|
In praecedentibus Evangelista ostendit divinitatis Christi virtutem
per ea quae in vita fecit et docuit; hic autem incipit ostendere
virtutem divinitatis ipsius quantum ad passionem et mortem eius: et
primo agit de passione et morte eius; secundo de resurrectione ipsius,
XX capitulo, ibi una autem sabbati et cetera. Prima pars dividitur
in tres. In prima ostendit causas sive occasiones passionis et mortis
eius; in secunda ponitur praeparatio discipulorum, a quibus per mortem
erat corporaliter recessurus, XIII capitulo, ibi ante diem festum
Paschae etc.; in tertia agitur de ipsa passione et morte eius,
XVIII capit., ibi haec cum dixisset Iesus, egressus est et
cetera. Causa autem, sive occasio passionis Christi fuit duplex:
scilicet gloria ipsius Christi, quae invidiam excitavit, et
infidelitas Iudaeorum, quae ipsos excaecavit. Primo agit de gloria
Christi; secundo de infidelitate Iudaeorum, ibi cum autem tanta
signa fecisset coram eis, non credebant in eum. Circa primum tria
facit. Primo ostendit quomodo Christus glorificatus est ab
hominibus; secundo quomodo glorificatus est a Deo, ibi nunc anima mea
turbata est et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit
quomodo glorificatus est a familiaribus et domesticis; secundo quomodo
glorificatus est a turbis Iudaeorum, ibi cognovit ergo turba multa
etc.; tertio quomodo glorificatus est a gentilibus, ibi erant autem
gentiles et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit gloriam
Christi in ministerio sibi a familiaribus exhibito; secundo zelum
proditoris ex hoc concitatum, ibi dixit ergo unus ex discipulis et
cetera. Circa primum tria facit. Primo describit tempus; secundo
locum, ibi venit Iesus in Bethaniam etc.; tertio obsequium Christo
exhibitum, ibi fecerunt autem ei coenam et cetera. Dicit ergo primo:
dictum est, quod Christus ante festum Paschae abiit in regionem iuxta
desertum, et quod imminente solemnitate paschali quaerebatur a
Iudaeis. Ergo imminente paschali tempore, quo agnus typicus
immolabatur, ipse tamquam verus agnus ad locum passionis accessit, pro
salute mundi voluntarie immolandus: secundum illud Is. LIII,
7: oblatus est, quia ipse voluit. Dicit autem ante sex dies
Paschae, ut intelligas diem Paschae non quidem quartum decimum diem
primi mensis, in qua ad vesperam immolabatur paschalis agnus, ut
habetur Ex. XII, sed potius hic dicitur Pascha decimaquinta
dies, quae tota erat festiva, et illo anno occurret feria sexta in qua
passus est dominus; ita quod sextus dies ante Pascha, fuit prima
feria, id est dies dominicus, in qua dominus ramis palmarum
Ierosolymam intravit, et in die praecedenti, scilicet sabbato,
Christus venit in Bethaniam: et hoc est quod dicitur ante sex dies
Paschae. Convenit autem hic numerus mysteriis. Primo quidem quantum
ad numerum: numerus enim senarius perfectus est, unde et Deus opera
creationis perfecit sex diebus, ut dicitur Gen. I. Et propter hoc
decuit quod sex diebus quodammodo compleretur opus passionis, quo omnia
sunt restaurata, secundum illud Coloss. I, 20: pacificans per
sanguinem suum sive quae in caelis, sive quae in terris sunt et
cetera. II Cor. V, v. 19: Deus erat in Christo mundum
reconcilians sibi. Secundo congruit mysterio quantum ad figuram.
Mandatur enim Ex. XII, quod decima die mensis primi tollat
unusquisque per familias suas agnum paschalem immolandum. Unde et
dominus decimo die primi mensis, hoc est sexta die ante decimum quintum
diem, Ierusalem intrare voluit, quasi ad locum immolationis
accedens; ut patet per id quod dicitur infra eodem: in crastino autem
turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit
Iesus Ierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam
ei. Deinde describitur locus: venit Bethaniam et cetera. Bethania
autem erat vicus prope Ierusalem, et interpretatur domus obedientiae:
unde congruit mysterio. Primo quidem quantum ad causam passionis,
secundum illud Phil. II, 8: factus est obediens patri usque ad
mortem; secundo quantum ad fructum passionis, quem consequuntur soli
illi qui ei obediunt, secundum illud Hebr. V, 9: factus est
omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae et cetera.
Signanter autem additur ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit
Iesus, quia in domo obedientiae illi qui sunt spiritualiter mortui in
peccatis, resuscitantur reducti ad viam iustitiae. Rom. V, 19:
per unius hominis obedientiam, iusti constituentur multi. Sed
secundum litteram hoc dicitur ad ostendendum quod Christus in
Bethaniam venit ut memoriam resurrectionis Lazari revocaret. Ps.
CX, 4: memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator
dominus. Deinde cum dicit fecerunt autem ei coenam ibi, ponit
obsequium Christo exhibitum a suis familiaribus, et primo in communi
quantum ad omnes; secundo in speciali quantum ad singulos, ibi et
Martha ministrabat. Convenit autem mysterio, quod ibi, idest in
Bethania, fecerunt ei coenam, quia dominus in domo obedientiae
spiritualiter reficitur, delectatus in obedientia nostra, secundum
illud Apoc. III, 20: si quis audierit vocem meam, et aperuerit
mihi ianuam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
Deinde ponuntur tres personae ei assistentes vel ministrantes:
scilicet Martha, Lazarus et Maria. Per Martham significantur
praelati, qui ad ministerium in Ecclesiis instituuntur, secundum
illud I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi
et dispensatores mysteriorum Dei. Unde dicitur et Martha
ministrabat; Lc. X, 40: Martha autem satagebat circa frequens
ministerium. Per Lazarum autem resuscitatum significantur subditi
ministerio praelatorum a peccatis ad statum iustitiae reducti, qui cum
aliis iustis spiritualiter cum domino epulantur, unde dicitur Lazarus
autem unus erat ex discumbentibus cum eo; Ps. LXVII, 4: iusti
epulentur, et exultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
Per Mariam significantur contemplativi. Dicitur enim Lc. X,
39, quod Maria sedens secus pedes domini, audiebat verba illius.
Circa cuius ministerium tria tanguntur, quantum ad litteram pertinet.
Primo enim tangitur unguentum in quo obsecuta est; secundo obsequium
quod exhibuit, ibi et unxit pedes Iesu; tertio effectum obsequii,
ibi et domus impleta est ex odore unguenti. Circa primum tria tangit.
Primo quantitatem unguenti, quia multum fuit, unde dicit libram
unguenti; Tob. IV, 9: si multum tibi fuerit, abundanter
tribue. Secundo materiam, quia fuit ex nardo confectum; unde dicit
nardi; Cant. I, 11: dum esset rex in accubitu suo, nardus mea
dedit odorem suum. Est autem nardus herba brevis et spicosa et nigra,
ex qua fit unguentum, quod vim confortandi habet ex sua aromaticitate.
Tertio compositionis formam, in eo quod dicit pistici pretiosi. Et,
secundum Augustinum, dicitur pistici a loco, in quo nardus
oriebatur. Sed melius est quod exponatur pistici, idest fidelis, hoc
est non sophisticati per aliquam admixtionem: nam pistis in Graeco
idem est quod fides. Addit autem pretiosi, quia confectum erat ex
spica nardi, ex qua pretiosum unguentum fit, et forte admixtis aliis
pretiosis rebus. In quo docemur quod ea quae pretiosissima sunt apud
nos, Deo debemus offerre, secundum illud Ps. LXV, 15:
holocausta offeram tibi cum incenso arietum. Et Mal. I, 14:
maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum
faciens, offert domino debile. Circa obsequium eius primo nota
humilitatem in hoc quod dicitur unxit pedes Iesu, ad pedes procidens,
secundum illud Ps. c. CXXXI, 7: adorabimus in loco ubi
steterunt pedes eius. Secundo devotionem, quia extersit capillis
suis, ut de seipsa quodammodo obsequium offerret. Rom. VI, 13:
exhibete membra vestra arma iustitiae Deo. Effectus autem obsequii
tangitur consequenter, cum dicit et domus impleta est ex odore
unguenti: per quod insinuatur unguenti bonitas, cuius odor totam domum
implevit; Cant. I, 3: curremus in odorem unguentorum tuorum.
Dubitatur autem utrum haec eadem mulier fuerit de qua dicitur hic quod
unxit dominum, et de qua dicitur Lc. VII, v. 37, et Matth.
XXVI, 7, et Mc. XIV, 3. Multis quidem videtur, secundum
Hieronymum et Chrysostomum, quod mulier peccatrix de qua Lucas
narrat, non sit Maria soror Lazari, quae dominum dicitur unxisse.
Origenes autem addit, quod non sit eadem etiam de qua Matthaeus et
Marcus narrant, sed illa sit quaedam alia tertia: et hoc vult probare
ex tribus. Primo quidem ex tempore: nam haec unxit dominum ante sex
dies Paschae; illa vero de qua Matthaeus et Marcus narrant, infra
biduum ante Pascha. Praemittit enim Matthaeus dominum dixisse:
scitis quia post biduum Pascha fiet. Marcus autem: erat Pascha, et
azyma post biduum. Secundo ex loco: nam illa mulier legitur dominum
unxisse in domo Simonis leprosi; hoc autem colligitur esse factum in
domo Marthae, ex hoc quod dicitur quod Martha ministrabat, ut etiam
Augustinus dicit. Tertio ex ipso facto: nam illa mulier legitur
unxisse caput, haec autem pedes. Augustinus vero et Gregorius
dicunt, quod una et eadem mulier fuit quam quatuor Evangelistae
narrant dominum unxisse, sed bis hoc fecit. Primo quidem in principio
suae conversionis intermedio tempore praedicationis Christi, quod
Lucas narrat; secundo vero imminente Christi passione hoc fecit,
quod tres alii Evangelistae narrant. Unde idem factum est quod hic
narratur, et quod habetur Matth. XXVI et Mc. XIV. Ad
primum ergo quod dicitur de dissonantia temporis, dicendum est,
secundum Augustinum, quod Ioannes ipse servat ordinem historiae;
Matthaeus et Marcus per recordationem interponunt quod prius fuerat
factum immediate ante proditionem Iudae, quae ex hoc facto creditur
occasionem habuisse. Ad secundum quod obiicitur de dissonantia loci,
potest intelligi quod eadem sit domus Simonis leprosi, et etiam
Mariae et Marthae, ita quod Simon fuerit paterfamilias domus.
Dicitur autem leprosus, quia primo leprosus fuerat et a Christo
curatus. Ad tertium quod obiicitur de dissonantia facti, dicendum
est, secundum Augustinum, quod mulier unxit et pedes et caput. Et
si quis obiiciat quod Marcus dicit, quod, fracto alabastro, effudit
super caput ipsius recumbentis, potest dupliciter responderi. Uno
modo, quod non fuit ita fractum quin aliquid remanserit, unde pedes
possent inungi. Alio modo potest dici quod prius inunxit pedes,
postea, fracto alabastro, totum supra caput effudit. Secundum
mysterium autem, per libram quam Maria accepit, designatur opus
iustitiae: nam ad iustitiam pertinet singula librare et ponderare;
Ez. XLV, 11: iuxta mensuram cori, erit libratio eorum. Opus
autem iustitiae debet quadruplici virtute adiuncta esse perfectum.
Primo quidem pietate: unde dicit unguenti, quod, quia lenitivum
est, misericordiam significat; Iac. II, 13: iudicium sine
misericordia illi qui non fecit misericordiam. Secundo humilitate:
unde dicit nardi, quae, cum sit herba brevis, significat
humilitatem; Eccli. III, 20: quanto magnus es, humilia te in
omnibus. Tertio fide: unde dicit pistici, idest fidelis. Habac.
II, 4: iustus autem meus ex fide vivit. Quarto caritate: unde
dicit pretiosi, sola enim caritas pretium praestat vitae aeternae; I
Cor. XIII, v. 3: si distribuero pauperibus omnes facultates
meas (...) caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
Opere autem iustitiae unguntur pedes Iesu, et caput suum. Per pedes
intelligimus mysterium humanitatis; per caput vero divinitatem,
secundum illud I Cor. XI, 3: caput Christi Deus: ut
intelligatur caput et pedes Christi ungere qui divinitatem et
humanitatem eius veneratur. Vel per caput possumus intelligere ipsam
Christi personam, secundum illud Eph. I, 22: ipsum dedit caput
super omnem Ecclesiam. Per pedes autem, Christi fideles, de quibus
Matth. XXV, 40: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis; Is. LII, v. 7: quam pulchri pedes supra montem
annuntiantis et praedicantis pacem. Unde caput Christi inungit qui
ipsum Christum veneratur; pedes autem qui eius fidelibus obsequitur.
Quia vero capilli ex superfluitate generantur, pedes domini capillis
terguntur, quando aliquis ex ipsis quae sibi superfluunt, defectui
subvenit proximorum. Lc. XI, 41: verumtamen quod superest,
date eleemosynam. Unde Augustinus dicit: si habes superflua, da
pauperibus, et domini pedes tersisti. Per hoc autem quod dicitur et
domus impleta est ex odore unguenti, significatur quod propter opera
iustitiae, bona fama totam replet Ecclesiam; II Cor. II,
14: odorem suae notitiae manifestat per nos in omni loco: quia
Christi bonus odor sumus. Deinde cum dicit dixit ergo unus ex
discipulis eius etc., ponitur zelus proditoris ex praedicto ministerio
concitatus. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit proditoris
zelum; secundo ponitur zeli repressio, ibi dixit ergo ei Iesus et
cetera. Circa primum tria facit. Primo describitur persona
proditoris; secundo ponuntur verba eius, ibi quare hoc unguentum non
veniit trecentis denariis? etc.; tertio manifestatur eius malitiosa
intentio, ibi dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum,
sed quia fur erat. Persona autem eius manifestatur ex tribus. Primo
quidem ex dignitate, cum dicitur dixit ergo unus ex discipulis eius:
ut ostendatur quod nullus in quacumque excellentia constitutus de se
praesumere debet, quia, ut dicitur Iob IV, 18: in Angelis suis
reperit pravitatem. Secundo ex nomine, cum dicit Iudas Iscariotis,
nomine. Interpretatur autem Iudas, confitens, ut significetur quod
praeter confessionem virtuosam, de qua Rom. X, 10 dicitur:
confessio fit ad salutem, est quaedam confessio vituperabilis et
mercenaria, de qua dicitur in Ps. XLVIII, 19: confitebitur
tibi cum benefeceris ei. Tertio describitur ex crimine, cum dicitur
qui erat eum traditurus; Ps. XL, 10: qui edebat panes meos,
magnificavit super me supplantationem. Deinde ponuntur verba ipsius,
ex quibus ostenditur quod de bono odore unguenti spiritualiter mortuus
erat, secundum illud II Cor. II, 15: Christi bonus odor
sumus: aliis odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam.
Displicebat enim ei quod unguentum non erat venditum, sed effusum in
obsequium Christi: unde dicit quare hoc unguentum non veniit, idest
venditum est, trecentis denariis? Sed sicut dicitur II Cor.
XI, 15, ministri Satanae transfigurantur velut ministri
iustitiae. Unde iniquitatem suam sub specie pietatis occultavit,
dicens et datum est egenis; Is. XXXII, 6: cor eius faciet
iniquitatem, ut perficiat simulationem et loquatur ad dominum
fraudulenter. Unde Evangelista eius fraudulentam aperit intentionem,
subdens dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed
quia fur erat. Non enim curabat quod eis subveniretur, quia Prov.
XII, v. 10, dicitur: viscera impiorum crudelia, sed quia fur
erat, consuetudinem furandi habens, dolebat sibi occasionem furandi
sublatam per effusionem unguenti, et ex hac avaritia ductus est ad
proditionem: dicitur enim Eccli. X, 9: avaro nihil est
scelestius; et supra X, 10: fur non venit nisi ut furetur, et
mactet, et perdat. Unde autem furari consueverit, exponit subdens et
loculos habens, idest, custos loculorum domini constitutus, ea quae
mittebantur, scilicet in loculis, donata a fidelibus ad usum Christi
et pauperum, portabat, ministerio, sed asportabat furto. Ubi duo
notantur. Primo quod Christus tamquam pauper de eleemosynis vivebat;
Ps. XXXIX, 18: ego autem mendicus sum et pauper. Secundo,
quod non derogat perfectioni, si eleemosynae in loculis reserventur:
unde quod dicitur Matth. VI, v. 34: nolite solliciti esse in
crastinum, non intelligitur quod nihil in crastinum debeat reservari,
cum dominus hoc fecerit, qui fuit summum exemplar perfectionis. Sed
quaeritur quare dominus Iudae, quem furem sciebat, custodiam
loculorum commisit? Ad quod respondendum est tripliciter. Primo
quidem, secundum Augustinum, hoc fecit Christus, ut eius Ecclesia
cum fures patitur toleraret: non enim est bonus qui malos tolerare non
potuit, unde dicitur Cant. c. II, 2: sicut lilium inter
spinas, sic amica mea inter filias. Secundo ei loculos dominus
commisit, ut perditionis occasionem auferret, cum haberet ex loculis
concupiscentiae mitigationem; sed, sicut dicitur Eccle. c. V,
9: avarus non implebitur pecunia. Tertio, secundum alios, ut
doceret quod spiritualia sunt maioribus committenda, temporalia vero
minus dignis; unde dicitur Act. VI, v. 2, ab apostolis: non
est aequum relinquere nos verbum Dei, et ministrare mensis, sed uni
de diaconibus hoc ministerium commiserunt. Quaeritur etiam quomodo hic
dicatur quod solus Iudas de hoc unguento effuso dixerit, cum
Matthaeus narret discipulos hoc dixisse. Sed dicendum est, quod
Matthaeus ponit numerum pluralem pro numero singulari; sicut
Matthaei, II, 20, dicitur: defuncti sunt enim qui quaerebant
animam pueri. Vel potest dici, quod Iudas primo murmuravit, et ab
eo sunt postmodum alii provocati ut similia verba proferrent, licet non
ex eadem intentione.
|
|