|
Posito zelo proditoris propter obsequium mulieris, hic consequenter
ponitur ipsius zeli repressio, et primo dominus repellit calumniam quam
mulieri Iudas iniecerat; secundo excludit piam causam quam
praetenderat, ibi pauperes enim semper habebitis vobiscum et cetera.
Dicit ergo sinite illam, idest, ne prohibeatis eam. Sciendum enim,
quod multa bona opera fiunt, de quibus si peteretur consilium antequam
fiant, non consuleremus quod fierent, quia forte possent fieri
meliora; postquam tamen incipiunt fieri, dummodo iam bona sint, non
sunt prohibenda. Et, ut Chrysostomus dicit, forte Iesus antequam
mulier effudisset unguentum, potius illud dari pauperibus elegisset;
nunc vero quia iam factum erat, prohibentes comprimit, dicens sinite
illam. Prov. III, 27: nolite prohibere eum qui bene facit: si
vales et ipse benefac. Et subdit ut in diem sepulturae meae servet
illud: ubi primo praenuntiat suam mortem imminere, et obsequium huius
mulieris, quod parata fuit ei impendere in sepultura, nisi praeventa
fuisset celeri Christi resurrectione: nam, ut in Marco legitur,
Maria Magdalena cum aliis emit aromata, ut venientes ungerent
Iesum. Ideo ergo dicit ut in diem sepulturae meae servet illud,
scilicet non idem quod effusum fuit, sed simile in specie, vel in
genere, vel etiam opere; quasi dicat: non prohibeatis eam facere mihi
iam vivo quod non poterit facere mortuo: nam, ut dictum est, fuit
celeri Christi resurrectione praeventa. Et hoc magis exprimitur Mc.
XIV, 8, ibi enim dicitur: praevenit enim ungere corpus meum in
sepulturam. Sed numquid praescivit mortem Christi? Dicendum, quod
non: non enim intelligebat quod fecit; sed quodam instinctu interiori
mota est ad hoc faciendum. Frequenter enim aliqui moventur ad
faciendum quod non intelligunt, sicut Caiphas, supra XI, 49,
cum esset pontifex anni illius, dixit eis: vos nescitis quidquam. Et
huiusmodi vocantur praesagia, inquantum primo ante facta aguntur.
Consequenter cum dicit pauperes enim semper habebitis vobiscum etc.
excludit piam causam quam Iudas praetendebat, dicens: quare hoc
unguentum non venditur trecentis denariis, et datur egenis? Unde
dominus subdit pauperes enim semper habebitis vobiscum. Ubi sciendum
est, quod quandoque faciendum est illud quod minus est necessarium, si
remanet locus implendi quod est magis necessarium: et ideo dominus,
licet magis necessarium esset quod hoc unguentum daretur pauperibus quam
quod ungerentur pedes eius ex eo; quia tamen adhuc potest fieri, cum
pauperes semper habeamus nobiscum, ideo dominus permisit fieri istud,
quod est minus necessarium. In hoc autem quod dicit pauperes semper
habebitis vobiscum datur intelligi familiaritas quam divites debent
habere ad pauperes et cetera. Eccli. IV, 7: congregationi
pauperum affabilem te facito. Me autem non semper habebitis. Sed
contra. Matth. ult., 20: ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi. Responsio, secundum Augustinum. Dominus
dicens me autem non semper habebitis, loquebatur de praesentia corporis
sui, prout in sua specie apparet, secundum quam iturus erat ad
caelum; infra XVI, 28: iterum relinquo mundum. Sed quantum ad
praesentiam divinitatis semper est nobiscum; et etiam sacramentaliter
in Ecclesia. Vel aliter. Dicendum quod dominus hoc dicens,
intelligit de praesentia divinitatis suae. Quidam enim videntur habere
Christum spiritualiter vel in sacramento, vel in confessione fidei,
qui tamen non sunt semper eum habituri, cum sint tantum de Ecclesia
quantum ad numerum, non quantum ad meritum: et huiusmodi sunt servi.
Filii autem semper sunt eum habituri: quia, ut dicitur supra
VIII, 35, filius manet in domo in aeternum. Dicit ergo Iudae
me autem non semper habebitis: quia indignum te fecisti ad hoc. Ut
autem Chrysostomus dicit, in hoc dominus obiurgat Iudam: nam per hoc
quod moleste tulit obsequium Christo impensum, videtur gravari de
praesentia Christi: et ideo Christus dicit me autem non semper
habebitis, quasi diceret: gravis sum tibi et onerosus; sed expecta
parum, et abibo. Consequenter cum dicit cognovit ergo turba multa ex
Iudaeis quia illic est etc., ostendit quomodo Iesus glorificatus est
a turbis Iudaeorum, et primo quomodo a turbis Christum visitantibus;
secundo quomodo a turbis ei obviantibus, ibi in crastinum autem et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponitur devotio turbarum
visitantium; secundo exagitatur concitatus zelus Pharisaeorum
invidentium, ibi cogitaverunt autem principes sacerdotum. Prima pars
dividitur in duas. In prima ponitur turbarum visitatio; in secunda
subditur visitationis occasio. Quantum ad primum dicit cognovit ergo
turba multa ex Iudaeis quia Iesus illic esset, in Bethania, et
venerunt, ad quod dominus invitat, Matth. XI, 28: venite ad me
omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Et ideo
ubi scimus esse eum, debemus festinanter accedere. Causa autem
visitationis ponitur duplex. Una, ut fruerentur visione et doctrina
Christi; alia, ut viderent Lazarum. Et hoc propter duo. Primo,
quia illud quod factum erat circa ipsum, inquantum quatriduanus in
monumento suscitatus fuit, valde mirabile erat; et hoc homines videre
desiderant. Ps. CXXXVIII, v. 14: mirabilia opera tua,
et anima mea cognoscet nimis; idest, laborabit ad cognoscendum.
Secundo, quia sperabant Lazaro referente, aliquod de alia vita
perpendere et audire; cuius cognitionis desiderium innatum est
hominibus. Hoc autem est contra illud quod stulti dicunt, Sap.
II, 1: exiguum, et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non
est refrigerium in fine hominis; et non est qui agnitus sit reversus ab
Inferis. Ecce enim Lazarus, quem suscitavit a mortuis, ab Inferis
rediit. Concitatum autem zelum Pharisaeorum invidentium ponit,
dicens cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum
interficerent, in quo videbantur obviare Deo: ipse enim vivificavit
Lazarum, et isti volebant occidere. Iob XV, 26: cucurrit
adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Ratio autem
zeli ponitur quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant
in Iesum. Sed contra. Christus multos sanaverat, puta
paralyticum, supra V, 5 s. caecum natum supra IX, 1 s., quare
Lazarum tantum volebant occidere? Ad quod Chrysostomus quatuor
rationes assignat. Unam, quia istud miraculum erat evidentius, coram
multis factum, et inopinabile videre mortuum quatriduanum, ambulantem
et loquentem. Alia ratio erat, quia Lazarus persona insignis erat,
caecus autem persona ignobilis: unde et eiecerunt eum de templo.
Tertia ratio est, quia miraculum istud factum est imminente
festivitate, quando totus populus Iudaeorum ad diem festum conveniens
admirabantur, et dimittentes festivitates, Bethaniam veniebant.
Quarta ratio, quia in aliis Christi miraculis nitebantur criminari
violationem sabbati, et per hoc ab eo turbas abducere; sed hic nihil
tale facere poterant. Unde quia in nullo habebant conqueri contra
Iesum, adversus Lazarum faciunt conatum, tamquam haec esset
potissima via ad miraculum occultandum. Prov. I, v. 16: pedes
eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
|
|