|
Postquam autem Evangelista posuit quaedam praeambula ad
suscitationem, hic consequenter agit de ipsa suscitatione: circa quam
quatuor agit. Primo de Christi ad monumentum perventione; secundo de
lapidis sublatione, ibi erat autem spelunca etc.; tertio de Christi
oratione, ibi Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit etc.;
quarto de mortui resuscitatione, ibi haec cum dixisset, voce magna
clamavit: Lazare, veni foras. Dicit ergo quantum ad primum Iesus
ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Studiose autem
Evangelista frequenter dicit, quod lacrymatus est et quod infremuit,
ut Chrysostomus dicit, quia in futuro ostensurus erat suae divinitatis
potestatem. Ne ergo dubites de veritate suae humanitatis, infirmiora
et humiliora nostrae naturae de Christo asserit. Et sicut Ioannes
ceteris Evangelistis expressius divinam naturam et potestatem
ostendit, ita etiam quaedam infirmiora de eo loquitur, sicut quod
lacrymatus est, quod infremuit, et huiusmodi, quae maxime affectum in
Christo demonstrant humanae naturae. Mystice autem infremuit, ut
detur intelligere, eos qui a peccatis resurgunt, in continuo debere
persistere luctu, secundum illud Ps. XXXVII, 7: tota die
contristatus ingrediebar. Vel dicendum, quod supra infremuit
spiritu, propter mortem Lazari, hic autem rursum in semetipso propter
infidelitatem Iudaeorum. Unde Evangelista praemiserat dubietatem
miraculi, dicentium non potuit hic, qui aperuit oculos caeci nati,
facere ut hic non moreretur? Qui quidem fremitus fuit ex compassione
et miseratione ad Iudaeos; Matth. XIV, 14: videns Iesus
turbas, misertus est eis. Hic agitur de lapidis sublatione, ubi
quatuor facit. Primo describit lapidem; secundo subdit mandatum
Christi de lapide submovendo; tertio addit disceptationem de lapidis
amotione; quarto insinuat mandati impletionem. Lapis autem
describitur superpositus monumento; unde dicit erat autem spelunca, et
lapis superpositus erat ei. Sciendum est enim, quod in partibus illis
cavernas quasdam in modum speluncae habent ad hominum sepulturas, ubi
possunt plura mortuorum corpora ponere diversis temporibus, et ideo
habent foramen quoddam, quod lapide claudunt et aperiunt quando est
necesse. Et ideo dicitur hic, quod lapis erat superpositus ei,
scilicet ostio speluncae. Simile habetur Gen. XXIII,
1-20, ubi Abraham emit agrum et speluncam ad sepeliendum Saram
uxorem suam. Mystice autem per speluncam intelligitur profunditas
peccatorum, de qua habetur in Ps. LXVIII, 3: infixus sum in
limo profundi, et non est substantia. Per lapidem superpositum
intelligitur lex, quae in lapide scripta est, et peccatum non
tollebat, sed tenebat eos in peccato: quia ex hoc gravius peccabant,
quod contra legem faciebant; unde dicitur Gal. III, 22:
conclusit Scriptura omnia sub peccato. Mandatum Christi de lapide
submovendo ponit, dicens ait Iesus, tollite lapidem. Sed
quaeritur, cum maius sit suscitare mortuum quam removere lapidem,
quare non etiam simul cum hac virtute lapidem sustulit? Ad quod
respondet Chrysostomus, quod hoc factum est ad maiorem certitudinem
miraculi, ut scilicet eos testes faciat miraculi, ut non dicant quod
in caeco dixerunt: non est hic, qui mortuus fuit. Mystice, secundum
Augustinum, remotio lapidis signat amotionem ponderis legalium
observantiarum a fidelibus Christi ex gentibus ad Ecclesiam
venientibus, quod eis aliqui imponere volebant. Unde dicit beatus
Iacobus, Act. XV, 28: visum est spiritui sancto et nobis,
nihil ultra imponere vobis oneris. Et Petrus dicit eodem: cur
tentatis imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres
nostri, neque nos portare potuimus? De hoc ergo dicit dominus,
tollite lapidem, idest legis pondus, et gratiam praedicate. Vel per
lapidem significat eos qui in Ecclesia corrupte vivunt, et offensioni
sunt credere volentibus, dum eos a conversione retrahunt; de quo
lapide in Ps. XC, 12: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Qui quidem dominus praecipit ut removeatur; Is. LVII, 14:
auferte offendicula de via populi mei. Disceptatio autem ponitur ex
parte Marthae, et primo ponuntur verba Marthae disceptantis; secundo
verba Christi respondentis. Verba quidem Marthae ponit dicens dixit
ei Martha, soror eius qui mortuus fuerat: domine, iam foetet,
quatriduanus enim est. Quod quidem ad litteram factum est ad
ostensionem veritatis miraculi, quasi iam per putrefactionem inciperent
membra resolvi. Mystice autem de illo qui peccare consuevit iam
foetet, scilicet per pessimam famam, cuius odor deterrimus per
peccatum consurgit. Nam sicut ex bonis operibus fragrat odor bonus,
secundum quod dicit apostolus II Cor. II, 15: Christi bonus
odor sumus Deo, ita ex malis operibus foetor et malus odor evaporat:
qui etiam recte quatriduanus dicitur, quasi pressus pondere terrenorum
peccatorum et cupiditatum carnalium, terra enim est ultimum de quatuor
elementis; Ioel. c. II, 20: ascendet foetor eius, et ascendet
putredo eius, quia superbe egit. Illi autem Christus respondit
dicens nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
Ubi dominus videtur Martham arguere, quod non memor erat eius quod
Christus ei dixerat: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit,
vivet; nam Martha diffidebat an Christus posset resuscitare mortuum
quatriduanum. Licet enim aliquos recenter mortuos suscitasset,
impossibile tamen hoc de fratre credebat ob dierum diuturnitatem. Et
ideo dominus dixit ei nonne dixi tibi: si credideris, videbis gloriam
Dei? Idest suscitationem fratris tui, per quam Deus
glorificabitur. Sed cum supra dominus hoc miraculum apostolis dixerit
futurum ad gloriam suam, inquiens ut glorificetur filius Dei per eam,
scilicet per mortem, hic tamen dicit Marthae hoc miraculum futurum ad
gloriam Dei. Et hoc ideo, quia eadem est gloria patris et filii et
spiritus sancti. Ideo autem non expressit hic gloriam filii, ne
turbaret astantes Iudaeos, ad contradictionem promptos. Innuitur
autem in his domini verbis duplex fructus fidei nostrae. Primus est
miraculorum operatio, quae debetur fidei; Matth. XVII, 19:
si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi
hinc illuc, et transibit; et nihil impossibile erit vobis. Unde et
apostolus I Cor. XIII, 2: si habuero fidem, ita ut montes
transferam. Et Mc. ult., 20, dicitur: illi autem
praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante,
sequentibus signis. Quae quidem miraculorum operatio est ad gloriam
Dei: et ideo dicit si credideris, videbis gloriam Dei. Secundus
fructus est visio aeternae gloriae, quae debetur fidei pro praemio;
unde dicit videbis gloriam Dei; Is. VII, 9, secundum aliam
litteram: si non credideritis, non intelligetis. I Cor. XIII,
12: videmus nunc per speculum, et in aenigmate, per fidem, tunc
autem facie ad faciem. Impletionem mandati ponit inferens tulerunt
ergo lapidem. Ubi considerandum est, secundum Origenem, quod mora
tollendi lapidem adiacentem, ex sorore defuncti causata est. Et
ideo, tamdiu resuscitatio fratris dilata est quamdiu Christum per
verba detinuit, sed statim cum Christi mandatum obediendo exequitur,
frater resuscitatur. Ut per hoc discamus nihil interponere inter iussa
Iesu et ipsorum executionem, si cupimus quod statim salutis sequatur
effectus; Ps. XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi. Hic
agitur de Christi oratione, in qua gratias agit: circa quam
Evangelista quatuor ponit. Primo ponit orandi modum; secundo
orationis efficaciam; tertio excludit orandi necessitatem; quarto
subiungit orationis utilitatem. Modum autem orandi ponit congruentem
quia elevatis sursum oculis; idest, intelligentiam suam erexit,
adducens illam per orationem ad excelsum patrem. Nobis autem, si ad
exemplum orationis Christi orare volumus, necesse est levare oculos
mentis nostrae ad eum, removendo illos a praesentibus rebus, memoria,
cogitationibus et intentionibus. Levamus etiam oculos ad Deum quando
non confidentes de meritis nostris, de sola misericordia speramus,
secundum illud Ps. CXXII, 1: ad te levavi oculos meos qui
habitas in caelis, et: sicut oculi ancillae in manibus dominae suae,
ita oculi ad dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri; Thren.
III, 41: levemus corda nostra cum manibus ad dominum in caelis.
Orationis autem efficaciam ponit, cum dicit pater, gratias ago tibi,
quoniam audisti me. In quo argumentum habemus, quod Deus facilis est
ad largiendum, secundum illud Ps. X, 17: desiderium pauperum
exaudivit dominus, ut sic desiderium, etiam antequam proferat verba,
exaudiat; Is. c. XXX, 19: ad vocem clamoris tui statim ut
audierit, respondebit tibi; et LXV, 24: adhuc illis
loquentibus, dicam, ecce adsum. Multo ergo magis expedit arbitrari
de domino salvatore, quod Deus pater praeveniens eius orationem, eum
exaudierit: nam lacrymae quas Christus pro morte Lazari fuderat,
vicem orationis habuerunt. Per hoc autem quod in principio orationis
gratias agit, datur nobis exemplum quod cum orare volumus, antequam
futura petamus, pro perceptis beneficiis Deo gratias referamus; I
Thess. V, 18: in omnibus gratias agite. Quod autem dicit
quoniam audisti me, si exponatur de Christo, secundum quod homo, non
habet difficultatem: sic enim Christus minor patre erat, et secundum
hoc competit sibi orare patrem, et exaudiri ab eo. Si vero, ut
Chrysostomus vult, exponatur de Christo, secundum quod Deus, tunc
verbum difficultatem habet: nam secundum hoc, ei orare non convenit
nec exaudiri sed potius aliorum orationes exaudire. Et ideo dicendum,
quod tunc aliquis auditur quando voluntas eius impletur. Voluntas
autem patris semper impletur, quia, ut dicitur in Ps. CXIII,
3, omnia quaecumque voluit dominus fecit. Cum ergo eadem sit
voluntas patris et filii, quandocumque pater implet voluntatem suam,
implet voluntatem filii. Dicit ergo filius, secundum quod verbum,
quoniam audisti me, idest, fecisti quae erant in verbo tuo ut
fierent. Dixit enim, et perfecta sunt. Necessitatem autem orandi
excludit dicens ego autem sciebam quoniam semper me audis et cetera.
Ubi quasi obumbrate dominus suam divinitatem ostendit, quasi diceret:
ad hoc ut fieret voluntas mea, non indigeo oratione, quia ab aeterno
voluntas mea impleta est; Hebr. V, 7: in omnibus exauditus est
pro sua reverentia. Nam ego sciebam, scilicet certitudinaliter,
quoniam semper me, verbum, audis: quia quidquid facis, in me est ut
fiat. Item me, hominem, semper audis, quia voluntas mea semper est
conformis voluntati tuae, sed propter populum qui circumstat, ut
credant quia tu me misisti. In quo datur intelligi quod multa fecit et
dixit propter utilitatem aliorum; infra c. XIII, 15: exemplum
dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Nam
omnis Christi actio, nostra est instructio. Voluit autem Christus
specialiter per istam operationem demonstrare, se non esse alienum a
patre, sed recognoscebat eum ut suum principium: et ideo subdit ut
credant quia tu me misisti; infra XVII, 3: haec est vita
aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum
Christum; Gal. c. IV, 4: misit Deus filium suum factum ex
muliere, factum sub lege. Et in hoc ponitur orationis utilitas. Hic
agitur de suscitatione Lazari, et circa hoc tria facit. Primo
ponitur vox excitantis; secundo vocis effectus ibi et statim prodiit
qui fuerat mortuus; tertio mandatum de solutione excitati, ibi dicit
eis Iesus: solvite eum. Vox autem excitantis ponitur magna, unde
dicit haec cum dixisset, scilicet Iesus, voce magna clamavit: et hoc
ad litteram, ut destrueret errorem gentilium et quorumdam Iudaeorum,
dicentium animas mortuorum commorari in tumulis cum corporibus. Et
ideo clamat, quasi animam ex longinquo evocans in tumulo non
existentem. Vel dicendum, et melius, quod vox Christi magna dicitur
propter virtutis eius magnitudinem: nam tanta virtus eius fuit quod
suscitavit Lazarum quatriduanum a morte, quomodo excitaretur dormiens
a somno; Ps. c. LXVII, 34: dedit voci suae vocem virtutis.
Vox etiam ista magna, repraesentativa est illius magnae vocis quae
erit in communi resurrectione, per quam omnes de monumentis
resuscitabuntur; Matth. XXV, 6: media nocte clamor factus est
et cetera. Clamat, inquam, dicens Lazare, veni foras. Quem ideo
ex proprio nomine vocat, quia tanta erat virtus vocis eius quod pariter
omnes mortui cogerentur exire, nisi per expressionem nominis virtutem
suam ad unum determinasset, ut Augustinus dicit de verbo domini.
Datur etiam per hoc intelligi quod Christus vocat peccatores foras
exire de conversatione peccati: Apoc. XVIII, 4: exite de
illa, populus meus. Item de occultatione eius per confessionem ipsum
peccatum manifestando; Iob XXX, 33: si abscondi quasi homo
peccatum meum. Consequenter cum dicit et statim prodiit qui fuerat
mortuus, ponitur vocis effectus: et primo ponitur mortui resurrectio;
secundo resurgentis mortui dispositio. Resurrectio quidem mortui fuit
festina ad domini imperium; unde dicit et statim prodiit qui fuerat
mortuus. Tanta enim erat virtus vocis Christi ut absque temporis
dilatione vitam conferret: sicut erit in resurrectione communi, quando
in ictu oculi, mortui audientes tubam canentem, mortui qui in Christo
sunt, resurgent primi, ut dicitur I Thess. IV, 15. Iam enim
anticipatur officium Christi, quod dicitur supra V, 25: venit
hora, et nunc est, quando mortui qui in monumentis sunt, audient
vocem filii Dei, et qui audierint vivent. Sic ergo impletum est quod
dixerat dominus: vado, ut excitem eum. Quantum autem ad
dispositionem resurgentis, dicitur ligatus, idest habens ligatas manus
et pedes institis, idest fasciis, quibus antiqui mortuos involvebant,
et facies eius sudario erat ligata, ne scilicet horrorem faceret.
Ideo autem ligatum et coopertum resurgere iussit, ut miraculum magis
approbaretur. Consequenter cum dicit solvite eum, et sinite abire,
mandat ut solvatur. Cuius quidem ratio est, ut ipsimet qui
solverent, fidentiores testes essent miraculi, et eius quod fit
tenaciorem memoriam haberent. Similiter etiam dum eum tangunt et sibi
appropinquant, videant quod vere est ille. Ideo autem addit et sinite
abire, ut ostendat miraculum non esse phantasticum. Aliqui enim magi
visi sunt aliquando mortuos suscitasse, non tamen ad hoc eos perducere
potuerunt ut pristina officia exequerentur: et hoc quidem erat, quia
eorum resuscitatio phantastica tantum erat, et non vera. Sciendum est
autem, quod hoc totum quod dicitur et statim prodiit mystice exponitur
ab Augustino; et hoc dupliciter, secundum duplicem modum prodeundi.
Prodit namque peccator quando exit poenitendo a consuetudine peccati ad
statum iustitiae; II Cor. VI, 17: exite de medio eorum, et
separamini. Qui tamen habet manus ligatas institis, idest carnalibus
concupiscentiis: quia adhuc in corpore constituti, alieni a molestiis
esse non possunt, etiam a peccatis surgentes, unde apostolus dicit,
Rom. VII, 25: ego ipse mente servio legi Dei, carne autem
legi peccati. Quod autem facies eius sudario tecta erat, hoc est quod
in hac vita plenam cognitionem Dei habere non possumus; I Cor. c.
XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem. Et ideo solvere eum iubet, et abire: quia post hanc
vitam auferentur a peccato surgentibus omnia velamina, ut Deum facie
ad faciem contemplentur, ut dicitur I Cor. XIII, v. 12.
Tunc enim solvetur corruptibilitas corporis, quae est quasi quoddam
vinculum ligans et aggravans animam, ab omni huiusmodi plena et clara
contemplatione; Is. LII, v. 2: solve vincula colli tui,
captiva filia Sion. Sic ergo apparet unus modus spiritualiter
prodeundi, qui ponitur ab Augustino, libro LXXXIII
quaestionum. Alius modus prodeundi est per confessionem, de quo
dicitur Prov. XXVIII, 13: qui abscondit scelera sua, non
dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea,
misericordiam consequetur. Sic enim prodire est ab occultis exeundo,
per confessionem manifestari; sed ut confitearis, Deus facit voce,
idest gratia, magna vocando. Mortuus autem procedens adhuc ligatus,
est confitens adhuc reus. Ut autem solvantur peccata eius, ministris
mandatur ut solvant eum, et sinant abire. Nam quem Christus per
seipsum interius vivificat, discipuli solvunt, quia ministerio
sacerdotum vivificati absolvuntur; Matth. XVI, 19: quodcumque
solveris super terram, erit solutum et in caelis. Dicunt autem quidam
hoc mysterium prosequentes, quod sicut Christus Lazarum per seipsum
vivificavit, vivificatum a discipulis absolvendum mandavit; ita Deus
interius vivificat animam per gratiam, remittendo culpam, et
absolvendo a reatu poenae aeternae, sed sacerdotes virtute clavium
absolvunt a parte poenae temporalis. Sed haec positio nimis parum
attribuit Ecclesiae clavibus. Hoc est enim proprium sacramentorum
novae legis quod in eis gratia conferatur. Sacramenta autem in
dispensatione ministrorum consistunt, unde in sacramento poenitentiae
contritio et confessio se tenent materialiter, ex parte suscipientis
sacramentum; vis autem causativa sacramenti est in absolutione
sacerdotis, ex virtute clavium, per quas effectum dominicae passionis
quodammodo applicat ad eum quem absolvit, ut remissionem consequatur.
Si ergo sacerdos non absolveret nisi solum a poena, sacramentum
poenitentiae non esset gratiae collativum, per quam culpa remittitur;
et per consequens non esset sacramentum novae legis. Est ergo
dicendum, quod sicut in sacramento Baptismi sacerdos verba proferens
et exterius abluens, ministerium Baptismi exhibet, Christo interius
baptizante, ita sacerdos exterius virtute clavium ministerium
absolutionis impendit, Christo per gratiam culpam remittente. Sed
hoc dubium facere videtur quod ad Baptismum plerumque accedunt pueri,
non ante Baptismum iustificati, qui in Baptismo remissionis gratiam
consequuntur; sed ad absolutionem consequendam accedunt adulti
plerumque antea per contritionem, peccatorum remissionem consecuti: ut
sic sequens absolutio nihil facere videatur ad peccatorum remissionem.
Sed si quis diligenter consideret, ex utraque parte adultos
accipiens, invenietur omnimoda similitudo. Contingit enim aliquos
adultos, antequam actu sacramentum Baptismi consequantur, habentes
illud in voto, remissionem peccatorum consequi, Baptismo flaminis
baptizari; et tamen Baptismus sequens, quantum est de se,
remissionem peccatorum operatur, licet in isto cui iam sunt remissa,
hoc locum non habeat, sed solum augmentum gratiae consequatur. Si
quis autem adultus ante Baptismum non perfecte fuisset dispositus ad
consequendum remissionem peccatorum, in ipso actu dum baptizatur
remissionem consequitur virtute Baptismi, nisi ponat per fictionem
obstaculum spiritui sancto. Et similiter est dicendum in poenitentia.
Si quis enim ante absolutionem sacerdotis plene contritus fuerit,
consequitur remissionem peccatorum, eo quod habet in voto ut subiiciat
se Ecclesiae clavibus, sine quo vera contritio non esset. Si autem
antea non plena fuisset contritio sufficiens ad remissionem, in ipsa
absolutione remissionem culpae consequitur, nisi ponat obstaculum
spiritui sancto. Et similiter est in Eucharistia et extrema
unctione, et in aliis sacramentis.
|
|