|
Postquam Evangelista posuit Lazari mortem et eius resurrectionem,
hic consequenter ponit effectum resurrectionis, et primo ponit effectum
eius in turba; secundo ponit effectum eius in principibus, ibi
collegerunt ergo pontifices et Pharisaei Concilium. Circa primum duo
facit. Primo inducit quosdam credentes, dicens multi ergo ex Iudaeis
qui venerant ad Mariam et Martham, ad eas consolandas, et viderant
quae fecit Iesus, crediderunt in eum. Nec mirum, quia tale
miraculum non est auditum a saeculo, quod scilicet mortuus quatriduanus
in monumento resuscitaretur ad vitam. Similiter etiam dominus dicit,
miraculum istud se facturum propter populum qui circumstabat, ut
scilicet credant in eum: et ideo verbum istud non ivit incassum, sed
ex miraculo viso multi crediderunt. I Cor. c. I, 22: Iudaei
signa quaerunt. Secundo inducit quosdam denuntiantes, dicens quidam
autem ex ipsis venerunt ad Pharisaeos et cetera. Quod quidem potest
dupliciter intelligi. Uno modo quod dixerunt ea quae Iesus fecit
principibus sacerdotum, ut mitigarent eos adversus Iesum, et ut
confutarent eos de hoc quod adversus Iesum, qui tam mira faciebat,
machinarentur. Alio modo, et melius, quia hoc dixerunt ut
concitarent eos contra Christum. Nam infideles erant, et de miraculo
scandalizabantur. Et hoc patet ex ipso modo loquendi. Nam cum
dixerat multi ergo ex Iudaeis (...) crediderunt in eum.
Subiungit quasi adversantem, dicens quidam autem ex ipsis abierunt ad
Pharisaeos et cetera. Hi sunt de quibus dicitur infra XII, 37,
quod cum tanta signa fecisset Iesus coram eis, non crediderunt in eum
(...) dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
Consequenter cum dicit collegerunt ergo pontifices et Pharisaei
Concilium, ponit Evangelista effectum miraculi in principibus, et
primo ponit malitiam quam contra Christum excogitaverunt; secundo
ostendit quomodo Christus eam declinavit, ibi Iesus ergo iam non in
palam ambulabat apud Iudaeos. Circa primum tria facit. Primo ponit
Concilii congregationem; secundo subdit congregatorum dubitationem,
ibi et dicebant: quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Tertio assignat dubitationis determinationem, ibi unus autem ex ipsis
et cetera. Ostenditur autem circa primum pontificum nequitia ex
tribus. Primo ex personarum conditione, quia non plebei, sed
pontifices et Pharisaei. Pontifices autem, quia erant principes
sacrorum; Pharisaei vero, quia speciem religionis habebant, ut sic
impleatur quod dicitur Gen. penult., 5: Simeon et levi fratres,
vasa bellantia iniquitatis. Nam de Simeone fuerunt adinventores
sectae Pharisaeorum. Pontifices autem manifestum est de tribu levi
fuisse; I Esd. IX, 2: manus principum prima erat in
transgressione hac. Secundo ex malitiae deliberatione; unde dicit
collegerunt Concilium, quod est factum ad consiliandum; Gen.
penult., 6: in consilium eorum non veniat anima mea; Ps. I,
1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et cetera. Sed, ut
dicitur Prov. XXI, 30: non est consilium contra dominum.
Tertio ex prava intentione, quia adversus Iesum, idest salvatorem;
Ps. XL, 8: adversum me loquebantur inimici mei, adversum me
cogitabant mala mihi; Ier. XVIII, 18: venite, cogitemus
contra Ieremiam cogitationes. Consequenter cum dicit quid facimus,
quia hic homo multa signa facit? Ponit ipsorum dubitationem, et primo
ponit dubitationis motivum; secundo dubitationis materiam, ibi si
dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Movebant autem eos ad
dubitandum miracula Christi; unde dicebant quid facimus, quia hic
homo multa signa facit? Caeci sunt, adhuc eum hominem vocantes,
cuius tantam susceperunt divinitatis demonstrationem. Nam, ut ipse
dicit supra c. V, 36: opera quae dedit mihi pater ut faciam, ipsa
testimonium perhibent de me. Sunt etiam non minus insipientes quam
caeci: quia dubitant quid eos facere oporteat, cum nihil aliud eis
faciendum erat, quam credere; supra VI, 30: quod signum facis,
ut credamus tibi? Sed ecce quod multa signa fecit, et adhuc dicunt
quia hic homo multa signa facit. Excaecavit enim eos malitia eorum:
Sap. II, 21. Materia autem dubitationis fuit, quia timebant
damna eos secutura. Et ponit duo quantum ad hoc. Primo amissionem
principatus spiritualis; et quantum ad hoc dicit si dimittimus eum
sic, omnes credent in eum: quod quidem secundum rei veritatem optabile
erat omnibus, nam fides quae est ad Christum, salvat et ad vitam
aeternam perducit; infra XX, v. 31: haec scripta sunt ut
credatis (...) et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. Sed
quantum ad eorum pravam intentionem eis horrendum videbatur, cum
crederent, nullum eorum qui crederent in Christum, eis obedire.
Unde ex eorum ambitione seipsos et alios retrahunt a salute. Unde
dicitur in III Canon. Io.: is quis amat primatum gerere in eis,
Diotrephes, non recipit nos. Secundo ponit ambitionem possessionis
temporalis, cum dicit et venient Romani, et tollent nostrum locum,
et gentem: quod videtur ex hoc sequi, secundum Augustinum: quia si
omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos
templum Dei defenderet, quia desererent sanctum templum et suas
paternas leges, contra quas doctrinam Christi esse sentiebant. Sed
hoc non videtur multum ad propositum pertinere, cum adhuc servirent
Romanis, nec excogitassent contra eos movere bellum. Et ideo melius
videtur dicendum, secundum Chrysostomum, quod ideo hoc dicebant quia
videbant Christum honorari a populo tamquam rex. Et quia mandatum
Romanorum erat ut nullus nisi per eos rex nominaretur, ideo timebant
quod si hoc audirent Romani, quod Christum haberent tamquam regem,
reputarent ipsos Iudaeos rebelles et venientes contra eos, destruerent
civitatem et gentem; infra XIX, 12: omnis qui se regem facit,
contradicit Caesari. Sed attende eorum miseriam, quia nihil timent
perdere nisi temporalia, de vita aeterna non cogitantes; Deut.
XXXIII, 28: oculus Iacob ad terram. Sed, ut dicitur
Proverb. XVI, 24, quod timet impius, veniet super eum. Ideo
Romani post passionem domini et glorificationem, tulerunt eis et locum
et gentem, expugnando et transferendo. Determinationem autem
dubitationis ponit, cum dicit unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum
esset pontifex anni illius, dixit eis. Et primo ponitur
determinatio; secundo determinationis expositio, ibi hoc a semetipso
non dixit; tertio sententiae a congregatione acceptatio, ibi ab illo
ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Circa primum duo facit.
Primo describit personam sententiantis; secundo ponit verba
sententiae, ibi vos nescitis quidquam et cetera. Persona sententians
describitur ex nomine et ex dignitate. Ex nomine quidem, quia
Caiphas; quod quidem nomen convenit suae malitiae. Interpretatur
enim primo investigans, quod attestatur suae praesumptioni; Prov.
XXV, 27: qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.
Praesumpsit enim cum dixit: adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis
si tu es Christus. Secundo interpretatur sagax, quod attestatur eius
astutiae, quia nititur mortem Christi procurare. Tertio
interpretatur ore vomens, quod attestatur eius stultitiae; Prov.
XXVI, 11: sicut canis qui revertitur ad vomitum. Ex dignitate
autem describitur, quia pontifex anni illius. Circa quod sciendum
est, quod, ut habetur Lev. VIII, dominus constituit unum summum
sacerdotem, cui mortuo unus succederet, qui per totam vitam pontificis
officium exerceret. Postmodum autem, crescente ambitione et
contentione inter Iudaeos, constitutum est ut plures essent
pontifices, et ad omnes vicissim huiusmodi dignitas proveniret, et per
annos singulos vicibus ministrarent. Et quandoque etiam hoc sibi
pecunia procurabant; ut Iosephus de isto narrat. Et ad hoc
ostendendum dicit anni illius. Consequenter cum dicit vos nescitis
quidquam etc., ponit verba determinantis: qui quidem primo exprobrat
aliis ignaviam, dicens vos nescitis quidquam, nec cogitatis, quasi
dicat: vos estis ignavi, et adhuc segnius rem attenditis. Et ideo,
secundo, ponit suam malitiam, dicens expedit vobis ut unus moriatur
homo pro populo. Quae quidem verba alium intellectum habent, secundum
intentionem Caiphae, et alium, secundum expositionem Evangelistae.
Ut ergo primo exponatur secundum eius pravam intentionem, sciendum
est, quod, ut dicitur Deut. XIII, 1 ss., mandatum est
domini: si fuerit in medio tui propheta, aut qui somnium vidisse se
dicat, et voluerit te a domino retrahere, propheta ille, ut fictor
somniorum, interficiatur. Secundum hanc ergo legem credebat iste,
quod Christus averteret populum a cultu Dei; Lc. XXIII, 2:
hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Et ideo dicebat iste vos
nescitis, scilicet legem, nec cogitatis quia expedit vobis, scilicet
ut unus, idest iste homo, moriatur, ne totus populus seducatur;
quasi dicat: unius hominis salutem pro communi republica oportet
contemnere. Unde sequitur Deut. XIII, 5: et auferes malum de
medio populi tui; I Cor. V, 13: auferte malum ex vobis ipsis.
Sed aliter Evangelista exponit, dicens hoc autem a semetipso non
dixit et cetera. Ubi tria ponit. Primo horum verborum auctorem;
secundo ipsorum rectum sensum, ibi quia Iesus moriturus erat pro
gente; tertio addit Evangelista ad verba Caiphae, ibi et non tantum
pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in
unum. Circa primum sciendum est, quod quia posset aliquis credere
Caipham instinctu proprio verba dicta protulisse, Evangelista hoc
excludens dicit hoc autem a semetipso non dixit. In quo datur
intelligi, quod aliquis aliquando a semetipso loquitur. Homo enim est
illud quod principale est in ipso, hoc autem est intellectus et ratio:
unde homo id quod est, per rationem est. Quando ergo homo loquitur ex
propria ratione, tunc loquitur a semetipso, sed quando loquitur ab
aliquo superiori et exteriori instinctu, non loquitur a semetipso.
Dupliciter tamen hoc contingit. Quandoque ut motus a spiritu divino,
secundum illud Matth. X, v. 20: non enim vos estis qui
loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.
Quandoque autem ut motus a spiritu maligno, sicut arreptitii: et
utique aliquando dicuntur prophetare. Quod quidem moti a spiritu
divino prophetent, dicitur II Petr. I, 21: non enim voluntate
humana allata est aliquando prophetia, sed a spiritu sancto inspirati,
locuti sunt sancti Dei homines. Quod autem moti a spiritu maligno
prophetent, habetur Ier. XXIX, 26: dedit te dominus
sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis dux in domo domini super omnem
virum arreptitium et prophetantem. Sciendum est etiam, quod aliquando
loquitur aliquis instinctu spiritus sancti vel spiritus maligni, qui
tamen amittit usum rationis, et arripitur. Aliquando autem manet ei
liber usus rationis, nec arripitur. Nam quando superabundant vires
sensitivae ex superiori impressione, ligatur ratio, et movetur, et
arreptus est. Quia vero Daemon habet potestatem imprimendi in
phantasiam, cum sit potentia affixa organo, potest in eam aliquando
sic imprimere quod ex impressionis abundantia ratio efficiatur quasi
ligata, non tamen quod cogatur ad consensum; et tunc homo arripitur a
spiritu maligno. Restat ergo quaestio an Caiphas verba ista instinctu
spiritus sancti dixerit, vel maligni. Et videtur quod non dixerit
instinctu spiritus sancti: nam spiritus sanctus est spiritus
veritatis, ut dicitur Ier. c. XV. Spiritus autem malignus est
spiritus mendacii; III Reg. ult., 22: egrediar, et ero
spiritus mendax in ore omnium prophetarum. Constat autem quod Caiphas
locutus fuerit mendacium, dicens expedit vobis ut unus moriatur. Non
ergo locutus est instinctu spiritus sancti, ut videtur, sed
prophetavit instinctu spiritus maligni arreptitii. Hoc autem non
videtur consonare dictis Evangelistae: nam si ita esset, Ioannes non
addidisset cum esset pontifex anni illius. Ideo ergo Caiphae
dignitatem addidit, ut insinuaret eum instinctu spiritus sancti fuisse
locutum. Ex quo datur nobis intelligi quod etiam malos in dignitate
constitutos spiritus sanctus movet ad loquendum aliqua vera et futura
pro utilitate dumtaxat subditorum. Ad illud ergo quod in contrarium
dicitur, scilicet falsum esse quod dixit expedit vobis ut unus moriatur
homo pro populo, dupliciter responderi potest. Uno modo, quod mors
Christi quantum est de se, expediens fuit omnibus, etiam his qui eum
occiderunt; I Tim. IV, 10: qui est salvator omnium hominum,
maxime fidelium: Hebr. II, 9: ut gratia Dei pro omnibus
gustaret mortem. Alio modo ut dicatur expedit vobis, idest populo.
Unde Evangelista, ubi Caiphas dicit ut moriatur pro vobis, ponit
pro gente. Sed videtur ex verbis Evangelistae quod fuit propheta,
cum dicit prophetavit. Si enim prophetat quis, sequitur eum esse
prophetam. Sed, secundum Origenem, non sequitur quod quicumque
prophetat sit propheta: sed si propheta est, utique prophetat; nam
alicui quandoque conceditur actus alicuius rei, cuius tamen conditio ei
non conceditur; sicut non quicumque facit aliquid iustum, est iustus,
sed qui iustus est, iusta facit. Notandum est autem, quod duplex
actus concurrit ad hoc quod aliquis prophetet: scilicet videre; I
Reg. IX, 9: qui nunc dicitur propheta, olim vocabatur videns.
Item annuntiare: I Cor. XIV, 3: propheta omnibus loquitur ad
aedificationem. Contingit autem quandoque quod utrumque aliquis
habet, non tamen proprie dicitur propheta: nam quandoque aliquis habet
propheticam visionem, sicut Nabuchodonosor et Pharao; et similiter
ipsam visionem aliis nuntiaverunt; non tamen prophetae dici possunt,
quia defuit eis aliquid, scilicet intelligentia visionis, qua opus est
in visione, ut dicitur Dan. X, 1. Caiphas autem licet visionem
propheticam non habuerit, habuit tamen denuntiationem rei propheticae,
inquantum scilicet denuntiavit utilitatem mortis Christi. Quandoque
namque spiritus sanctus movet ad totum quod pertinet ad prophetiam,
quandoque autem ad aliquid tantum. Caiphae autem nec mentem
illuminavit, nec imaginationem; et ideo eius mens et imaginatio ad
malum intenta mansit: movit tamen linguam eius, ut proferret modum quo
salus populi impleretur. Unde non dicitur propheta nisi inquantum
habuit propheticum actum in denuntiatione, imaginatione et ratione eius
ad contrarium existente. Ex quo patet quod non magis potest dici
propheta quam asina Balaam. Consequenter cum dicit et non tantum pro
gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum,
addit Evangelista ad verba pontificis, dicens, quod Iesus non tantum
moriturus erat pro gente populi, scilicet Iudaeorum, ut Caiphas
dixit, Hebr. ult. 12: Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem
populum, extra portam passus est, sed addit etiam pro toto mundo;
unde subdit ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum.
Ubi cavenda est haeresis Manichaeorum dicentium, animas aliquas esse
de substantia divina, et vocari filios Dei; et ad has congregandas in
unum dicunt Deum venisse. Sed hoc est erroneum; quia, ut dicitur
Ez. c. XVIII, 4: omnes animae meae sunt, scilicet
creatione. Et ideo quod dicit ut filios Dei qui erant dispersi,
congregaret in unum, non est intelligendum quod tunc iam accepissent
adoptionis spiritum: quia, ut Gregorius dicit, nec oves eius neque
filii Dei adhuc erant per adoptionem. Sed est intelligendum secundum
praedestinationem, ut dicatur ut filios Dei, scilicet ab aeterno
praedestinatos, Rom. c. VIII, 29: quos praescivit conformes
fieri imagini filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus, qui erant dispersi, per diversos ritus et gentes,
congregaret in unum, scilicet in unitatem fidei; supra X, 16:
alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me
adducere (...) et fiet unum ovile et unus pastor; Ps.
CXLVI, 2: aedificans Ierusalem dominus, dispersiones Israelis
congregabit. Consequenter cum dicit ab illo ergo die cogitaverunt ut
interficerent eum, ponit Evangelista consensum Iudaeorum in mortem
Christi. Sed numquid non ante cogitaverunt eum occidere? Videtur
quod sic: quia supra in pluribus locis dicitur, quod Iudaei
quaerebant eum interficere. Responsio. Dicendum quod ante habuerunt
quidem instinctum ad eum occidendum; sed ab illo die, concitati ad
iram ex verbis Caiphae, tractaverunt firmo proposito eum occidere.
Prov. I, 16: pedes eorum ad malum currunt.
|
|