|
Hic ponitur devotio turbae obviantis Christo, et primo ponitur
obviatio turbarum; secundo zelus Pharisaeorum, ibi Pharisaei autem
dicebant et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur turbae
obviatio; secundo adventus domini, ibi et invenit Iesus asellum
etc.; tertio obviationis causa, ibi testimonium ergo perhibebat
turba. Obviatio autem describitur quo ad quatuor. Primo quantum ad
tempus, quia in crastinum, scilicet ab illo die de quo dixerat ante
sex dies Paschae, qui est decimus dies mensis. Et congruit figurae,
Ex. XII, v. 3 ss. ubi dicitur quod agnus paschalis qui
immolandus erat quartodecimo die ad vesperam, debebat accipi decimo die
mensis. Secundo describitur quantum ad personas obviantes, quia turba
multa quae convenerat ad diem festum, per quod significatur populorum
multitudo qui convertendi erant ad Christum; Ps. VII, 8:
synagoga populorum circumdabit me. Dicit autem ad diem festum, quia
ad hoc fideles convertuntur ad Christum ut ad diem festum caelestis
Ierusalem perveniant; Matth. VIII, 11: multi venient ab
oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in
regno caelorum. Tertio describitur quantum ad motivum obviandi, quod
est auditus de adventu Iesu; unde dicit cum audissent quia venit
Iesus Ierosolymam. Ad Christum enim omnes fideles convertuntur
propter auditum fidei; Rom. X, 17: fides ex auditu, auditus
autem per verbum Christi; Exod. IV, 31: audierunt filii
Israel quod visitasset dominus filios Israel, et credidit populus.
Quarto describitur quantum ad modum obviandi: et primo quantum ad ea
quae fecerunt, quia receperunt ramos palmarum. Palma enim, quae
viriditatem suam conservat, significat victoriam, unde et apud
antiquos triumphantibus in signum victoriae dabatur. Et de martyribus
triumphantibus legitur Apoc. VII, 9, quod palmae erant in
manibus eorum. Rami ergo palmarum, secundum Augustinum, laudes
sunt, significantes victoriam, quia dominus erat mortem moriendo
superaturus, in trophaeo crucis de Diabolo mortis principe
triumphaturus. Et processerunt obviam ei; Amos, IV, 12:
praeparare in occursum Dei tui, Israel. Secundo quantum ad ea quae
dixerunt, quia clamabant: hosanna, benedictus qui venit in nomine
domini rex Israel. Ubi ponit petitionem, et laudem. Petitionem
quidem cum dicunt hosanna, idest, salva obsecro quasi dicant. Hosy,
quod est salva et Anna, quod est obsecro. Quod, secundum
Augustinum, non est verbum, sed interiectio deprecantis. Recte a
domino Iesu salutem petunt, quia dicitur Is. XXXV, 4: dominus
ipse veniet, et salvabit nos; Ps. LXXIX, v. 3: excita
potentiam tuam et veni. Laudant autem quantum ad duo, scilicet
quantum ad eius adventum, et quantum ad potentiam regni eius.
Adventum quidem eius laudant, dicentes benedictus qui venit in nomine
domini. Unde sciendum est, quod benedicere est bonum dicere. Aliter
autem Deus benedicit nobis, aliter nos Deo. Deus enim benedicendo
nobis, facit nos bonos, nam dicere suum, est eius facere: dixit
enim, et facta sunt, Ps. CXLVIII, 5. Nos autem
benedicendo Deo, confitemur eius bonitatem; Ps. CXVII, 26:
benediximus vobis de domo domini. Gen. c. XXVII, 29: qui
benedixerit tibi, sit ille benedictus et cetera. Benedictus ergo qui
venit in nomine domini. Christus enim operabatur in nomine Dei; quia
omnia opera quae faciebat, ad gloriam Dei ordinabat. Quia vero et
pater dominus est, et filius dominus est, ideo hoc quod dicitur in
nomine domini, potest intelligi dupliciter. Uno modo benedictus qui
venit in nomine domini idest, in nomine sui ipsius, tamquam dominus;
Is. XXXIII, 22: dominus legifer noster. Moyses ergo hoc
modo non venit in nomine domini, quia venit sicut servus. Hebr.
III, 5: Moyses in omni domo sua tamquam famulus fidelis erat, in
testimonium eorum quae dicenda erant. Sed, secundum Augustinum,
melius dicitur in nomine domini, scilicet patris. Nam verba eius ad
hoc nostrum dirigunt intellectum. Supra V, 43: ego veni in nomine
patris mei et cetera. Dupliciter autem dicitur venire in nomine
patris. Primo quidem in quantum venit ut filius, per quod datur
intelligi pater; secundo inquantum venit ut manifestans patrem; infra
c. XVII, 6: manifestavi nomen tuum hominibus. Potentiam vero
regni eius laudant cum dicunt rex Israel. Ad litteram enim credebant
Iudaei quod venisset regnaturus temporaliter super eos, et redempturus
eos a servitute Romanorum, et ideo applaudebant ei tamquam regi;
Ier. XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit; Is.
XXXII, 1: ecce in iustitia regnabit rex, et principes in
iudicio praeerunt. Sed sciendum, quod omnia verba praedicta poterant
haberi ex Psalmis. Nam cum Psal. CXVII, 22, diceret:
lapidem quem reprobaverunt aedificantes, subdit o domine, salvum me
fac (...) benedictus qui venit in nomine domini. Ubi
Hieronymus, secundum Hebraeam veritatem, transtulit hosanna,
benedictus. Sed hoc quod subdunt rex Israel, non est in Psalmis,
sed est ibi: Deus dominus, et illuxit nobis. In quo ex eorum
caecitate minuunt eius laudem, quia Psalmus laudat eum tamquam Deum,
ipsi vero tamquam regem temporalem. Consequenter cum dicit et invenit
Iesus asellum, et sedit super eum, ponit domini adventum: et primo
ponit modum veniendi; secundo inducit prophetiam; tertio ostendit
dispositionem discipulorum circa hoc factum. Notandum est circa
primum, quod Ioannes Evangelista Evangelium suum post omnes alios
Evangelistas conscripsit, unde omnia Evangelia diligenter perlegerat
et quae per alios diffuse dicta erant, ipse compendio tradidit, quae
vero omiserant, ipse supplevit. Quia vero diffuse in aliis
Evangelistis habetur quomodo dominus misit duos de discipulis suis ut
asinam adducerent, ideo hoc Ioannes breviter pertransivit, dicens et
invenit Iesus asellum, et sedit super eum. Sciendum autem, quod
facta Christi sunt quasi media inter facta veteris testamenti et novi:
et ideo tam turba quae praecedebat quam quae sequebatur, eum laudabat,
inquantum facta Christi sunt regula et exemplar eorum quae fiunt in
novo testamento, et praefigurata a patribus veteris testamenti.
Asellus autem, quod est animal rude, significat populum gentium,
super quem sedit, ut significaret quod ipse redempturus esset gentes;
Is. XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque
ad extremum terrae; ibid. XXXII, 20: beati qui seminatis
super omnes aquas, mittentes pedes bovis et asinae, idest,
coniungentes in unitatem fidei populum Iudaeorum et gentium. Quia
autem Matthaeus Evangelium suum scripsit Iudaeis, mentionem facit de
asina, per quam signatur synagoga Iudaeorum, quae fuit quasi mater
gentium in spiritualibus, quia de Sion exibit lex, et verbum domini
de Ierusalem: Is. II, 3. Alii vero Evangelistae, quia
gentibus Evangelia scripsere, faciunt etiam mentionem de pullo et
cetera. Consequenter cum dicit sicut scriptum est etc., inducit
prophetiam quae scripta est Zac. IX, 9, in qua primo dat
securitatem; secundo promittit regiam maiestatem; tertio subdit
utilitatem regis. Securitatem dat cum dicit noli timere, filia
Sion. Sion arx erat in Ierusalem, ubi erat habitatio regis. Filia
ergo Sion est plebs Ierosolymorum, et Iudaeorum qui subditi erant
regi Ierusalem. Iudaeis ergo dicitur noli timere, quia dominus
defensor tuus; Is. c. LI, 12: quis tu ut timeas ab homine
mortali? Ps. XXVI, 1: dominus defensor vitae meae: a quo
trepidabo? In quo excludit Evangelista timorem mundanum et servilem.
Regiam autem maiestatem promittit, dicens ecce rex tuus venit et
cetera. Is. IX, 6: parvulus datus est nobis. Et infra, ibid.
7: super solium David et super regnum eius sedebit. Dicit autem
tuus, idest ex te carnem sumens, quia nusquam Angelos apprehendit,
sed semen Abrahae: Hebr. II, 16. Iterum tuus, idest ad
utilitatem tuam, unde subdit venit tibi; Lc. XIX, 42: si
cognovisses et tu, et quidem nunc quae ad pacem tibi: nunc autem
abscondita sunt ab oculis tuis. Sed tamen ipsi resistendo, eorum
utilitatem impedierunt. Venit, inquam, tibi, non ad terrorem, sed
ad liberationem, unde subdit sedens super pullum asinae: in quo
signatur regis clementia, quae valde est accepta subditis; Prov.
XX, v. 28: clementia roboratur thronus eius. Et contra dicitur
Prov. XIX, 12: sicut fremitus leonis, ita et regis ira.
Quasi dicat: non venit in fastu regio, propter quod posset esse
odiosus, sed venit in mansuetudine; Eccli. c. XXXII, 1:
rectorem te posuerunt? Noli extolli. Noli ergo timere regni
oppressionem. Vetus autem lex in timore data est, quia lex servitutem
generabat. Item signatur in hoc regis potentia, inquantum in
humilitate et infirmitate veniens, totum mundum attraxit. I Cor.
I, 25: quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
Consequenter cum dicit haec non cognoverunt discipuli eius primum,
ponit dispositionem discipulorum ad prophetiam inductam, in quo
Evangelista confitetur ignorantiam et sui et discipulorum, quia, ut
dicitur Prov. XVIII, 17, iustus in principio accusator est
sui. Unde dicit, quod haec, quae praedicta sunt, non cognoverunt
discipuli eius primum, idest ante passionem, sed quando glorificatus
est Iesus, idest quando virtutem suae resurrectionis ostendit, tunc
recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
Ideo autem quando glorificatus est cognoverunt, quia tunc receperunt
virtutem spiritus sancti, ex qua effecti sunt omnibus sapientibus
sapientiores; Iob XXXII, 8: inspiratio omnipotentis dat
intelligentiam. Hoc autem ideo introducit Evangelista, ut ostendat
non fuisse quod factum est, serio a discipulis procuratum.
Consequenter cum dicit testimonium ergo perhibebat turba etc., ponit
causam obviationis, quae fuit exhibitio testimonii, quod perhibebat
turba quae cum eo erat, de resurrectione Lazari; quando scilicet
vocavit Lazarum de monumento (...) propterea et obviam venit ei
turba; I Cor. I, 22: Iudaei signa quaerunt. Istud enim
evidentius signum erat, et mirabilius, et ideo ultimo ipsum
reservavit, ut magis imprimeretur eorum memoriae. Consequenter cum
dicit Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos etc., ponit Pharisaeorum
zelum, qui concitabatur ex frustratione conatus eorum; unde dicebant
videtis quia nihil proficimus? etc.: quod quidem est verbum
Pharisaeorum invidentium, ut dicant nihil proficimus, scilicet in
malitia nostra, non valentes eum impedire. Hoc modo accipitur
proficere II Tim. III, v. 13: mali autem homines et
seductores proficient in peius, errantes et in errorem mittentes. Sed
quid invidet caeca turba? Quia post eum abiit mundus, per quem factus
est mundus. Sed tamen signatur per hoc, quod totus mundus eum
secuturus erat; Oseae, VI, v. 3: vivemus in conspectu eius,
sequemurque, ut cognoscamus dominum. Chrysostomus autem vult quod
haec sint verba Pharisaeorum credentium, occulte tamen propter metum
Iudaeorum. Et dicunt hoc, ut retraherent eos a persecutione
Christi, ac si dicerent: quantumcumque insidiamini, tanto hic
augetur, et gloria eius intenditur. Quid ergo non desistitis a tantis
insidiis? Quod quidem quasi idem est cum consilio Gamalielis, de quo
habetur Act. V, 34 ss.
|
|