|
Supra praenuntiavit dominus propositum de accedendo ad locum defuncti,
hic manifestat propositum de defuncti suscitatione, et primo
praenuntiat ipsum propositum; secundo discipulorum affectum, ibi dicit
ei Thomas et cetera. Propositum autem praenuntiat primo quasi
implicite et obscure; secundo Evangelista ostendit tarditatem
intellectus discipulorum, ibi dixerunt ergo discipuli; tertio dominus
ipsum propositum denuntiat manifeste, ibi tunc ergo dixit eis Iesus.
Dicit ergo haec ait, et post haec dicit illis, quasi diceret: his,
quae supra posita sunt, dictis, postmodum dicit discipulis suis
Lazarus amicus noster dormit. Quod quidem, secundum Chrysostomum,
videtur facere ad secundam rationem excludentem timorem discipulorum:
nam prima procedebat ex discipulorum innocentia, quia qui ambulat in
die, non offendit; ista sumitur ex necessitate imminente, quasi
necessarium sit ire. Unde circa hoc tria facit. Primo commemorat
pristinam amicitiam defuncti, dicens Lazarus amicus noster: amicus
scilicet propter multa beneficia et obsequia quae nobis exhibuit; et
ideo non debemus in necessitate deficere; Prov. XII, 26: qui
negligit damnum propter amicum fidelem. Secundo ponit necessitatis
instantiam; unde dicit dormit: unde oportet quod ei subveniatur;
Prov. XVII, 17: frater in angustiis comprobatur. Dormit,
inquam, ut dicit Augustinus, domino; sed mortuus erat hominibus,
qui eum suscitare non poterant. Sciendum est enim, quod somnus
accipitur multis modis. Quandoque pro somno naturae; I Reg.
III, 9: dormivit Samuel usque mane. Et Iob XI, 18:
securus dormias et cetera. Quandoque pro somno mortis; I Thess.
IV, v. 12: nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non
contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent. Quandoque pro
negligentia; Ps. CXX, 4: ecce non dormitabit neque dormiet qui
custodit Israel. Quandoque vero pro somno culpae; Eph. V, 14:
exurge qui dormis, et exurge a mortuis. Quandoque pro quiete
contemplationis; Cant. V, 2: ego dormio, et cor meum vigilat.
Quandoque pro quiete futurae gloriae; Ps. IV, 9: in pace in
idipsum dormiam, et requiescam. Mors autem dicitur somnus propter
spem resurrectionis; et ideo mors consuevit appellari dormitio, ab eo
tempore quo Christus mortuus est et resurrexit; Ps. III, 6:
ego dormivi, et soporatus sum. Tertio ostendit suam ad resuscitandum
efficaciam, cum dicit sed vado ut a somno excitem eum. In quo dat
intelligere quod tanta facilitate excitabat eum de sepulcro, quanta
excitas dormientem in lecto. Nec mirum: quia ipse est qui suscitat
mortuos et vivificat, supra V; unde ipse dicit ibidem: venit hora,
in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii Dei.
Tarditatem autem intellectus discipulorum ponit Evangelista cum dicit
dixerunt ergo discipuli eius: domine, si dormit, salvus erit. Et
primo ponit signum tarditatis eorum, scilicet quod non responderunt
secundum intentionem domini; secundo ostenditur eorum tarditas
manifeste, ibi dixerat autem Iesus de morte eius. Circa primum
sciendum est, quod id quod dixerat dominus de somno mortis, isti
intellexerunt de somno naturae. Et quia solet somnus aegrotantium
salutis esse indicium, ideo discipuli dixerunt: si dormit, salvus
erit: quasi dicant: hoc manifeste salutis est signum, ut per hoc
ulterius concludant: domine, si dormit, non videtur utile esse ut tu
vadas ad excitandum eum. Tarditatem autem ipsorum subdit dicens
dixerat autem Iesus de morte eius, quia rudes erant. Unde dominus
dicit eis Matth. XV, 16: adhuc et vos sine intellectu estis?
De sapiente vero dicitur Prov. I, 6: animadvertet parabolam et
interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum. Manifestat
autem dominus explicite suscitandi propositum, cum subdit Lazarus
mortuus est; et gaudeo propter vos. Et primo annuntiat eis Lazari
mortem, quod pertinet ad eius scientiam; secundo insinuat suum
affectum circa eius mortem, quod pertinet ad eius providentiam; tertio
innuit propositum de eundo ad locum ubi mortuus erat, quod pertinet ad
eius clementiam. Mortem quidem praenuntiat dicens manifeste Lazarus
mortuus est, idest, subiit legem communem mortis, quam nullus hominum
subterfugere potest; Ps. LXXXVIII, v. 49: quis est homo
qui vivit, et non videbit mortem? Affectum autem suum ostendit circa
eius mortem, dicens et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non
eram ibi. Quod potest dupliciter exponi. Uno modo sic. Nos
audivimus infirmitatem Lazari, sed ego absens annuntio mortem eius,
et gaudeo propter vos, idest propter vestram utilitatem, ut ex hoc
sumatis experimentum divinitatis meae, quia in absentia video; Hebr.
IV, 13: omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Nec mirum, quia
ipse est omnibus praesens; Ier. c. XXIII, 24: caelum et
terram ego impleo. Ut credatis: non ut de novo inciperent credere,
sed ut firmius robustiusque crederent: secundum illud Mc. IX,
23: credo, domine, adiuva meam incredulitatem. Alio modo sic.
Gaudeo, scilicet quod mortuus est; et hoc propter vos, idest propter
vestram utilitatem, scilicet ut credatis. Ideo, inquam, gaudeo
(...) quia non eram ibi: nam si ibi fuissem, non fuisset
mortuus; sed quia defunctus est, maius apparebit miraculum cum
resuscitabo defunctum putrescentem: et ex hoc vos magis corroboramini
in fide. Maius est enim defunctum suscitare quam viventem a morte
praeservare. Ex quo datur intelligi quod aliquando mala sunt ratio
gaudii, inquantum ordinantur ad bonum; Rom. c. VIII, 28:
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Propositum autem eundi
innuit dicens sed eamus ad eum: in quo ostenditur Dei clementia,
inquantum homines in peccatis existentes et quasi mortuos per se ad eum
accedere non valentes misericorditer praeveniendo attrahit, secundum
illud Ier. XXXI, v. 3: in caritate perpetua dilexi te, ideo
attraxi te miserans. Hic ponitur discipulorum affectus: quod potest
quidem dupliciter exponi. Uno modo ut importet affectum dubitantis;
alio modo ut importet affectum diligentis. Et primo modo exponitur a
Chrysostomo. Nam, ut supra dictum est, omnes discipuli timebant
Iudaeos, et super alios Thomas. Nam ante passionem infirmior erat
aliis, et infidelior; qui tamen postea fortior factus est, et
irreprehensibilis, qui solus orbem terrarum percurrit. Unde ex hac
dubietate dicit ad condiscipulos eamus et nos, et moriamur cum illo,
quasi dicat: iste non timet mortem, penitus vult ire, se et nos
volens tradere morti. Secundo modo exponit Augustinus. Thomas enim
et alii discipuli ita Christum amabant ut vel cum eo praesente vivere,
vel cum eo mori vellent, ne post mortem deserti iterum inconsolati
remanerent. Unde ex hoc affectu Thomas dicit ad condiscipulos eamus
et nos, et moriamur cum eo, quasi dicat: ire vult, periculum mortis
ei imminet: numquid et nos remanebimus ut vivamus? Absit. Sed
eamus, et moriamur cum illo; Rom. VIII, 17: si compatimur,
et conregnabimus; II Cor. V, v. 14: si unus pro omnibus
mortuus est, ergo omnes mortui sunt.
|
|