|
Postquam Evangelista praemisit conditiones sororum quantum ad
Martham, hic describit eas quantum ad Mariam, et primo describit
vocationem Mariae; secundo occursum eius ad Christum, ibi illa, ut
audivit; tertio eius devotionem, quam exhibuit Christo, ibi Maria
ergo cum venisset ubi erat Iesus (...) cecidit ad pedes eius.
Vocatur autem Maria per Martham, quae consolata et instructa per
Christum, nolens sororem suam esse tantae consolationis expertem, cum
dixisset verba praedicta cum domino, abiit, statim et vocavit Mariam
sororem suam silentio, dicens: magister adest, et vocat te et
cetera. Ubi quidem duo dubitanda occurrunt. Primo de hoc quod dicit
silentio: nam silentium nihil aliud est quam privatio locutionis vel
soni. Non ergo eam silentio vocare potuisset. Responsio.
Dicendum, secundum Augustinum, quod silentium suppressam vocem
nuncupavit, quasi dicat, vocavit eam submisse, secundum illud
Eccle. IX, 17: verba sapientium audiuntur in silentio. Ideo
autem eam silenter vocat, quia multitudo Iudaeorum erat cum ea, ut
dictum est, et forte erant inter eos aliqui qui non diligerent
Christum, qui vel recederent, vel, hoc audito, Mariam non
sequerentur. Mystice autem per hoc datur intelligi quod ad Christum
quis vocat exteriore voce tantum, sed efficacius silenter; unde
dicitur Is. XXX, v. 15: in silentio et spe erit fortitudo
vestra. Secundo dubitatur de hoc quod dicit magister adest, et vocat
te. Videtur falsum dixisse: non enim dixit dominus Marthae quod
vocaret Mariam. Responsio. Dicit Augustinus, quod Evangelista
causa brevitatis dat intelligere quod in sua narratione intermiserat:
nam forte dominus dixit Marthae quod eam vocaret. Alii autem dicunt,
quod Martha ipsam praesentiam vocationem reputavit; quasi diceret:
inexcusabile est ut eo praesente tu non exeas obviam ipsi.
Consequenter cum dicit illa, ut audivit, surrexit cito, et venit ad
eum, ponitur occursus Mariae. Et circa hoc duo facit. Primo
ponitur promptitudo Mariae ad occurrendum; secundo locus in quo ei
occurrit, ibi nondum enim venerat Iesus in castellum; tertio comitiva
quae eam sequitur, ibi Iudaei ergo qui erant cum ea in domo (...)
secuti sunt eam. Promptitudo autem Mariae ad occurrendum
describitur, quia non distulit propter luctum, non tardavit propter
astantes, sed statim ut audivit, surrexit cito, de domo in qua erat,
et venit ad eum, scilicet Iesum. Ex quo patet quod non illam
praevenisset Martha, si ei a principio notus fuisset adventus Iesu.
Datur etiam per hoc nobis exemplum non tardandi, cum vocamur ad
Christum. Eccli. c. V, 8: ne tardes converti ad dominum, et ne
differas de die in diem; Is. l, 4: audiam eum quasi magistrum.
Locus autem ubi Maria Christo occurrit, est idem ille ubi Martha
cum Christo locuta fuerat; unde dicit nondum enim venerat Iesus in
castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha; quod
ideo ponit Evangelista, ne credatur superfluus occursus Mariae, cum
Christus potuerit adeo cito in castellum venire sicut et Martha.
Ideo autem Christus in illo loco remansit, ut non videatur seipsum
ingerere miraculo; sed dum rogatus et inductus miraculum operatur,
confiteantur ipsum mortuum esse, et miraculum nullam calumniam
patiatur. Datur etiam per hoc intelligi, quod cum volumus Christo
frui, eum venientem anticipemus, non expectantes quod ipse nobis
condescendat: sed ut ipsi potius condescendamus ad eum; Ier. XV,
19: ipsi convertentur ad te, et tu non converteris ad eos.
Comitiva autem quae sequitur Mariam, describitur cum dicit Iudaei
ergo qui erant cum ea in domo (...) secuti sunt eam. Causam autem
quare eam sequebatur ponit, dicens quia vadit ad monumentum ut ploret
ibi. Credebant enim quod ex impetu doloris hoc faceret: non enim
audierant verba quae Martha dixerat Mariae. In quo quidem Iudaei
commendandi sunt, quia, ut dicitur Eccli. VII, 38, non desis
plorantibus in consolatione. Nihilominus divina providentia factum est
ut eam sequerentur, ut cum plures essent ibi cum Lazarus suscitatus
est, tam grande miraculum quatriduani resurgentis testes plurimos
inveniret, ut dicit Augustinus. Consequenter cum dicit Maria ergo
cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius,
commendatur devotio Mariae ad Iesum, et primo devotio quam exhibuit
facto; secundo devotio quam exhibuit verbo, ibi domine, si fuisses
hic, non esset mortuus frater meus. Circa primum nota in Maria
securitatem et humilitatem. Securitatem quidem, quia contra mandatum
principum, quod nullus confiteretur Christum, non verecundatur
turbam, nec suspicionem Iudaeorum de Christo veretur: cum aliqui
inimicorum Christi interessent, ad Christum currit; Prov.
XXVIII, 1: iustus quasi leo confidens, absque terrore erit.
Humilitatem autem, quia cecidit ad pedes eius, quod non de Martha
legitur; I Petr. V, v. 6: humiliamini sub potenti manu Dei,
ut vos exaltet in tempore visitationis; Ps. CXXXI, 7:
adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Verbo autem devotionem
exhibuit, cum dixit ei: domine, si fuisses hic, non esset mortuus
frater meus. Credebat enim esse vitam, et ubi ipse esset, mortem
locum non habere; II Cor. VI, 14: non est conventio lucis ad
tenebras. Quasi dicat: dum nobiscum praesens fuisti ut Augustinus
dicit, non morbus, non infirmitas aliqua apparere ausa est, apud quas
vitam noverat hospitari. O infidelis conventio. Te adhuc posito in
saeculo, Lazarus amicus tuus mortuus est. Si amicus moritur,
inimicus quid patietur? Consequenter cum dicit Iesus ergo ut vidit
eam plorantem (...) infremuit spiritu, et turbavit se, ponuntur
ea quae pertinent ad affectum Christi. Christus enim non respondet
eadem Mariae quae respondit Marthae; sed propter astantem turbam
nihil loquitur, factis demonstrans suam virtutem. Primo ergo ponitur
affectus Christi ostensus Mariae; secundo subditur disceptatio de
Christi affectu, ibi dixerunt ergo Iudaei: ecce quomodo amabat eum.
Circa primum tria facit. Primo ponitur affectus Christi quem corde
habuit; secundo quomodo eum verbis expressit, ibi et dixit, ubi
posuistis eum? Tertio quomodo eum lacrymis demonstravit, ibi et
lacrymatus est. Dicit ergo quantum ad primum Iesus ergo, ut vidit
eam plorantem et cetera. Ubi notandum est, Christum verum Deum
esse, et verum hominem; et ideo ubique fere in factis suis mixta
leguntur humana divinis, et divina humanis: et si quandoque ponitur
aliquid humanum de Christo, statim additur aliquid divinum. Nihil
enim infirmius de Christo legimus quam eius passionem; et tamen eo in
cruce pendente, divina facta patent, quod sol obscuratur, petrae
scinduntur, corpora sanctorum qui dormierant resurgunt. In nativitate
etiam et eo iacente in praesepio, sidus de caelo fulget, Angelus
laudes cecinit, magi et reges munera offerunt. Simile autem habemus
in hoc loco: nam Christus secundum humanitatis affectum aliquid
infirmum patitur, turbationem quamdam de morte Lazari concipiens;
unde dicit infremuit spiritu, et turbavit semetipsum. Circa quam
quidem turbationem primo quidem attende pietatem, secundo
discretionem, tertio potestatem. Pietatem quidem ex causa, quae est
iusta. Tunc enim iuste turbatur quis, si ex aliorum tristitia et malo
turbetur: et quantum ad hoc dicit ut vidit eam plorantem; Rom.
XII, 15: gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus.
Discretionem autem, quia secundum iudicium rationis turbatur; unde
dicit fremuit spiritu; quasi iudicium rationis servans. In turbatione
enim spiritus dicitur mens, vel ratio, secundum illud Eph. IV,
23: renovamini spiritu mentis vestrae. Quandoque autem contingit
quod huiusmodi passiones sensitivae partis nec fiunt spiritu, nec
servant moderamen rationis, quin potius ipsam perturbant: quod quidem
in ipso non fuit, quia infremuit spiritu. Sed quid significat
fremitus Christi? Videtur quod significet iram; Prov. XIX,
12: sicut fremitus leonis, ita et ira regis. Item videtur quod
significet indignationem; secundum illud Ps. CXI, 10: dentibus
suis fremet, et tabescet. Responsio. Dicendum quod hic fremitus in
Christo iram quamdam et indignationem cordis significat. Omnis autem
ira et indignatio ex aliquo dolore et tristitia causatur. Duo autem
hic suberant: unum de quo Christus turbabatur, quod erat mors homini
inflicta propter peccatum; aliud autem de quo indignabatur, erat
saevitia mortis et Diaboli. Unde, sicut quando aliquis vult
repellere hostem, dolet de malis illatis ab ipso, et indignatur ad
animadvertendum in eum, ita et Christus doluit et indignatus est.
Potestatem autem, quia ipse suo imperio turbavit semetipsum. Nam
huiusmodi quidem passiones aliquando insurgunt ex causa indebita; sicut
cum aliquis de malis gaudet et de bonis tristatur; Prov. II,
14: qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
Et hoc non fuit in Christo; unde dicit ut vidit eam plorantem
(...) turbavit seipsum. Aliquando insurgunt ex aliqua causa
bona, non tamen ratione moderantur: et propter hoc dicit infremuit
spiritu. Aliquando autem etsi moderentur ab aliquo, praeveniunt tamen
iudicium rationis, cuiusmodi sunt subiti motus. Quod quidem in
Christo non fuit: quia omnis motus appetitus sensitivi fuit in eo
secundum modum et imperium rationis. Et ideo dicit turbavit
semetipsum, quasi dicat: iudicio rationis hanc sibi tristitiam
assumpsit. Sed contra est quod dicitur Is. XLII, 4: non erit
tristis neque turbulentus. Responsio. Dicendum quod hoc intelligitur
de tristitia praeveniente et immoderata. Voluit etiam Christus se
turbare et tristari ex triplici causa. Primo quidem ad probandum
conditionem et veritatem humanae naturae. Secundo ut dum tristatur et
cohibet seipsum, doceat modum servandum esse in tristitiis. Stoici
enim dixerunt quod nullus sapiens tristatur. Sed valde inhumanum esse
videtur quod aliquis de morte alicuius non tristetur. Aliqui autem
sunt qui in tristitiis de malo amicorum, nimis excedunt. Sed dominus
tristari voluit, ut significet tibi quod aliquando debeas contristari,
quod est contra Stoicos: et modum in tristitia tenuit, quod est
contra secundos. Unde apostolus I Thess. IV, 12: nolumus vos
ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut ceteri qui spem
non habent; Eccli. XXII, 10: super mortuum plora, quia
deficit lux eius, et postea subdit: modicum plora supra mortuum,
quoniam requievit. Tertia ratio est ut insinuet quod nos pro mortuis
corporaliter tristari et plorare debemus: secundum illud Ps.
XXXVII, 9: afflictus sum, et humiliatus sum nimis.
Consequenter dominus affectum sui cordis verbis demonstrat; unde dicit
ubi posuistis eum? Sed contra. Numquid dominus locum ubi positus
erat ignorabat? Videtur quod non: nam sicut virtute divinitatis
absens scivit mortem eius, ita scivit etiam locum sepulcri. Quare
ergo quaerit quod scivit? Responsio. Dicendum quod non ut ignorans
interrogat, sed dum a populo sibi sepulcrum ostenditur, vult eos
confiteri Lazarum mortuum et sepultum: ut sic miraculum ab omnium
suspicione eripiat. Sunt ad hoc etiam duae rationes mysticae. Una
est, quia qui interrogat, videtur nescire ea de quibus interrogat.
Per Lazarum autem in monumento, signantur mortui in peccatis.
Ostendit ergo dominus se ignorare locum Lazari, dans per hoc
intelligere quod quasi nesciat peccatores, secundum illud Matth. c.
VII, 23: non novi vos, et Gen. III, 9: Adam, ubi es?
Alia ratio est, quia quod aliqui a peccato resurgant ad statum
iustitiae divinae, est ex profundo praedestinationis divinae: quod
quidem profundum homines ignorant; Rom. XI, 34: quis cognovit
sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? Et Ier.
XXIII, 18: quis enim affuit in consilio domini, et vidit, et
audivit sermonem eius? Et ideo dominus hoc innuens, ad modum
nescientis se habuit, cum et ipsi hoc nesciamus. Sic ergo ponitur
domini interrogatio, et sequitur populi responsio; unde dicit dicunt
ei: domine, veni et vide. Veni miserando, vide, considerando;
Ps. XXIV, 18: vide humilitatem meam et laborem meum, et
dimitte universa delicta mea. Consequenter dominus affectum suum
lacrymis demonstrat; unde subditur et lacrymatus est Iesus: quae
quidem lacrymae non erant ex necessitate, sed ex pietate et causa.
Fons enim pietatis erat, et ideo flebat ut ostenderet non esse
reprehensibile si aliquis ploret ex pietate; Eccli. c.
XXXVIII, 16: fili, super mortuum produc lacrymas. Flevit
ex causa, ut doceret hominem propter peccatum fletibus indigere,
secundum illud Ps. VI, 7: laboravi in gemitu meo, lavabo per
singulas noctes lectum meum. Consequenter cum dicit dixerunt ergo
Iudaei: ecce quomodo amabat eum, ponit Evangelista disceptationem de
affectu Christi: et primo inducit quosdam admirantes Christi
affectum; secundo quosdam in dubium revocantes miraculum prius factum,
ibi quidam autem ex ipsis dixerunt et cetera. Admirantes autem
miraculum Christi inducit Evangelista per modum conclusionis, cum
dicit dixerunt ergo Iudaei, ostensis scilicet signis affectus
Christi, tam verbis quam lacrymis, ecce quomodo amabat eum: nam amor
maxime in tristitiis hominum manifestatur; Prov. XVII, 17: in
tristitia amicus cognitus est. Mystice autem per hoc datur intelligi
quod Deus homines etiam in peccatis amat, nisi enim eos amasset, non
utique diceret: non veni vocare iustos, sed peccatores ad
poenitentiam: Matth. IX, 13. Unde Ier. XXXI, 3: in
caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Vertentes
autem in dubium miraculum factum, erant ex invidis Iesu; unde dicit
quidam autem ex ipsis, scilicet Iudaeis, dixerunt: non potuit hic,
qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? Quasi
dicant: si sic amabat eum ut etiam pro eius morte lacrymaretur,
videtur quod voluisset eum non mori: nam tristitia est de his quae
nobis non volentibus acciderunt. Si ergo eo nolente mortuus est,
videtur quod non potuit mortem impedire; multo magis videtur quod non
potuerit aperire oculos caeci nati. Vel, dicendum quod hoc dixerunt
admirando, eo modo loquendi quo Eliseus dixit IV Reg. II,
14: ubi est Deus Eliae etiam nunc? Et David in Ps.
LXXXVIII, 50: ubi sunt misericordiae tuae antiquae,
domine?
|
|