|
Postquam praenuntiavit defuncti suscitationem, hic describit
Evangelista resuscitationis ordinem, et primo praemittit quaedam
praeambula pertinentia ad alios; secundo proponit quaedam quae
pertinent ad affectum Christi, ibi Iesus autem ut vidit eam plorantem
etc.; tertio subdit suscitationis effectum, ibi Iesus ergo rursum
fremens et cetera. Praeambula autem ad alios pertinentia primo
praemittit quantum ad defuncti conditionem; secundo quantum ad
Iudaeorum erga sorores consolationem, ibi erat autem Bethania etc.;
tertio quantum ad sororum devotionem, ibi Martha autem, ut audivit et
cetera. Defuncti autem conditio describitur quantum ad tempus mortis,
quia quatriduanus, unde dicit venit itaque Iesus, et invenit eum
quatuor dies habentem, et quantum ad locum, quia in monumento. Ex
quo apparet, secundum litteram, ut dictum est supra, quod primus dies
mortis fuit quando nuntiata fuit ei infirmitas. Per hos autem quatuor
dies, secundum Augustinum, signantur quatuor dies quadruplicis
mortis. Una dies est peccati originalis, quod homo trahit de mortis
propagine; Rom. V, 12: per unum hominem peccatum intravit in
mundum. Alii tres dies referuntur ad mortem peccati actualis; nam
quodlibet peccatum mortale quaedam mors dicitur; Ps. XXXIII,
22: mors peccatorum pessima. Et dividuntur secundum transgressionem
triplicis legis. Primo quidem legis naturae, quam homines
transgrediuntur; et sic est secundus dies mortis, Is. XXIV,
5: transgressi sunt legem et pactum sempiternum, idest legem
naturae. Secundo legis scriptae, quam etiam homines transgrediuntur;
et sic est tertius dies, supra VII, 19: nonne Moyses dedit
vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? Tertio legis Evangelii et
gratiae, quam homines transgrediuntur; et sic est quartus dies, et
gravior ceteris. Hebr. X, 28: irritam quis faciens legem
Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei
conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo
sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Vel
aliter, primus dies est peccatum cordis; Is. I, 16: auferte
malum cogitationum vestrarum et cetera. Secundus dies est peccatum
oris; Eph. IV, 29: omnis sermo malus de ore vestro non
procedat. Tertius dies est peccatum operis; de quo Is. I, 16:
quiescite agere perverse. Quartus dies est peccatum perversae
consuetudinis; de quo Ier. XIII, 23: sic et vos poteritis
bene facere, cum didiceritis male. Qualitercumque tamen exponatur,
dominus quandoque sanat mortuos quatuor dies habentes, idest legem
Evangelii transgredientes, et in consuetudine peccati detentos.
Visitantium autem conditio describitur, et quantum ad visitandi
opportunitatem, et quantum ad eorum quantitatem. Quantum ad
opportunitatem quidem, quia locus defuncti erat prope Ierosolymam;
unde dicit erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis
quindecim, quod erat fere milliaria duo: nam milliare habet octo
stadia: et sic facilis multis Iudaeorum a Ierosolymis patebat illuc
accessus. Mystice autem per Bethaniam quae interpretatur domus
obedientiae, et Ierusalem visio pacis, datur intelligi, quod qui
sunt in statu obedientiae, sunt propinqui ad pacem vitae aeternae;
supra X, 27: oves meae vocem meam audiunt, et ego vitam aeternam
do eis. Et dicit quindecim stadiis, quia qui vult de Bethania,
idest de statu obedientiae, ire in Ierusalem caelestem, oportet quod
transeat stadia quindecim. Primo quidem septem, quae pertinent ad
observantiam veteris legis: nam septenarius numerus pertinet ad legem
veterem, quae diem septimum sanctificat; deinde vero octo, idest
impletionem novi testamenti, ad quem pertinet numerus octonarius
propter octavam resurrectionis. Quantum vero ad quantitatem
describitur, quia multi; unde dicit multi autem ex Iudaeis venerant
ad Mariam et Martham, ut consolarentur eas: quod quidem pietatis
erat; Rom. XII, 15: gaudere cum gaudentibus oportet. Eccli.
VII, 38: non desis plorantibus in consolationem. Sorores autem
describit Evangelista primo quantum quidem ad Martham; secundo vero
quantum ad Mariam, ibi haec cum dixisset, abiit, et vocavit
Mariam. Martham autem describit quantum ad tria. Primo quantum ad
eius occursum quo Christo obviavit; secundo quantum ad devotionis
affectum quem Christo exhibuit et tertio quantum ad instructionis
profectum ad quem Christus eam erexit. Occursus autem Marthae
describitur festinus, quia Martha, ut audivit quia Iesus venit,
occurrit illi, absque morae dilatione. Venit autem praesentis
temporis est: forte enim Christo prope castrum existente, aliquis
praecessit, et nuntiavit Marthae adventum Christi, quo audito,
statim cucurrit. Ratio autem quare Martha primo audivit, et sola
occurrit, est quia Martha sollicita erat; unde dominus dicit, Lc.
X, 41: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga
plurima: et ideo occupata circa dispositionem negotiorum discurrebat
per domum, et nuntianti facilius occurrit. Maria autem sedebat domi
cum illis qui venerant de Ierosolymis; et ideo non ita cito potuit
sibi indicari sicut Marthae. Ratio autem quare Martha non statim
indicavit Mariae assignatur a Chrysostomo. Quia Maria sedebat cum
Iudaeis, et Martha sciebat quod Iudaei persequebantur Christum, et
iam conspiraverant in eius mortem; et ideo timens ne, si nuntiaret ei
et illa ivisset in occursum Christi, ivissent cum ea: propter hoc
ergo sibi nuntiare noluit. Sed si Iudaei conspiraverant contra
Christum, quomodo visitabant Lazarum et sorores suas, qui Christi
familiares erant, et quasi discipuli? Ad quod respondet
Chrysostomus, quod hoc faciebant propter necessitatis calamitatem, et
propter nobilitatem harum mulierum, quas spreto principum mandato,
consolabantur. Vel quia hi qui aderant, non mali erant, sed bene se
habebant ad Christum: multi enim ex populo credebant. Mystice autem
signantur per haec vita activa, quae signatur per Martham, quae
occurrit Christo ad exhibendum obsequii beneficium membris eius; et
vita contemplativa, quae per Mariam signatur, quae domi sedet quieti
contemplationis et puritati conscientiae vacans; Sap. VIII,
16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa. Affectus autem
devotionis in Martha ostenditur praecipuus; unde dicit, dixit Martha
ad Iesum: domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.
Ubi duo Christo devote proponit: unum quod respicit ad praeteritum,
et aliud quod respicit ad futurum. Ad praeteritum quidem respicit quod
dicit domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
credebat enim quod praesente Christo mors locum non haberet, cum
vidisset mulierem ad solum tactum fimbriae Iesu sanatam, Matth.
IX, 20. Et quidem rationabiliter movebatur, nam vita
contrariatur morti; Christus autem vita est, et lignum vitae;
Prov. III, 18: lignum vitae est his qui apprehenderint eam.
Si ergo lignum vitae poterat praeservare a morte, multo magis
Christus. Nihilominus tamen imperfectam habebat fidem, aestimans
Christum minus posse absentem quam praesentem; unde dicebat domine,
si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: quod quidem de
virtute limitata et creata dici potest; sed de virtute infinita et
increata, quae Deus est, non est dicendum, quia aequaliter se habet
ad praesentia et absentia, immo sibi omnia sunt praesentia; Ier.
XXIII, 23: putasne Deus e vicino ego sum? et cetera. Ad
futurum autem respicit hoc quod subdit sed et nunc scio quia quaecumque
poposceris a Deo, dabit tibi Deus. In quo quidem licet aliquo modo
verum dixerit nam Christo secundum quod homo pertinebat a Deo petere;
unde et frequenter orasse legitur, et supra IX, 13, dicitur: si
quis Dei cultor est (...) hunc exaudit: tamen minus dixit: nam
per haec verba arbitrari videtur Christum sicut unum sanctum hominem,
qui praeteritam mortem orando posset excludere; sicut Eliseus orando
mortuum suscitavit. Profectus autem ponitur cum addit dicit illi
Iesus: resurget frater tuus. Quia enim adhuc imperfecte
cognoscebat, ideo dominus ad altiora eam instruendo provehit, et primo
praenuntiat fratris resurrectionem; secundo ostendit resuscitationis
potestatem, ibi ego sum resurrectio et vita et cetera. Circa primum
duo facit. Primo praenuntiat futurum miraculum; secundum ponitur
intellectus Marthae de resuscitatione, ibi dixit ei Martha et
cetera. Miraculum autem quod futurum dominus praenuntiat est
resuscitatio Lazari; unde dicit resurget frater tuus; Is.
XXVI, 19: vivent, et mortui tui resurgent. Sciendum est autem
Christum tres mortuos suscitasse: puellam archisynagogi, ut habetur
Matth. XI, 23 ss., filium viduae qui efferebatur extra portam,
ut habetur Lc. VII, v. 12 s., et Lazarum quatuor dies
habentem in monumento. Sed puellam quidem in domo, iuvenem extra
portam, Lazarum in monumento. Item puellam paucis arbitris secum
habens, patrem videlicet, et matrem puellae, et tres ex discipulis
suis, Petrum scilicet, Iacobum et Ioannem; iuvenem vero magna
turba praesente; sed Lazarum assistente multitudine, et cum gemitu.
Nam per hos tres suscitatos tria genera peccatorum intelliguntur.
Quidam enim peccant per consensum peccati mortalis in corde; et isti
signantur per puellam mortuam in domo. Alii vero sunt qui per
exteriora signa et actus peccant; et signantur per mortuum qui effertur
extra portam. Sed quando per consuetudinem in peccato firmantur, tunc
clauduntur in monumento. Et tamen dominus omnes resuscitat. Sed illi
qui per consensum solum peccant, et mortaliter peccando moriuntur,
facilius suscitantur. Et quia secretum est, ideo secreta emendatione
curatur. Quando autem peccatum procedit extra, tunc publico indiget
remedio. Intellectus autem Marthae de resuscitatione promissa ponitur
cum dicit dicit ei Martha: scio quia resurget in resurrectione in
novissimo die. Non enim auditum est a saeculo quod quis quatriduanum
foetentem in monumento resuscitaverit, et ideo non poterat cadere in
corde Marthae quod statim eum suscitaret a mortuis; sed credebat hoc
in communi resurrectione futurum. Unde dicit scio, idest certissime
teneo, quod resurget in novissimo die; supra VI, 40: ego
resuscitabo eum in novissimo die. Consequenter cum dicit dixit ei
Iesus: ego sum resurrectio et vita, dominus Martham ad altiora
elevans, primo ostendit virtutem et potestatem suam; secundo subdit
potestatis effectum, ibi qui credit in me, etiam si mortuus fuerit,
vivet; tertio exposcit fidem, ibi credis hoc? Potestas autem sua est
vivificativa; unde dicit ego sum resurrectio et vita; quasi diceret
Marthae: credis quod frater tuus resurgat in novissimo die? Totum
autem hoc quod homines resurgent, erit mea virtute; et ideo ego,
cuius virtute tunc omnes resurgent, possum etiam fratrem tuum suscitare
in praesentia. Dicit autem duo: scilicet quod est resurrectio, et
quod est vita. Sciendum est enim, quod effectum vitae aliqui
participare indigent. Quidam quidem, quia vitam amiserunt; quidam
vero, non quia ipsam amiserunt, sed ut iam habitam conservent. Sic
ergo quantum ad primum dicit ego sum resurrectio, quia qui vitam per
mortem amiserunt, reparantur; quantum ad secundum dicit et vita, qua
scilicet viventes conservantur. Sciendum est autem, quod hoc quod
dicit ego sum resurrectio, est locutio causalis; quasi dicat: ego sum
resurrectionis causa. Hic autem locutionis modus in illis tantum fieri
consuevit qui sunt causa alicuius rei; Christus autem est tota causa
resurrectionis nostrae, tam animarum quam corporum, et ideo hoc quod
dicit ego sum resurrectio, est causalis locutio, quasi dicat: totum
hoc quod resurgent in animabus et in corporibus, per me erit; I
Cor. XV, 21: quoniam quidem per hominem mors, et per hominem
resurrectio mortuorum. Hoc, inquam, quod sum resurrectio, est mihi
per hoc quod sum vita; nam vitae est quod aliqui reparentur ad vitam,
sicut ignis est quod aliquod extinctum reignitur. Supra c. I, 4:
in Christo vita erat, et vita erat lux hominum. Effectus autem
potestati respondet, unde dicit qui credit in me, etiam si mortuus
fuerit, vivet. Primo ergo agit de effectu qui respondet primae
potestati; secundo de effectu qui respondet secundae. Primum autem
quod de potestate sua dixerat, est quod ipse sit resurrectio; et huic
respondet effectus quod ipse mortuos vivificat: et quantum ad hoc dicit
qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Cuius quidem causa
est, quia ego sum resurrectionis causa, cuius causae effectum aliquis
consequitur credendo in me. Unde dicit qui credit in me, vivet,
etiam si mortuus fuerit: nam per hoc quod credit, habet me in se,
Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus
vestris, qui autem habet me, habet resurrectionis causam: ergo qui
credit in me, vivet. Quod autem per fidem aliqui resurgant, habetur
supra V, 25: venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem
filii Dei, et qui audierint vivent, vita scilicet spirituali,
resurgentes de morte culpae, et etiam vita naturali, resurgentes de
morte poenae. Secundum autem quod de potestate sua dixerat, est quod
ipse sit vita; et huic respondet effectus praeservationis in vita;
unde dicit et omnis qui vivit, et credit in me, vita iustitiae, de
qua Hab. II, 4: iustus meus ex fide vivit, non morietur in
aeternum, idest morte aeterna; sed habebit vitam aeternam; supra
VI, 40: haec est voluntas patris mei, ut omnis qui videt filium,
et credit in eum, habeat vitam aeternam. Et hoc non est intelligendum
quin moriatur ad tempus morte carnis; sed quod aliquando sic morietur,
ut tamen resuscitatus vivat in aeternum in anima, donec resurgat caro
numquam postea moritura; unde subdit ibidem: et ego resuscitabo eum in
novissimo die. Exposcit autem fidem, ut eam perficiat; unde dicit
credis hoc? Et primo ponitur quaestio domini dicentis credis hoc?
Non interrogat dominus quasi ignorans, sed sciens fidem eius, quippe
qui ipsam fidem sibi infuderat: credere enim a Deo est. Quaerit
autem ut fidem quam habebat in corde, confiteatur ore; Rom. X,
10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad
salutem. Secundo ponitur responsio mulieris cum dicit ait illi:
utique, domine, ego credidi quia tu es Christus filius Dei vivi.
Quae quidem responsio impertinens videtur ad ea quae dominus dixerat.
Dixit enim ego sum resurrectio et vita et postea quaesivit utrum hoc
crederet. Mulier autem non respondit: credo quod tu es resurrectio et
vita; sed ego credidi quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in
hunc mundum venisti. Quod quidem dupliciter exponitur. Chrysostomus
enim dicit quod haec mulier non intelligens alta verba domini, quasi
stupefacta respondit dicens: domine, ego non intelligo hoc quod
dicis, scilicet quod tu es resurrectio et vita, sed hoc credidi quia
tu es Christus filius Dei vivi. Augustinus vero dicit, quod mulier
respondit hoc ideo quia hoc quod dicit est ratio omnium praemissorum a
domino; quasi diceret: quidquid dicis de potestate tua et effectu
salutis, totum credo: quia ego credo quod plus est et radix omnium,
scilicet quia tu es Christus filius Dei vivi. Haec autem confessio
Marthae perfecta est. Confitetur enim Christi dignitatem, naturam
et dispensationem, scilicet incarnationis. Dignitatem quidem et
regiam et sacerdotalem; et hoc, cum dicit: tu es Christus.
Christus enim Graece, Latine dicitur unctus. Inunguntur autem
reges et sacerdotes: est ergo Christus rex et sacerdos. Unde
Angelus Lc. II, 11: natus est nobis hodie salvator, qui est
Christus dominus. Et vere ipse est singulariter Christus, quia alii
unguntur oleo visibili, iste vero oleo invisibili, scilicet spiritu
sancto, et ceteris aliis abundantius; Ps. c. XLIV, 8: unxit
te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Ideo
prae consortibus, quia, ut dicitur supra III, 34 non ad mensuram
dat ei Deus spiritum. Naturam autem in Christo confitetur divinam
patri aequalem; unde dicit filius Dei vivi: nam ex hoc quod
singulariter vocat eum filium Dei vivi, veritatem filiationis
annuntiat; non autem est verus Dei filius, nisi sit patri
connaturalis: unde de Christo dicitur I Io. ult., 20: ut simus
in vero filio eius, Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna.
Dispensationis autem mysterium confitetur cum dicit qui in hunc mundum
venisti, scilicet carnem assumens. Simile confitetur Petrus,
Matth. XVI, 16: tu es Christus filius Dei vivi; infra
XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum.
|
|