequales, et quaedam sunt inaequales.
Aequales autem distinguuntur secundum circulum aequinoctialis: et
secundum hoc non omnes dies habent duodecim horas sed aliqui plures,
aliqui pauciores; nisi tantum in aequinoctio. Inaequales autem
distinguuntur secundum ascensiones zodiaci propter eius obliquitatem:
quia non aequaliter ascendit zodiacus in omnibus partibus suis;
aequinoctialis autem aequaliter: et de istis horis inaequalibus
quilibet dies artificialis habet duodecim horas; quia quolibet die
ascendunt sex signa de die, et sex de nocte; sed illa quae ascendunt
in aestate, sunt tardioris motus quam illa quae ascendunt in hieme;
ascensus autem cuiuslibet signi facit duas horas. Si quis ambulaverit
in die, idest honeste, et absque conscientia alicuius mali, Rom.
XIII, 13: sicut in die honeste ambulemus, non offendit,
idest, non invenit quod ei noceat. Et hoc ideo quia lucem huius mundi
videt; idest, lux iustitiae in eo est; Ps. XCVI, 11: lux
orta est iusto, et rectis corde laetitia; quasi dicat dominus: nos
secure possumus ire, cum in die ambulemus. Si autem ambulaverit in
nocte, scilicet iniquitatum, de facili multa pericula inveniet: de
qua nocte I Thess. V, 7: qui dormiunt, nocte dormiunt. Et
talis offendit, idest impingit, quia lux, scilicet iustitiae, non
est in eo. Alio modo exponit quidam Graecus, scilicet
Theophylactus, ab illo loco si quis ambulaverit in die, dicens, quod
dies est praesentia Christi in mundo, nox vero est tempus post
passionem eius. Ut sit sensus: non est timendum de Iudaeis, quia
quamdiu ego sum in mundo, vobis non imminet periculum, sed mihi.
Unde quando Iudaei eum capere voluerunt, infra XVIII, 8,
dixit dominus turbis: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut
impleretur sermo quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex
eis quemquam. Sed in nocte, idest in tempore post passionem, tunc
timendum est vobis ire in Iudaeam, quia patiemini a Iudaeis
persecutionem; Zach. XIII, 7: percute pastorem, et
dispergentur oves. Alio modo exponit Augustinus sicut per diem
intelligatur Christus; supra c. IX, 4: me oportet operari opera
eius qui misit me, donec dies est: et quamdiu sum in mundo, lux sum
mundi. Huius ergo diei duodecim horae, sunt duodecim apostoli; supra
VI, 71: nonne ego vos duodecim elegi? Sed timendum est valde
quod sequitur: et unus ex vobis Diabolus est. Iudas ergo non erat
hora huius diei, quia non lucebat. Sed dicendum, quod dominus hoc
dixit, non habito respectu ad Iudam, sed ad successorem eius
Mathiam. Est ergo sensus nonne duodecim horae sunt diei? Quasi
diceret: vos estis horae, ego sum dies. Sicut ergo horae
consequuntur diem, ita et vos me debetis sequi. Unde si ego volo ire
in Iudaeam, vos non debetis me praecedere, nec mutare voluntatem
meam; sed debetis me sequi. Simile dicit Petro, Matth. XVI,
23: vade retro post me, Satanas, idest, non praecedas me, sed me
sequere, voluntatem meam imitando. Si quis ambulaverit in die, quasi
diceret: non debetis timere periculum, quia vos itis mecum, qui sum
dies. Unde sicut qui in die vadit non impingit, idest non offendit;
ita nec vos qui mecum itis; Rom. VIII, 31: si Deus pro
nobis, quis contra nos? Et hoc ideo quia lucem huius mundi videt, in
me. Si autem ambulaverit in nocte, idest in tenebris ignorantiae et
peccati, tunc offendit; et hoc ideo quia lux, scilicet spiritualis,
non est in eo, non quidem ex defectu lucis, sed eorum rebellione;
Iob XXIV, 13: ipsi fuerunt rebelles lumini.
|
|