|
Posita gloria quam Christus habuit ex ministerio domesticorum et ex
devotione turbarum, hic Evangelista ponit gloriam quam Christus
habuit ex devotione gentilium, et primo ponitur gentilium devotio;
secundo devotionis ipsorum denuntiatio, ibi venit Philippus etc.;
tertio passionis Christi praenuntiatio, ibi Iesus autem respondit:
venit hora ut clarificetur filius hominis. Devotio autem gentilium
ponitur quantum ad duo. Primo ponitur quantum ad sacramenta veteris
testamenti; secundo quantum ad Christum, ibi hi ergo accesserunt ad
Philippum. Devotio autem gentilium ad sacramenta veteris testamenti
ostenditur per hoc quod templum visitabant. Unde dicit erant autem
gentiles quidam qui ascenderant, supple in Ierusalem, ut adorarent in
die festo, quasi dicat: non solum turba Iudaeorum, sed etiam ipsi
gentiles honorabant Christum. Ratio autem quare ascendebant,
secundum interlinearem quamdam, assignatur, quia erant proselyti, et
conversi ad ritum Iudaeorum, ad praedicationem Iudaeorum: quia per
mundum habitabant, et conabantur multos ad se convertere: Matth.
XXIII, 15: circuitis mare et aridam, ut faciatis unum
proselytum. Et ideo secundum ritum Iudaeorum ascendebant cum aliis.
Sed melius dicendum est, secundum Chrysostomum, quod, sicut habetur
II Mach. III, v. 2 s., templum Dei quod erat in
Ierusalem, in veneratione habebatur cunctis populis et regibus
universae terrae, ita ut ipsum templum maximis muneribus illustrarent.
Et ideo contingebat quod in diebus festivis multi etiam gentiles
ascenderent Ierusalem. Simile habetur Act. VIII, 27, de
eunucho Candacis reginae Aethiopum, qui venerat adorare in
Ierusalem. Unde et Is. LVI, 7, dicitur: domus mea domus
orationis vocabitur cunctis gentibus, ait dominus. Isti autem
gentiles ex devotione quam habebant, ad templum ascenderant: in quo
praefigurabatur conversio gentilium ad fidem. Devotio autem gentilium
ad Christum ostenditur per hoc quod desiderabant eum videre; unde
dicit hi ergo, scilicet gentiles, accesserunt ad Philippum et
cetera. Sciendum autem, quod Christus Iudaeis tantum personaliter
praedicavit; Rom. XV, 8: dico Christum Iesum ministrum fuisse
circumcisionis, propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones
patrum. Gentibus autem praedicavit per apostolos; Is. ult.,
19: mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes (...) et
annuntiabunt gloriam meam gentibus; Matth. ult., 19: euntes,
docete omnes gentes et cetera. Hoc ergo hic iam praesagiebatur,
inquantum gentiles Christum videre volentes, non venerunt immediate ad
eum, sed ad unum ex discipulis eius, scilicet ad Philippum. Et hoc
congruenter, quia ipse primus praedicavit his qui erant extra ritum
Iudaeorum, scilicet Samaritanis, ut habetur Act. VIII, 5:
Philippus autem descendit in civitatem Samariae, et praedicabat illis
Christum. Et hoc convenit ei secundum nominis interpretationem:
Philippus enim interpretatur os lampadis. Praedicatores autem sunt os
Christi; Ier. XV, 19: si separaveris pretiosum a vili, quasi
os meum eris. Christus autem lampas est; Is. XLII, 6: dedi
te in lucem gentium et cetera. Convenit etiam ei quantum ad locum qui
erat a Bethsaida, quae interpretatur venatio, quia praedicatores
venantur eos quos ad Christum convertunt; Ier. XVI, 16:
mittam eis piscatores, et piscabuntur eos. Item Galilaeae, quae
interpretatur transmigratio, et gentiles ad praedicationem apostolorum
transmigrati sunt de statu gentilitatis ad statum fidei; Ez. XII,
3: fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis
per diem coram eis. Accedentes autem ad Philippum exprimunt eorum
desiderium, dicentes, quia volumus Iesum videre, in quo signatur
quod gentiles, qui Christum corporaliter non viderant, ministerio
apostolorum ad fidem conversi, desiderant eum videre glorificatum in
patria; III Reg. X, 24: omnis terra desiderabat videre faciem
Salomonis. Hic ponitur denuntiatio devotionis gentilium ad
Christum: in qua quidem ordo attenditur, quia, ut dicitur Rom.
XIII, v. 1, quae a Deo sunt, ordinata sunt. Est autem hic
divinus ordo, ut inferiora reducantur in Deum per superiora: Andreas
autem superior fuit in apostolatu Philippo, quia prius eo conversus
fuit; et ideo Philippus non per seipsum tantum, sed per Andream
istos gentiles voluit ad Christum adducere, memor forte eius quod
dominus dixerat: in viam gentium ne abieritis. Et hoc est quod
dicit, quod Philippus dicit Andreae: Andreas et Philippus rursum
dixerunt Iesu. In quo datur nobis exemplum, omnia de consilio
maiorum facienda. Sic et Paulus ascendit Ierosolymam, et contulit
apostolis Evangelium quod in gentibus praedicabat, ut habetur ad
Gal. c. II, 1. Possumus autem in nominibus istorum duorum
intelligere duo necessaria praedicatoribus, ut homines ad Christum
adducant. Primum est disertitudo ordinatae locutionis, quae notatur
in nomine Philippi, quod interpretatur os lampadis. Secundum est
virtus bonae operationis, quod notatur in nomine Andreae, quod
interpretatur virilis. Ps. XXXII, v. 6: verbo domini caeli
firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Hic
praenuntiatur passio Christi, et primo praenuntiat Christus imminere
suae passionis tempus; secundo insinuat passionis necessitatem, ibi
amen, amen dico vobis: nisi granum frumenti cadens in terram mortuum
fuerit etc.; tertio inducit necessitatem passionis aliorum, ibi qui
amat animam suam, perdet eam. Dicit ergo venit hora ut clarificetur
filius hominis. Ubi notandum est, quod dominus videns gentiles istos
properare ad fidem, et intelligens in eis quodammodo conversionem
gentium inchoari, praenuntiavit suae passionis tempus imminere, a
simili, sicut qui videt segetem dealbatam, dicit: venit hora ut falx
mittatur in messem; supra IV, 35: videte regiones, quae albae
sunt iam ad messem. Sic ergo hic dominus loquitur. Ex quo, inquit,
gentes quaerunt me videre, venit hora ut glorificetur filius hominis.
Qui quidem glorificatus est tripliciter. Primo in sua passione,
Hebr. V, 5: non semetipsum glorificavit ut pontifex fieret
(scilicet in ara crucis), sed qui locutus est ad eum: filius meus es
tu, ego hodie genui te. Et secundum hoc dicit venit hora ut
glorificetur filius hominis, idest patiatur, quia ante eius passionem
gentes non convertentur ad eum: in qua quidem passione clarificatus
fuit et quantum ad signa visibilia, sicut in obscuritate solis, in
scissione veli et aliis huiusmodi; et quantum ad signa invisibilia,
sicut in triumpho quo palam in semetipso de Tartareis principibus
triumphavit, ut dicitur Col. II. Ideo autem supra dixit: nondum
venit hora mea, quia nondum parata erat devotio gentium sicut modo.
Secundo clarificatus fuit in resurrectione et ascensione. Prius enim
oportuit Christum resurgere, et in caelum ascendere, et sic
clarificatum mittere spiritum sanctum in apostolos, per quos gentes
convertendae erant. Supra VII, 39: nondum erat spiritus datus,
quia Iesus nondum erat glorificatus; Ps. LXVII, v. 19:
ascendens Christus in altum, cepit captivitatem. Tertio glorificatus
est per conversionem gentium; Phil. II, 11: omnis lingua
confiteatur quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris.
Consequenter cum dicit amen, amen dico vobis etc., insinuat
necessitatem suae passionis, et primo ponit eam; secundo eius
utilitatem, ibi si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
Necessitas autem suae passionis causatur ex conversione gentium, quae
esse non potest nisi filio hominis per passionem et resurrectionem
glorificato: et hoc est quod dicit amen, amen dico vobis, idest in
veritate, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum
solum manet. Circa quod quantum ad litteram sciendum est, quod grano
frumenti utimur ad duo; scilicet ad panem et ad semen. Hoc autem quod
dicitur hic, intelligitur de frumento secundum quod est semen, non
prout est materia panis: quia secundum hoc numquam pullulat, ut faciat
fructum. Dicit autem mortuum fuerit, non quod amittat virtutem
seminativam, sed quia mutatur in aliam speciem; I Cor. XV,
36: tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Sicut
autem verbum Dei est semen in anima hominis, secundum quod est voce
sensibili indutum, ad fructum bonae operationis producendum, Lc. c.
VIII, 11: semen est verbum Dei, ita verbum Dei carne
indutum, est semen missum in mundum, ex quo maxima seges pullulare
debebat: unde et grano sinapis comparatur, Matth. XIII, 31.
Dicit ergo: ego veni ut semen ad fructificandum, et ideo vere dico
vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum
manet, idest, nisi ego moriar, fructus conversionis gentium non
sequetur. Ideo autem grano frumenti se comparat, quia ad hoc venit ut
reficeret et sustentaret mentes humanas: hoc autem praecipue efficit
panis frumenti; Ps. CIII, 15: panis cor hominis confirmat;
supra VI, 52: panis quem ego dabo vobis, caro mea est pro mundi
vita. Sed numquid non erat convertenda multitudo gentium nisi per
mortem Christi? Erat quidem secundum Dei virtutem sed non secundum
Dei determinationem ordinatam ab ipso ut per hunc modum fieret, utpote
qui congruentior erat. Hebr. IX, 22: sine sanguinis effusione
non fit remissio; infra XVI, 7: si enim non abiero, Paraclitus
non veniet ad vos. Utilitas autem passionis ponitur cum dicit si autem
mortuum fuerit, multum fructum affert, quasi diceret: nisi cadens in
terram per passionis humilitatem, Phil. II, 8: humiliavit
semetipsum factus obediens usque ad mortem, nulla utilitas sequitur,
quia ipsum solum manet. Sed si mortuum fuerit, idest mortificatus et
occisus a Iudaeis, multum fructum affert. Et primo quidem fructum
remissionis peccati; Is. XXVII, 9: hic est omnis fructus ut
tollatur peccatum. Quem quidem fructum attulit passio Christi,
secundum illud I Petr. III, 18: Christus semel pro peccatis
nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo.
Secundo vero fructum conversionis gentium ad Deum. Infra XV,
16: posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester
maneat. Quem fructum attulit passio Christi. Infra eodem: ego, si
exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Tertio, fructum
gloriae. Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus.
Supra IV, 36: qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum
in vitam aeternam. Et hunc fructum etiam attulit passio Christi.
Hebr. X, 19: habemus fiduciam in introitu sanctorum in sanguine
Christi, qui initiavit vobis viam novam, et viventem per velamen,
idest carnem suam. Hic ponit necessitatem mortis aliorum, qui amore
Christi passionibus se exponunt, et primo ponit mortis huius
necessitatem; secundo ad mortem ipsam hortatur, ibi si quis mihi
ministrat, me sequatur. Circa primum duo facit. Primo praemittit,
subeundam necessitatem mortis propter Christum; secundo subdit mortis
huius utilitatem, ibi et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam
aeternam custodit eam. Dicit ergo quantum ad primum qui amat animam
suam. Et quidem omnis homo animam suam amat. Sed quidam
simpliciter, et quidam secundum quid. Amare enim aliquem est velle ei
bonum; ille ergo animam suam amat, qui vult ei bonum. Qui ergo vult
animae suae id quod est bonum simpliciter, simpliciter amat eam; qui
autem vult ei aliquod particulare bonum, amat eam secundum quid. Bona
autem animae simpliciter sunt illa quibus anima fit bona, scilicet
summum bonum, quod est Deus. Qui ergo vult animae suae bonum divinum
et spirituale, simpliciter amat eam; qui autem vult ei bona terrena,
puta divitias et honores, voluptates et huiusmodi, amat eam secundum
quid. Ps. X, 6: qui diligit iniquitatem, odit animam suam;
Eccli. XVIII, 31: si praestes animae tuae concupiscentias
suas, faciet te in gaudium inimicis tuis. Potest ergo haec littera
dupliciter intelligi. Uno modo sic qui animam suam amat, supple
simpliciter ad bona aeterna, perdet eam, idest, exponet se morti
propter Christum. Sed hic non est sensus verus. Et ideo dicitur qui
amat animam suam, secundum quid, scilicet ad bona temporalia, perdet
eam, simpliciter scilicet. Matth. XVI, 26: quid enim proficit
homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum
patiatur? Et veritas huius sensus patet ex hoc quod sequitur: qui
odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Igitur
qui amat animam suam, in hoc mundo, idest ad bona mundana, perdet
eam, quantum ad bona aeterna. Lc. VI, 25: vae vobis qui
ridetis, quia flebitis: et ib. cap. XVI, 25: recordare quia
recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic
consolatur, tu vero cruciaris. Utilitas autem huius mortis subditur
cum dicit et qui odit animam suam in hoc mundo, idest, qui denegat
bona praesentia animae suae, et sustinet propter Deum quae videntur
mala in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam; Matth. V,
10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam
ipsorum est regnum caelorum; Lc. XIV, 26: si quis venit ad
me, et non odit patrem et matrem (...) adhuc autem et animam
suam, non potest meus esse discipulus. Attendendum autem, quod illud
quod supra de grano frumenti dictum est, competit huic sententiae.
Nam sicut Christus missus fuit in mundum quasi quoddam semen ad
fructificandum; ita, quidquid nobis temporaliter datur a Deo, non
confertur nobis ut fructus, sed per illud ad fructum aeternae
remunerationis pervenimus. Vita autem nostra est quoddam temporale
donum a Deo nobis collatum. Qui ergo eam propter Christum exponit,
fructum multum affert. Hic ergo est qui odit animam suam: idest, qui
vitam suam exponit, et seminat propter Christum in vitam aeternam;
Ps. CXXV, 6: euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua;
venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos. Et
similiter qui divitias suas et alia bona quae habet, exponit propter
Christum, et communicat aliis in vitam aeternam; II Cor. IX,
6: qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Sed
quia durum videtur quod homo habeat animam suam odio, ideo dominus ad
hoc consequenter hortatur dicens si quis mihi ministrat, me sequatur,
et primo ponitur exhortatio; secundo exhortationis ratio, ibi si quis
mihi ministraverit, honorificabit eum pater meus. Circa primum tria
facit. Primo describit suorum fidelium conditionem; secundo inducit
ad sui imitationem; tertio subdit imitantium remunerationem. Et
quidem attende, quantum ad primum, fidelium Christi dignitatem, quia
ministri Christi; II Cor. XI, 23: ministri Christi sunt,
et ego. Illi ergo Christo ministrant, qui ea quae sunt Christi,
quaerunt; qui commoda propria quaerunt, non sunt ministri Christi,
sed sui ipsorum; Phil. II, 21: omnes quae sua sunt quaerunt.
Praelati autem sunt ministri, inquantum eius sacramenta fidelibus
dispensant; I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros
Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Item quilibet fidelis qui
mandata Christi servat; II Cor. VI, 4: in omnibus exhibeamus
nosmetipsos sicut Dei ministros et cetera. Quantum ad secundum,
attende fidelium Christi gloriam et nobilitatem, unde dicit me
sequatur; quasi dicat: homines sequuntur dominos suos, quibus
ministrant: qui ergo mihi ministrat, me sequatur; ut scilicet sicut
ego mortem subeo ut multum fructum afferam, ita et ipse. Sequi autem
Christum est magna gloria; Eccli. XXIII, 38: magna gloria
est sequi dominum; supra X, 27: oves meae vocem meam audiunt, et
ego cognosco eas et sequuntur me. Quantum ad tertium attende fidelium
beatitudinem, quia ubi ego sum, non solum in loco, sed etiam in ipsa
participatione gloriae, illic et minister meus erit; Matth.
XXIV, v. 28: ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et
aquilae; Apoc. III, 21: qui vicerit, faciam illum sedere
mecum in throno meo. Ratio autem exhortationis subditur cum dicit si
quis mihi ministraverit, honorificabit eum pater meus; qui enim
ministrat Christo, honorat eum pater. Sed supra, V, 23,
dicitur: ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.
Idem est ergo honorificare filium et honorificare patrem. Pater autem
dicit, I Reg. II, 30: qui glorificaverit me, glorificabo eum
et cetera. Qui ergo ministrat Iesu, non sua quaerens, sed quae
Iesu Christi, honorificabit eum pater Iesu. Non autem dixit ego
honorificabo eum, sed pater meus, quia nondum opinionem de eo
habebant, quod scilicet esset aequalis patri. Vel dicendum, quod
haec dicit in signum maioris familiaritatis, inquantum ab eodem
honorificabuntur a quo et filius. Nam honorem quem habet filius per
naturam, ipsi habebunt per gratiam. Unde Augustinus dicit: maiorem
honorem non poterit recipere adoptatus, quam ut sit ubi est unicus.
Rom. c. VIII, 29: quos praedestinavit conformes fieri
imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
|
|