|
Hic Evangelista ponit quomodo Christus eorum malitiam declinavit, et
primo ponit modum declinationis ex parte Christi; secundo effectum
admirationis ex parte populi, ibi proximum autem erat Pascha
Iudaeorum. Modus autem declinationis fuit per occultationem, et
recessum Christi a Iudaeis. Nam post consilium cautius se
observans, non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed nec ad aliquam
civitatem abiit populatam sed in regionem remotam, iuxta desertum in
civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
Sed numquid defecerat potentia eius, in qua, si vellet, inter
Iudaeos palam conversaretur, et nihil ei facerent? Absit. Sed hoc
fecit non propter defectum potentiae sed ut exemplum discipulis
demonstraret. In quo apparet non esse peccatum, si fideles eius,
oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo
potius evitarent, quam se ostendendo eis, magis accenderent: secundum
illud Matth. X, 23: si vos persecuti fuerint in una civitate,
fugite in aliam. Origenes autem dicit, quod nullus debet se periculis
ingerere; tamen valde laudabile est quod quando iam pericula imminent,
nec Iesu vitare confessionem, nec recusare subire mortem, gratia
veritatis. Et hoc propter duas rationes. Primo, quia valde
praesumptuosum est periculis se ingerere propter inexperientiam propriae
virtutis, quae quandoque fragilis invenitur, et propter futuri eventus
incertitudinem; I Cor. X, 12: qui se existimat stare, videat
ne cadat. Secundo ne nos ingerentes persecutoribus, occasionem
praestemus eis, ut magis impii et noxii fiant; I Cor. X, v.
32: sine offensione estote Iudaeis, et gentibus, et Ecclesiae
Dei. Ponitur effectus admirationis in populo, et primo ponitur
admirandi occasio; secundo ponitur ipsa admiratio; tertio admirationis
ratio. Occasio autem quaerendi et admirandi ponitur duplex. Prima
quidem ex conditione temporis, quia proximum erat Pascha Iudaeorum:
in quo recolitur memoria transitus Hebraeorum de Aegypto; Ex.
XII, 11: est enim phase, idest transitus domini. Addit autem
Iudaeorum, quia ipsum Pascha Iudaei male et indebite celebrabant:
nam quando devote Pascha celebramus, tunc dicitur Pascha Dei, Is.
I, 13: solemnitates vestras non feram. Secunda vero ex concursu
populi, quia ascenderunt multi Ierosolymam de regione: nam, ut
legitur Ex. XXIII, tribus temporibus in anno, seu
festivitatibus, filii Israel se debebant domino praesentare, inter
quae primum erat Pascha, et ideo magna multitudo ascendebat
Ierosolymam, ubi erat templum. Sed quia nondum erat tempus
Paschae, quo debebant ascendere, ideo Evangelista consequenter
causam ascensus assignat, subdens ut sanctificarent seipsos: nullus
enim audebat comedere agnum nisi mundus, et ideo praeveniebant tempus
Paschae, ut interim purificantes seipsos, possent in Pascha agnum
rite comedere. In quo datur nobis exemplum, ut tempore quadragesimali
ieiuniis et bonis operibus nos purificemus, ut in Pascha rite sumamus
corpus domini nostri. Admiratio autem ponitur ex causa absentiae
domini: et hoc est quod dicit quaerebant ergo Iesum, non quidem ad
honorandum, sed ad occidendum, et colloquebantur adinvicem in templo
stantes: quid putatis, quia non venit ad diem festum istum? Sed
notandum, quod quando dies festus agitur sancte, semper dominus est in
die festo; Matth. c. XVIII, 20: ubicumque fuerint duo vel
tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et ideo nos
congregati in domo Dei, quaeramus Iesum, mutuo nos consolando et
exorando ut veniat ad diem festum nostrum. Quando vero non sancte
agitur festum, tunc non venit Iesus; Is. I, 14: Kalendas
vestras et solemnitates vestras odivit anima mea. Ratio autem
admirationis et absentiae Iesu subditur quia dederant pontifices et
Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, scilicet Iesus,
indicet, ut apprehendant eum, scilicet ad occidendum. Supra
VIII, 21: quaeritis me, et in peccato vestro moriemini. Sed,
ut Augustinus dicit, nos qui scimus ubi Christus est, quia ad
dexteram patris, indicemus eis, ut sic utinam apprehendant eum per
fidem.
|
|